Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, [*]( 1 Ios. 23, 14 3 cf. Hieron. c. CVI p. 501 5 Gen 3, 19 8 Eccle. 12, 7 13 Ps. 77. 39 26 Ios. 24, 3 ) [*]( 7 uoluerimus uero P1 10 uiierant P1 redirè] uenire T 15 sunt om. d 16 quo bd; cf. Rdnsch It. u. Vul. p. 412 17 sunt om. SNd 20 atropE/o PT, (s, 1. attoreeho) V ajtot ps/o N axTotpr/o S 23 rebecham N rebeccam alt. T 24 filii addidi; cf. p. 35, 9 27 flumen J\'Tbd deduxit AT1 28 ex] in PSNV ex hebraeo est T )
Et bellauerunt aduersus uos qui habitabant Iericho. quaeri potest quomodo id uerum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. sed recte dictum est, quia et claudere aduersum hostem portas ad bellum pertinet. non enim miserunt legatos, qui poscerent pacem. unde, si dictum esset: pugnauerunt aduersum uos, falsum esset. neque enim bellum continuas pugnas habet sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio.