Numquid aliquis est inter uos uir aut mulier uel familia uel tribus, cuius mens declinauit a domino deo uestro ire seruire diis gentium illarum? ne qua est in uobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? et erit cum audierit uerba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo dicens: sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est. nolet deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira domini et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. ita dictum est: numquid <aliquis> est in uobis? ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. [*]( 1 Dent. 29, 5. G 9 Kx. 32, 6 11 cf. Ex. 32, 6. 18 13 Deut. 29, 18-20 ) [*]( 1 duxit scripsi: adduxit libri 2 et-uestra om. S 4 et uinulU T 5 opr..; xip.o? o Sso; ó/Jow\'J cod. Alex. et Lag. 7 de Aegypto exierunt S 8 esset] 6« PVT 12 principum N principuura N 13 est aliquis bd aliquid N 14 uel) aut bd famulus PSNVb 15 ireJ nopsutafrat cod. Alex. et Lag. neJ num bd qui FLrJ 16 uobis scripsi cum d: eo codd. rursum PSU 21 incenditur N post domini inculc. dei PSNVU 24 legis hnius] too vojiot» toitoo cod. Alex. Lag. ndquid enim T aliquis addidi ex superioribus in uobis est T 25 post uobis add. est PP )
412
si quis autem esset, eum terruit uehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo audiens illa maledicta: sancta mihi sint maledicta sancta mihi sint], quoniam in errore cordis mei incedo, id est: absit, ut mihi ista eueniant: non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia, quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium et eis tamquam inpune seruiendo. non, inquit, erit sic. non perdat simul peccator eum qui sine peccato est, tamquam diceret: cauete, ne cui uestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. nolet deus propitiare ei, siue talia cogitanti siue illi, cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: sancta mihi sint, et quasi hoc modo auertendo a se uim illius maledicti. sed tunc accendetur ira domini et zelus eius in homine illa. quando putabit eam se auertere ista in corde suo dicendo. et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. non possunt quidem omnia euenire uni homini; non enim etiam totiens mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit pro quibuslibet*, ut non sit immunis ab omnibus, cui euenerint aliqua eorum quibus pereat. quod autem ait: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est, quod graecus habet ava{xaorr(tov, non sic accipiendum est. tamquam ab omni prorsus peccato mundum et inmunem hic dixerit ava;j.a.[.,TVitov, id est sine peccato, sed eum. qui sine isto peccato esset, de quo loquebatur: sicut dicit
[*]( 1 interruit V quisque N 2 mihi sancta S a post sint add. id ost bd lnaledicta sancta mihi sint repetita post "sint" in codd. PSVUT, sed in P T lineis superductis delenda assignata inclusi 4 iste ueniant In 6 incedo ex incelo wi. 2 P 8 erit om. N 10 persuaderent P1 11 fuerant N 15 putauit PSNVU1 earnl ea T2 om. U 16 testamenta N 18 enim om. N 19 totiens] tncius N quotl PNU1 hgc U 20 sint P 21 quod autem] quodauid T 22 sirnull solum V 23 onamartheton PSVUT anamarthatnn N 25 hoc PSVUTbd anainartheton PSXVUT 26 isto om. N peccato isto bd esse 81 ) 413
dominus in euangelio: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non utique omne, sed hoc peccatum, quod non crediderunt in eum. dicit etiam deus ad Abimelech de Sarra uxore Abrahae: scio quia in mundo corde fecisti hoc; non utique mundum illius cor ita uoluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt, sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat non concupiuerat coniugem alienam.