Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius. ecce quemadmodum commendat scriptura agere deum in cordibus. ut det exitum rebus, quem constituit. utique enim pauefecit uel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum.
Vbi Iahel mulier, quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intrauit ad eam: animaduertendum est non esse consequens, ut, cum scriptura dicit de uiro quod intrauit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. assidue quippe sic loquitur scriptura: intrauit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. hic ergo proprie dictum [*]( 6 cf. Hieron. t. XXVIII p. 513 8 Iud. 4, 8 18 Iud. 4, 15 25 Iud. 4, 22 ) [*]( 2 grande Sl 6 habet (et add. m. 2) S occisos se N; percussit de Philistim sexcentos uiros uomere apud Hieron. 8 deborrae add. m. 2 S 9 ibo om. S eris N 12 quod N 18 sisarram PS sysaram T 19 curros PSl 21 enim om. Sl sisarram PS 23 aiel N 24 baraac PSI VI 26 dicetis P dicat V ) [*]( XXVIII Ang, sect. III pars 3 ) [*]( 30 )