Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos. deinde uelut quaereretur quem saluatorem, Gothoniel, inquit, filium Cenez. accusatiuum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur " Gothonielem". aduertendum est autem quod saluatorem dicat etiam hominem, per quem deus saluos faciat. nam clamauerunt filii Israhel ad dominum; et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos, Gothoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem ipsius, et exaudiuit eos. inter illa autem quae appellantur uxsppotTot, hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci uocant uotspoXr/tfav. quod enim ait postea: et exaudiuit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. nam ordo est: et clamauerunt filii Israhel ad dominum. et exaudiuit eos et excitauit dominus saluatorem Israhel. deinde quod hic interpositum est: et saluauit eos, et postea dictum est: [*]( 2 Ex. 23, 29. 30 15 Iud. 3, 9 ) [*](1 dcutero S domini T 4 eiciam] etiam PSl 5 hereditatis N poterant Pl 6 hanc] autg V 14 nasci] pasci PSNVbd 17 gothonihel S 18 diceret Sbd gotoelem S gotonielem N 22.frater T 28 iunior T xat tis-rjxo-jsEv cmILv Lag. 24 yperbata PSNVT 25 ysterologian PVT ysterologiam S yyterologian N )

463
Gothoniel — uelut Gothonielem — filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: et excitauit dominus saluatorem Israhel Gothoniel filium Cenez et saluauit eos.