Quia mandatum hoc quod ego mando ibi hodie non est supra modum neque longe abs te est; non in caelo est dicens — id est ut dicas — quis ascendet nobis in caelum et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? neque trans mare est dicens — id est ut dicas — quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? prope <te> est uerbum hoc ualde in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc esse uerbum fidei dicit apostolus, quod ad nouum pertinet testamentum. sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis huius, nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad nouum testamentum pertinentia, si [*](1 Ioh. 15. 22 4 Gen. 20, 6 6 Mattli. 5. S 11 Deut. 30, 6 16 Deut. 30, 11-14 25 cf. Rom. 10, 8 26 cf. Deut. 29. 21 ) [*]( 3 quo PSXVUtd crediderint VT 4 in exp. V 6 ei U 7 mundi scripsi: mundo libri 11 circumpurgnuit PSI(; circumpugnabit X 12 deum om. PKT 18 ascendit PUlT 19 pr. e nobis S iv nobis U 21 qui Pl transfretauit PSI [I T uobis P 22 y.«\'t axviaavti; 0fjTT;v cod. Alex. 23 te addidi 24 faceret X 20 dixerint N 27 legis om. Sl )
414
bene intelleguntur. item quaeri potest, cur id, quod hic positum est: neque trans mare est, ut dicas: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud. apostolus dixerit: aut quis descendet in abyssum, atque id exponens adiunxerit: hoc est Christum a mortuis reducere; nisi quia mare appellauit totam in hoc saeculo uitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur et trans mare mors ipsa appelletur uelut trans istam uitam, quae maris uocabulo significatur. deinde quod hic additum est: et in manibus tuis, non ait apostolus nisi: in ore tuo et in corde tuo. et hoc usque in finem exsecutus est dicens: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet: in manibus tuis. nec frustra tamen hoc a septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi uoluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. nam si forinsecus ea quae deus iubet manibus fiant et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur inpleri. porro si caritas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae uoluntatis.
Peccauerunt non ei filii uituperabiles. quod est in graeco: τέκνα μωμητά, quidam interpretati sunt, sicut hoc est: filii uituperabiles, quidam: filii commaculati, [*](4 Rom. 10, 7 10 Rom. 10, 8 11 Rom. 10, 10 13 cf. Hieron. t. XXVIII p. 454 17 Gal. 5, 6 20 cf. Rom. 13, 10 22 cf. Luc. 2, 14 24 I)eut. 32, 5 ) [*]( 1 intellegantur SNU id] hic PSVUT hoc bd 3 accipies N illud nobis S 4 dixit U discendit P descendit NU aque N 5 adiuxerit S 7 transito P quoda N mare om. U 11 usque finem SNU 12 autem om. PSNVU 17 et accipi P 21 est plenitudo V legis] dei Vest legis bd 22 utique om. 81 24 in graeco est Vbd 25 TEPHMQMHTA TSU TEPHMTIMHTA P tsprjfiotfista (s. l. teremoy meta) V tepnaa. anta N hic C;\'lbd 26 est] id est Vxbd )
415
quidam: filii uitiosi. unde non magna quaestio, immo nulla est. sed illud merito ad quaerendum mouet, si generaliter dictum est: peccauerunt non ei — quoniam qui peccat non deo peccat, id est non deo nocet, sed sibi — quomodo intellegendum sit, quod in psalmo legitur: tibi soli peccauir et in Hieremia: tibi peccauimus, patientia Israhel, domine, et iterum in psalmo: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et utrum hoc sit peccare deo* quod "peccare in deum". unde ait Heli sacerdos: si in deum peccauerit quis orabit pro eo? dicam ergo interim quid mihi in praesentia uideatur. intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuuerit dominus. "peccare in deum* est in his peccare quae ad dei cultum pertinent. nam hoc, quod commemoraui, nihil aliud indicat; sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad deum; nam hoc deus legitur dixisse ad Abimelech de Sarra: propterea peperci tibi, ne peccares in me. peccare autem domino" uel potius "peccasse domino" — nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat — hi mihi uidentur non inmerito dici, qui piam paenitentiam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens dominus. causam quippe reddens Dauid cur dixerit: tibi soli peccaui et malignum coram te feci, subiecit et ait: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris: siue cum dicit deus: iudicate inter me et uineam meam; siue de domino Iesu Christo intellegatur, qui solus uerissime
[*](5 ps. 50, 6 6 Hierem. 14, 7. 8 7 Ps. 40, 5 9 I Reg. 2, 25 18 Gen. 20, 6 23 Ps. 50, 6 26 Es. 5, 3 ) [*](3 ei] et N 4 deo] ei bd om. PSVXU post peccat sup. lin. pos. m. 2 Jeo U; in P post peccat repet. non peccat, quae eadem ttocabula repetita in S del. 6 et om. SlUN #ieremia V iheremia T 7 quia PSVTbd 9 ait] ut NPXUX et S peccauerit uir T peccauerit homo (homo 8. I. m. 2) V 10 orauit P1-?1 V{Ul 11 aHqu:. V 17 ad deum om. 6KU 21 quippiam S VI 22 non) nunc bd er. T 24 malum Nbd 26 meani] uineam T şjĮ.Įf: V 27 christo om. S ) 416
dicere potuit: uenit enim princeps mundi et in me non habet quidquam — id est quidquam peccati quod morte sit dignum — sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio; surgite, eamus hinc, tamquam diceret: etiamsi leuissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est ut patiar, quia in eo, quod patior, uoluntatem inpleo patris mei, non poenam soluo peccati mei; et quod Hieremias ait: tibi peccauimus, patientia Israhel, domino utique suppliciter dicitur in paenitentia cum spe salutis ex uenia; et quod dictum est: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, hoc idem agitur, ut deus ignoscendo glorificetur, quia magna est eius misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. hinc et ipse Dauid non solum in psalmo uerum etiam cum eum deus argueret per prophetam non sine spe propitiationis domini respondit: peccaui domino. medico enim uulneratus uidetur quodam modo. qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus inpleatur. in hoc autem cantico praeuidebat propheta futuros quosdam, qui sic fuerint peccaturi deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec paenitentiam agere uellent et ad deum redire, ut sanarentur. de quibus etiam alibi dicitur: quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens. potest etiam sic intellegi: peccauerunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.
Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo dei filios Israhel, priusquam defungeretur. et [*]( 1 Ioh. 14, 30, 31 15 cf. Ezech. 33, 11 18 II Eeg. 12. 13 24 Ps. 77, 39 28 Deut. 33, 1-5 ) [*]( 1 huius mundi N 2 id est quidquam om. S 6 persequantur S mundi qui (qui*. I. m. 1) V 7 sed om. SV llspeIIV 12 quoniam] quia bd 13 glorificitur N 15 quid U 17 arguent N 21 prouidebat S 22 fuerint scripsi: fuerunt PlSIVNUl fuerant laS-Uabd ei peccaturi U peccatori N 23 uellent] ualeant N 28 qua SJ!2 1\'2 29 filio P1 )
417
dixit: dominus ex Sina uenit et alluxit ex Seir nobis; <et> festinauit ex monte Pharan cum multis milibus Cades, ad dexteram eius angeli cum eo. et pepercit populo suo; et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses, hereditatem congregationibus Iacob. et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul tribubus Israhel. non neglegenter praetereunda est ista prophetia. adparet quippe ista benedictio ad nouum populum pertinere, quem dominus Christus sanctificauit, ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus euidenter adparet. nam si propterea dictum est: dominus ex Sina uenit, quia in monte Sina lex data est, quid sibi uult quod sequitur: et alluxit ex Seir nobis, cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnauit Esau? deinde cum Moyses filios Israhel benedicat his uerbis, sicut scriptura praedixit, quomodo idem dicit: et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses? nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum nouum Christi gratia sanctificatum praenuntians ideo sub nomine filiorum Israhel, quia semen est Abraham, hoc est filii sunt promissionis, et interpretatio eius est «uidens deum". dominus ergo, qui ex Sina uenit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur "tentatio". uenit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. et alluxit ex Seir. Seir interpretatur ..pilosus", quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus. sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. simul etiam non absurde intellegitur esse praedictum ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, uenturam gratiam
[*]( 27 cf. Gen. 25, 25 cf. Es. 9, 2 ) [*]( 1 eir P1 2 et addidi; cf. pag. 418, 4 faran PSU fran K 7 dilectjo P 8 tribus V 9 appareret PTJS1 15 nobis om. V 22 filii om. N 23 est om. N quia S 28 sedebat SlUl 31 qui in ras. V ) [*]( XXVIII Aua. sect. III para S ) [*]( 27 ) 418
Christi populo Israhel. unde dicit apostolus: ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. ipsi ergo dicunt: alluxit ex Seir nobis. et festinauit ex monte Pharan — id est ex monte fructifero; id enim interpretatur Pharan, quo significatur ecclesia — cum multis milibus Cades. et mutata" interpretatur Cades et ., sanctitudo". mutata sunt ergo multa milia et sanctificata per gratiam, cum quibus uenit Christus ad Israhelitas postea colligendos. sequitur et dicit: ad dexteram eius angeli cum eo; hoc non indiget expositione. et pepercit, inquit, populo suo, donans remissionem peccatorum. unde ad ipsum conuertit sermonem atque ait: et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt, non utique superbientes et suam iustitiam uolentes constituere, sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae dei subiciantur. et accepit, inquit, de uerbis ipsius legem; populus utique de quo ait: et pepercit populo suo. accepit ergo de uerbis ipsius legem, quam mandauit, inquit, nobis Moyses; hoc est: populus eius de uerbis eius accepit legem, quia de doctrina eius intellexit legem eam ipsam quam mandauit nobis Moyses. ipse quippe ait in euangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. non enim accepit populus ille legem quam non intellexit, sed tunc accepit, quando intellexit de uerbis eius carens uelamine ueteri conuersus ad dominum. hanc dicit hereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed caelestis, non temporalis, sed aeterna. et erit, inquit, in dilecto princeps; ipse utique in dilecto populo erit princeps dominus Iesus congregatis principibus populorum — id est gentium — simul tribubus Israhel,
[*]( 1 Rom. 11. 31 14 cf. Rom. 10, 3 21 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 uestra misericordia T 4 nobis om. N 5 quod NUT 6 mutata-et om. S 10 hoc om. U 13 hii PV 15 ut] et PSIUI 17 populus-legem om. N 20 eam] meam SU 28 et om. V 30 tribus PSNVWT ) 419
ut inpleatur quod supra dictum est: laetamini, gentes simul cum populo eius, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret.
Cum Ioseph benediceret, ait inter cetera: primogenitus tauri pulchritudo eius. quod non ita legendum est, tamquam dixerit: primogenitus tauri, sed. cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est; propter crucis cornua de domino intellegitur figuratum.
LIBER SEXTVS. QVAEST. DE IESV XAVE.
QVAEST. I. Dominus dicit ad Iesum Naue: et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. non solum autem hoc testimonio sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus ut dei famulus et deo placens, quamuis in eo illa uindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. ex quo datur intellegi dominum etiam bonis seruis suis in aliquo suscensentem et temporaliter uindicare et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius uasa in honorem utilia domino, quibus daturus est promissa sanctorum.
Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est dominus ad legum Naue exhortans et confirmans eum seque promittens cum illo futurum mandauerit idem Iesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant [*]( 1 Rom. 15, 10: 11, 25. 26 5 Deut. 33, 17 11 Ios. 1,5 13 cf. Deut. 32, 48-52; 34, 4. 5 18 cf. II Tim. 2, 21 23 cf. Ios. 1, 11 ) [*]( 2 populo] plebe N in Israhel PSbd 5 inter] in X 6 pulcrituilo SN 9 Expliciunt questiones deuteronoinii fol. 168 P Finiunt quaestiones de deuteronomio. Inč locutiones de iesu naue fol. 121 N Expliciciunt questiones deuteronomii Incipiunt questiones ihesu naue fol. 144 T, fol. 195 U 10 Incipiunt quaestiones iesu naue fol. 169 P, pag. 484 S Explicit loquutiones de iesu naue. InC quaestiones eiusdem libri fol. 122 N 11 et om. V 15 eo] se N 17 irascentem U 23 Iesus] isri N 24 praeparent PSNVIU iordanen V ) [*]( 27* )
420
transituri, cum inueuiantur post multo plures dies transisse Iordanem. cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in lericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima ciuitas occurrebat; illi autem diuerterunt ad Raab mulierem fornicariam et ab illa occultati atque a rege quaesiti et minime inuenti eadem dimittente illos per fenestram et monente, ut triduo laterent in montanis, quattuor dies uidentur esse consumpti. inde posteaquam nuntiauerunt quae circa illos gesta fuerint promouit Iesus cum populo uniuerso de loco, ubi erat diluculo. qui cum uenisset ad Iordanem, diuertit et mansit; tunc rursus populus admonetur, ut post triduum se praeparet transire Iordanem arca domini praecedente. hinc ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent tamquam post tres dies memoratum fluuium transituri; potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter reuertissent. quibus tardantibus intellegitur, quamuis scriptura tacuerit, ex diuina dispositione cetera inpleta, ut iam inciperet apud populum glorificari Iesus et ostendi, quod cum illo dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. nam et hoc illi dicitur fluuium transituro, sicut scriptum est: et dixit dominus ad Iesum: in die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israhel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse sic ero et tecum. nec incredibile debet uideri etiam illos cum quibus deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere uoluisse, in qua sibi deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur prouidentia consilia fuisse mutata. nam et Moyses ipse utique tamquam homo putauerat esse faciendum, ut causas populi sic audiret,
[*]( 2 cf. Ios. 2, 3—6 21 Ios. 3, 7 28 cf. Ex. 18, 13-26 ) [*]( 1 transire N 3 hierichum PSV hiericho NU iherico T traiecto SVTbd 4 rahab SsY 5 occultatis V quaesitis V 8 eos N 9 promouit Iesus] primouitiis N 10 uenissent T iordanen T 11 rursQ V 12 iodanem S iordanen T 13 fuisse primam N qua. V 14 praeparent PSNVIUl 18 disposione S1 19 Iesus] isrt N 26 uidcrent PVU ) 421
quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse non posset; eiusque dispositio diuinitus et hoc ipsum socero eius suggerente et monente atque hanc admonitionem deo adprobante mutata est.