Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa peruenit.

Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis [*]( 11 II Tira. 4, 14. 1 i 18 cf. Ios. 24, 33 25 Iud. 1, 1. 2 ) [*](2 eias PSl 5 in om. V 6 internecionem bd 7 timorcm pr. N 9 uoluit S 12 reddat N illis] his bd 16 Expliciunt quaestiones ihs nane. Incipiunt questiones iudicum fol. 108 P, fol. 168 V, fol. 152 T Incipiunt quaestiones de libro iudicum p. {).!3 S Eipf questiones de libro iu naue. Incipiunt locutiones de libro iudicum fol, 130 N 17 Expi loquutiones indicum. InC quaestiones eiusdem libri fol. 132 N 18 finem N 20 redditar N ) [*]( XXVIII Aa;. sect. III pars 3 ) [*]( 29 )

450
ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum in eo? et dixit dominus: ludas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. hic quaeritur, utrum aliquis homo ludas uocabatur, an ipsam tribum ita ut solet sic appellauit. sed illi, qui interrogauerant dominum, post mortem Iesu Naue ducem requirebant: unde putatur unius expressum hominis nomen. uerum quia non solet duces nominare scriptura cum constituuntur nisi commemorata etiam origine parentum et constat post Iesum duces habuisse populum Israhel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez, rectius intellegitur nomine Iudae tribum Iuda fuisse significatam. ab ipsa enim tribu uoluit dominus incipere conteri Chananaeos. et cum populus de duce interrogasset, ad hoc ualuit responsio domini, ut scirent deum noluisse ab uniuerso populo bellari aduersus Chananaeos. dixit ergo: ludas ascendet. et sequitur scriptura narrans: et dixit ludas ad Symeon fratrem suum, utique tribus ad tribum. non enim adhuc uiuebant illi filii Iacob, qui dicti sunt ludas et Symeon, inter ceteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad tribum Symeon: ascende mecum in sortem meam et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. manifestum est auxilium sibi tribum Iuda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.