Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Merito quaeritur, cum Israhel non solum usque ad diem mortis Iesu uerum etiam postea non eradicauerit gentes quae terram promissionis tenebant, quamuis ex parte illis debellatis in eadem promissa hereditate consisterent, quomodo intellegendum sit quod dictum est: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam et habitauerunt in ea. et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum; non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit dominus eis in manus eorum. non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt.

Diligenter ergo uniuersa consideranda sunt. et primum uidendum quot gentium terra promissa sit Israhelitis. septem quidem gentes assidue uidentur commemorari, sicut in Exodo legitur: et dixit dominus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham et Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam. et simul mit-\' tam ante faciam tuam angelum meum et eiciet [*]( 2 cf, Ios. 11, 20 3 cf. Ios. 21, 20 12 Ios. 21, 43—45 24 Ex. 33, 1-3 ) [*]( 2 factum est T 4 praeberet SI 5 Iesu post defuncto pos. in bd 6 a om. NT 8 ad in mg. add. tn. 2 8 10 repromissionis P 11 consisteret T 14 eorum om. V in eam PSIVITl 15 xatsicaoasv a-iro:? cod. Alcx. 18 in] et P&F manibus N 22 quod PSlbd gentiu 81 24 et ascende bd 28 amorreum PSVNT )

437
Amorrhaeum et Cettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum et Chananaeum. harum ergo septem gentium terram uidetur deus patribus promisisse. scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: si autem accesseris ad ciuitatem expugnare eam et euocaueris eos cum pace, si quidem pacifica responderint tibi et aperuerint tibi, omnis populus qui inuenti fuerint in ciuitate erunt tibi tributarii et oboedientes; si autem non oboedierint tibi et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam et tradet eam dominus deus tuus in manus tuas et interficies omne masculinum eius in nece gladii praeter mulieres et supellectilem; et omnia pecora et omnia quaecumque fuerint in ciuitate et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos dominus deus tuus dat tibi. sic facies omnibus ciuitatibus quae longe sunt a te ualde, quae non sunt a ciuitatibus gentium istarum. ecce autem ex ciuitatibus istis, quas dominus deus tuus dat tibi hereditare terram eorum, non uiuificabis omne uiuum, sed anathemate anathematizabis eos: Cettaeum et Amorrhaeum et Chananaeum et Pherezaeum et Euaeum et Iebusaeum et Gergesaeum, quemadmodum mandauit [*]( 4 Deut. 20, 10-17 ) [*]( 1 cetheum PST chetteum N chettheum V terezeum PSVNT et iebuseum sequitur in N gergesseum PSVNT 2 eueum PSVT etheum N et om. N iebusseum P iebuseum SVT om. N chananeum N cananeum PSVTj cum haec nomina etiam in sequentibus eandem orthographiam prae se ferant, satis habeo semel ea protulisse 6 uocaueris N eos om. V 7 aperuerunt P aparuerint N omnes populi bellO prius et eras. V 11 deus om. PVI interficias PSVXT 12 et in PF1 13 superlectilem N suppellectilein T quaecumque] quae PVT 14 ciuitatem N praedaueris P 15 quas P qua VT 16 dabit PSVTbd 17 a fin. er. et s. 1. de pos. V 18 :%.ou « uzh iuv icIXcutv tonrnv cod. Alex. 19 dabit PT hereditatS T 20 anathemate om. PSVTbd 21 anathemabis bd 23 <;ergeseorum N )
438
tibi dominus deus tuus. et hic istarum septem gentium terram promissam in hereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israhelitae possiderent, manifestum est. ceteras enim quae longinquius extra istas gentes inuenirentur, uoluit fieri tributarias eorum, si non resisterent; si autem resisterent, etiam ipsas interfici et in perditionem dari exceptis pecoribus et quae in praedam possent uenire. item alio loco in Deuteronomio ita legitur: et erit cum induxerit te dominus deus tuus in terram in quam intras ibi hereditare eam et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cettaeum et Gergesaeum et Amorrhaeum et Pherezaeum et Chananaeum et Euaeum et Iebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores uobis, et tradet eos dominus deus tuus in manus tuas et percuties eos, exterminio exterminabis eos. non dispones ad eos testamentum neque miserearis eorum neque matrimoniis iungamini cum eis; filiam tuam non dabis filio eius et filiam eius non sumes filio tuo et cetera.

Proinde his atque aliis scripturarum locis saepe ostenditur harum septem gentium terras ita accepisse in hereditatem filios Israhel. ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. uerum tamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. sic enim legitur: in die illa disposuit dominus deus testamentum ad Abraham dicens: semini tuo dabo terram hanc a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphraten: Cenaeos et Cenezaeos et [*]( 8 Deut. 7, 1-3 25 Gen. 15, 18-20 ) [*]( 2 hereditate PNVT ad om. PS 3 eusdem N 4 longius PT 6 si autem resisterent om. S interfici et] interficias N perdictionem S 8 ia: £j\'t/Xt iv ..if> iiça\'(a(shl os xuptov cod. Alex. 10 intras ibi] intrabitis PVT multas et magnas N; (AeyaXa xat ::..),),d cod. Alex. 13 p.E\'(åb xcM r.r;Î.).å cod. Alex. 14 nobis 81 15 percutiet V 16 eiterminabit S 21 hereditate N 28 flumen exp. V ceneos PSVN coeneos T cenezeos PSVNT )

439
Chelmonaeos et Cettaeos et Pherezaeos et Raphain et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos. quae ita soluitur quaestio, ut intellegamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: et omne propositum Salomonis, quod destinauerat aedificare in Hierusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cettaeo et Amorrhaeo et Pherezaeo et Euaeo et Iebusaeo, qui non erant ex Israhel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummauerant filii Israhel, et subiugauit eos Salomon in tributum usque in diem hunc. ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex dei praecepto perdendorum subiugauit Salomon in tributum, quos utique secundum dei praeceptum perdere debuit; sed tamen subiugati tamquam tributarii possessi sunt. paulo post autem ita legitur: et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim et usque ad fines Aegypti. ecce ubi inpletum est quod in Genesi deus ad Abraham loquens promittensque praedixerat. a flumine quippe hic intellegitur ab Euphrate; magnum enim flumen in illis locis etiam proprio nomine non addito potest intellegi. neque enim de Iordane hoc accipi potest, cum et citra Iordanen et ultra Iordanen iam terras Israhelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. ergo a flmine Euphrate ex partibus orientis usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. tunc ergo amplius [*]( 6 III Reg. 10, 22 17 III Reg. 10, 26 ) [*]( 1 Chelmonaeos scripsi: chelmoneos PSYNT Celmonaeos d rafain PVNT rafaim S 4 eo SlPV regum PVSS1 6 quo bd 8 a eras. N 10 ex ante filiis om. N 11 consumpserant V2Tbd 12 subiungauit S 13 hanc PY 14 percellendorum T 15 salom N 17 tributari S 19 philistim PSF1 philistin N philistiin T 20 ad om. T\' 22 eufrate PSVN T 24 iordanem (bis) STbd 25 regnum om. Pl )
440
subiugatum est quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in seruitutem redactae sunt non septem sed undecim gentes. quod enim in Regnorum libris scriptum est: usque ad fines Aegypti a flumine, cum scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum uellet ostendere, hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est: a flumine Aegypti usque ad flumen magnum <flumen> Euphraten. flumen quippe Aegypti. qui finis est disterminans regnum Israhel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluuius, qui fluit per Rhinocoruram ciuitatem. unde iam ad orientem uersus incipit terra promissionis. sic ergo fuerat constitutum filiis Israhel, ut septem gentium terras exterminatis et perditis illis gentibus ipsi inhabitarent, aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphraten. et quamuis in hoc deo non obtemperassent, quia et ex illis, quas exterminare deberent, oboedientes aliquas fecerant, deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis inpleuit.

N Nuce itaque in libro Iesu Naue quod considerare suscepimus quomodo erit uerum: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam? quomodo adhuc uiuente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superauissent? nam quod sequitur: et hereditauerunt eam, uerum est, quia ibi erant ibique consederant. deinde quod adiungit: et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum, uerum est, quia uiuo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium. [*]( 20 Ios. 21, 43-45 ) [*]( 4 aegypte N 7 perfiniretur Sl 8 flumen addidi ex stiperiore loco p. 438, 28 10 fuit N 11 rinocouram PlSl rinocourant JY 12 filii N 16 et exp. T 17 deberènt] iussi sunt T aliquos PSNVbd 20 ileus d isr.t PSV 22 eara om. T 25 ibi erant] abierant PNS1 considerant PN _26 illis om. V dominus illis 1JSNT 27 sicuti N iurauerat dns PVT 28 Iesu om. P1 )

441
sed nulla earum eos in terris ubi consederant bello lacessere audebat. ideo dictum est et quod deinde adiungitur: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. quod uero sequitur: sed omnes inimicos eorum tradidit dominus illis in manus eorum, hos intellegi uoluit inimicos, qui obuiam ire in bellum ausi sunt. deinde quod dicit: non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt, ita uult intellegi, quia, cum iam illi contra praeceptum domini fecissent quibusdam parcendo ex illis septem gentibus et eos oboedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salui erant. ideo cum dixisset: ex omnibus uerbis, addidit "bonis", quia nondum aduenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. restat ergo, ut quod ait: dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum, secundum hoc intellegatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae uel ex aliis usque ad flumen Euphraten aut subiugandae. si non resisterent, aut perdendae, <si resisterent), tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus adfectibus et cupiditatibus infirmi repentinam tantam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod oportune alio loco demonstrabitur. omnis ergo illis terra data est, quia et illa pars, quae nondum data fuerat in possessionem, iam data fuerat in quandam exercitationis utilitatem.

Quod ait: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo [*]( 27 Ios. 21, 44 ) [*]( 1 consederat SN considerat P 2 auiungitur N 3 faciem (ci s. 1. m. 2) V 8 est om. PVX 9 ita] ita ut PSl iam om. V 11 oboedientibus F1 12 dixissem N addit plSt VI 13 euenerant PVbd 15 isrt PSV 18 aliis gentibus (gentibus exp. m. 1) P 19 si resisterent retinui cum bd: om. codd.; cf. p. 438, 6 21 tantam] tamqua.u PSVbd 25 fuerat in possessionem data bd )

442
uerum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes eorum non permiserint descendere in uallem et praeualuerint eis in montibus. sed quod diximus, cum duodecim filios Iacob scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Beniamin, hoc etiam hic intellegendum est, quia pro uniuerso populo undecim tribus deputatae sunt ea regula, quae aliis scripturarum locis nobis satis innotuit. causa autem si quaeritur, cur haec tribus in ea sorte, quae illi obuenit, non obtinuerit sufficientes terras et ab eis a quibus tenebantur adflicta sit, in dei quidem secreto consilio esse credendum est. uerum tamen cum Iacob filios suos benediceret, talia dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus. unde nunc plura dicere non suscepimus. cum etiam sic solui possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda diuiderentur loca.