Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quid sibi uult quod scriptum est de Gedeon: descendit ipse et Phara puer eius in partem quinquaginta qui erant in castris? quod latini quidam codices habent: in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris, alii uero: in partem quinquagesimam in castra; obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. sed aut ea pars castrorum erat, . quam seruabant quinquaginta custodes, aut, si quinquageni intellegendi sunt circumquaque seruasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta.