Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quaeri solet quid sit ephud" uel "ephod. quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, uel potius superindumentum, quod £ zv5u[i.a graece dicitur uel έπωμίς:, quod magis superhumerale interpretari latine potest, merito mouet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. nam ita scriptum est: et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat sicli mille septingenti auri praeter brachialia et torques et operimenta purpurea quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in ceruicibus camelorum ipsorum. et fecit illud Gedeon in ephud et statuit illud in ciuitate sua in Ephra. et fornicatus est omnis Israhel post illud ibi et factum est Gedeon et domui eius in scandalum. quomodo ergo ista uestis de tanto auro fieri potuit? nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt "ephud lineum", quando eum dedit domino in templo nutriendum: ubi euidentius adparet hoc genus esse indumenti. an ideo dictum est: statuit illud in ciuitate sua, ut hinc intellegeretur aureum fuisse factum? non enim dictum est "posuit", sed "statu it", quoniam ita erat solidum et uali- . dum, ut statui posset, hoc est positum stare.
Hoc ergo inlicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israhel, id est sequendo illud contra legem dei. ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est cuiusquam dei falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est unum de sacramentis tabernaculi quod ad uestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem scriptura dicat [*]( 6 Iud. 8, 26. 27 15 cf. I Reg. 2, 18 ) [*]( 1 efud (8,\'c fere semper) PSNVT efod tsic fere semper) PSNVT quidam JV 2 si om. N sacerdotalia N 3 ependima PSNVT 4 epomis PSNVT latinej solet (semieras.) S post N 7 sieli] stxXoi cod. Alex. et Lag. 9 super-erant om. T 12 efra PSNVT 15 samuhelis SV filio ex suio m. 2 P 16 efudbar PNSV efubar T 17 domino om. V 18 euendentius V1 25 dni an dni sit dubium T 27 id er. in mg. add. m. 2 Y )
Quamquam per ephud uel ephod ea locutione, quae significat a parte totum, omnia possint intellegi quae constituit Gedeon in sua ciuitate ueluti ad colendum deum similia tabernaculo dei: et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod saepe scriptura commemorat, ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur deus. non quod solido auro uelut adorandum constituerit ephud, sed quod ex auro ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta uel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt, propter excellentiam, ut dixi, uestis sacerdotalis. nam et ipsum ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis uestis, uerum tamen etiam aliquid auri habet; nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut fieret, diuinitus imperatum est. sed quia hoc ita posuerunt septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent: et fecit illud Gedeon in ephud, uidetur ita dictum, tamquam ex toto illo quod commemoratum est hoc factum esse credatur, cum possit etiam illic intellegi locutio quae significat a toto [*]( 15 cf. Ex. 28, 2 24 cf. Ex. 36, 9 (39, 2) ) [*]( 1 iste pi 2 deus iusserat N 5 disceret P1 6 quodam] quo P 9 referentur P 13 tabernacula PSl 20 strumenta N 21 ipsud PS 22 siJ sicut P 24 iacintho P iacinto S yacinto N iachinto V 30 pot- uit in ras. T )
Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieuerit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post uictoriam, qua liberauit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem et post illam fornicatus sit omnis Israhel et fuerit illi et domui eius in scandalum. quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requieuit terra quadraginta annos, cum hoc scriptura soleat ostendere, cum a domino deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non adquirere, et hostibus subiugari, non ab [*]( 5 cf. Hieron. t. XXVIII p. 520 C. XXXI 20 cf. Iud. 9, 5 22 cf. Iud. 8, 28 ) [*]( 2 inde in efud PS Ó Gtdeon ex eo S 7 ephud N 10 samuhele SNV 13 appellabatur T efudbat JPSV ephudbad N effudbat T 23 annis N 26 tantum om. P\' 27 requieuitque PSlTl )