Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Merito quaeritur quomodo fuerit "exilis ualde rex Eglom" "et concluserunt adipes uulnus," quando percussus est. sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi; sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe. nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita inuenimus: erat autem Eglom crassus nimis. [*]( 4 cf. Iud. 3, 11 10 Iud. 3, 19 12 Iud. 3, 20 19 Iud. 3, 17. 22 24 cf. III Reg. 20 (21) 10. 13 27 cf. Hierun. t. XXVIII p. 512 ) [*]( 1 uelut acripsi: ut PSlN aut 1:,\'lbd uel T, om. V guthonielem om. V zenez Sl 2 planus N 5 gotolia N 6 pamphilio PIVx pomphilio SP2 7 paccato ST paccatum NV 14 solet (et in ratt.) V sol N 16 praecipisse V 19 exillis plSI exillis T excilis N 20 concluserint PNVTbd 22 intellegit N 24 in regnorum om. Pl 25 libro om. PSV nabutte P VSl nabute N 27 Eglon apud Hieron. )
Et exiit Aod foras et transiit obseruantes et clausit ianuas domus superioris super eum et coartauit. hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. nam prius hoc fecisse intellegendum est et sic de superioribus descendisse et transisse obseruantes.
Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur.
Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio.
Et post eum surrexit Samegar filius Anath et percussit alienigenas in sexcentos uiros praeter uitulos boum et saluauit Israhel. quomodo post Aod iste pro Israhel pugnauerit et dictus sit saluasse Israhel potest esse quaestio; non enim rursus fuerant captiuati uel iugo seruitutis innexi. sed intellegendum ita dictum" saluauit," non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare et huius uictoria fuisse depulsum. sed quid sibi uelit quod addidit: praeter uitulos boum, obscurum est. an forte et boum stragem pugnando fecit et ita dictum est eum occidisse sexcentos uiros praeter illud quod fecit de bubus occisis? sed quare [*]( 1 lud. 3, 23 6 cf. Iud. 3, 25 13 cf. Iud. 3, 30 16 Iud. 3, 31 ) [*]( 1 Aod] ad PS fores V1 2 clusit N 5 superius PSVbd supernia T 6 eglon N 7 aot S 8 auferet P 10 clausurae VTbd possit PSNT cludi V 11 claui Tbd uerruclata (add. m. 2) S,PVT 12 dicuntur om. 81 15 sub Romanorum bd Numa om. VNT 16 Anath scripsi: anead PSV ane N aneat T Aneath bd 17 hTÒÇ jiasytov TUIV POUJVLag. 18 post] potest potestN 19 pro Israhel om. N 20 captiuiN 21 s-Tuauit PV 22 nocuerat N 23 quem] quoniam PVTbd uictorie N 26 occidisse se N 27 bobus bd occisised N )
Quid est quod respondens Barac Debborae ait: si ibis, ibo, et si non ieris mecum, non ibo, quoniam nescio diem in qua prosperat angelum dominus mecum, quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. et quid est: prosperat angelum dominus mecum? an hic demonstratum est, quia et angelorum actus prosperantur, id est adiuuantur a domino, ut feliciter cedant? an locutionis est "prosperat angelum mecum," id est facit mecum prospera per angelum?