Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur.

Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio.