Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Iesum, ut sibi subueniretur, ita scriptura sequitur et dicit: et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. et dixit dominus ad Iesum: noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram uobis. ubi neque consultus est dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subuenire uolentibus, futuram uictoriam praenuntiauit. sic.ergo posset quamuis non consultus de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis parcere cogeret. crediderant enim deo, quem audierant suo populo promisisse, quod illas gentes subuerteret eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remunerauit quodam modo. [*]( 1 cf. II Reg. 21, 1—8 9 cf. I Reg. 25, 22. 33 16 Ios. 10, 7. 8 23 cf. Ios. 9, 15 (9) ) [*]( 2 hominibus] omnibus PlSX 4 gabaonitas m. 1 e.rp. T 9 dabid X 10 interfecturQ PS 12 turbatus S 14 ainorreoruin PSVTX 15 superueniretur P subuenietur X ista PSV scripture X 17 bellatorum rSVTbd omni X 19 mocrt-r,:atat cod. Alex. 23 gabaonilas S 26 promisse N )

432

Quaeritur quemadmodum rex ciuitatis Hierusalem Adonibezec et ceteri quattuor cum quibus obsedit Gabaonitas secundum septuaginta interpretes primo reges Iebusaeorum cum ad eos obsidendos conuenerunt, postea uero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur, cum constet Iebusaeorum fuisse regem ciuitatis Hierusalem, quia ipsa est dicta Iebus tamquam illius gentis metropolis, et septem gentes saepissime scriptura commemoret, quas promisit deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. nisi forte hoc nomen uniuersale fuerat omnium aut potius maioris partis, ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamuis esset etiam una de septem quae Amorrhaeorum proprie uocaretur, sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamuis hoc nomen uniuersae Africae conpetat, et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamuis Asiam uel dimidium terrarum orbem quidam uel alii tertiam partem orbis posuerint. nam, quod constat, et Chananaei tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen uniuersa illa terra originaliter Chanaan uocatur.

Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit dominus Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, [*]( 1 cf. Ios. 10, 5. 6 7 cf. Hieron. t. XXVIII p. 481 9 cf. Ios. 18, 28 18 cf. de ciuit. dei IV 6 19 cf. de ciuit. dei XVI 17; XVIII 2 23 Ios. 11, 14. 15 ) [*]( 2 adonibezer PNVT 4 obsidentes PSV 6 autem] enim T 7 inspiceret N 9 dicta est S 11 commemorat S 12 se om. PSNT 15 quauis S 17 dictfl N lybia PSN quauis S 21 cummemoratur NSIVI 22 canaam P 23 spirat N 25 praecepit OJn. V 26 nihil] quidquam VzLd quibus m. 2 in que mut. V 28 quo PSNVIT )

433
quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura deiciuntur mortalesque moriuntur.

Et non erat ciuitas quae non erat tradita filiis Israhel. quaeritur quomodo hoc uerum sit, cum nec temporibus postea iudicum nec temporibus regum omnes omnino illarum septem gentium ciuitates capere potuerint Hebraei. sed aut sic intellegendum est, quod ad nullam ciuitatem bellando accessit Iesus quam non ceperit; aut certe nulla non capta est, sed earum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt ciuitates de quibus facta est ista conclusio: et omnes cepit in bello.

Quia per dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur, ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit dominus ad Moysen. ita dictum est hoc "per dominum factum confortari cor eorum", hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone. quod diuino altoque iudicio iuste fieri minime dubitandum est, cum deserit deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. sed hic aliud mouet, quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum aduersus Israhel et ob hoc eis non praeberent misericordiam; quasi praebenda esset, si non bellarent, cum [*]( 7 Ios. 11, 19 17 Ios. 11, 20 22 cf. Es. 7, 3. 22; 8, 19 ) [*]( 1 existimabant PlSV hic PSV 2 fuisse om. V 3 peruersa PVT 5 pati om. PSNV 6 mortalesqui 5 7 Yjxt: OJ ZApsSoib; in cod. Alex. legendum est pro itIXpiawy.£y a filiis N 12 non nulla T 18 ad fin. eras. V 19 darctur] dominaretur P dominarentur J\'T 21 factum est P1 22 prius eorum retinui cum bd: om. codd. sicut ut K 24 deus deserit T inimicos PlSIVT 2o hinc V 26 alioc N confortari TV confortatur P ) [*]( XXVIII Aug. scct. III par3 3 ) [*]( 28 )

434
deus praeceperit nulli eorum esse parcendum et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra uenisse fingentes eorum iurationem tenuerant. sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israhelitae misericordiam quamuis contra dei mandatum, ad hoc dictum esse intellegendum est istos ita bellasse, ut non eis parceretur nec ab eis ipsis Israhelitae neglecto dei mandato ad misericordiam flecterentur. quod quidem duce Iesu, qui omnia diligenter diuina praecepta seruabat, non est credendum fieri potuisse. uerum tamen nec ipse istos tam cito deleuisset, nisi conspirantissime contrairent atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui dei praecepta inplere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis possent parcere post mortem Iesu, qui non tanta cura dei mandata faciebant. nam et adhuc eodem uiuente quibusdam illi pepercerunt tantummodo eos ditioni suae subiugantes; quosdam uero nec uincere potuerunt. uerum haec non illo duce facta sunt, sed cum iam senex uacaret a bello tantummodo eis terras diuidens, ut ipsi iam illo non bellante diuisas sibi terras partim iam hoste uacuas tenerent, partim pugnando caperent. et quod uincere aliquos minime potuerunt, prouidentiae diuinae fuisse oportune scripturarum certis adparebit locis.