Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Non trades puerum domino suo, qui adpositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum adposuerit, id est commendauerit — potius enim depositum diceret — sed adpositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum. cum ab illo abscessisset; non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitiuos. hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit: quod etiam alienigena seruauit Amman rex Geth, quando ad eum refugit Dauid a facie domini sui, hoc est regis Saul. apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: in uobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei.

Non erit meretrix a filiabus Israhel et non erit fornicans a filiis Israhel. ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et uiros et feminas etiam cum non alienis coniugibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quando et meretrices esse et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice uenalis est turpitudo. in decalogo [*]( 5 Deut. 23. 4 11 Deut. 23, 15. 16 20 cf. I Reg. 21, 10 24 Deut. 23, 17 ) [*]( 1 deduxerunt Y 2 que UXP uerti UT 4 noluerint PNUT1 11 tradas PS 17 isti V 18 ex] sed ex PSUTI itaque onl. V gente] gentem bd 20 aman PSVUT achis bd 22 regula N 23 habitauit PSU1 ev rotvt- wsw cod. Alex et Lag 24 meratrix N 25 filiabua N 26 non cum PN )

398
autem moechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia nonnisi adulterium intellegi solet. unde quid nobis uideretur, ibi tractauimus.

Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domum domini dei tui ad omne uotum, quoniam abominatio domino deo tuo est et utrumque: quod ita intellegitur, quoniam abominatio domino deo tuo est et hoc non unum horum, sed utrumque. de cane quippe uetat fieri commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de aliis inmundis animalibus, id est equis et asinis et si quid est eorum quae adiuuant hominem et latine a iuuando iumenta dicuntur. de cane autem noluit; utrum et de porco et quare noluerit, requirendum est et, si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. de mercede autem meretricis ut diceret, uidetur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israhel aut quemquam filiorum Israhel uti meretrice; et ne subreperet cogitationi expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio domino.

Morietur fur ille — id est qui furatus est hominem — et auferetis malignum ex uobis ipsis. assidue hoc dicit scriptura, cum iubet occidi malos. qua locutione usus est etiam apostolus, cum diceret: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicere? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. nam graecus habet tov icovrpov, quod etiam hic scriptum [*]( 2 cf. quaest. de Eiodo quaest. LXXI 4 Deut. 23, 18 16 cf. Deut. 23, 17 21 Deut. 24, 9 (7) 24 I Cor. 5, 12. 13 ) [*]( 1 moetie plS1 moecie NUX 2 moetie pIS moecię U moecia N solet intellegi N 3 tractabimus PNl 7 ct-est om. P 12 a iuuando] adiuuando NU 13 et ante quare om. T noluit V 15 et de V 16 prohibuerat SUN 17 israeliti P 18 subriperet PSVUT posset PTl 19 offeretur PSU offerere turitemplum N 22 hominem exp. V £çap£t-ts cod. Alex. 26 iudicastis V uobismet P 27 ton poneron PSXVUT )

399
est; hoc autem potius malignum solet interpretari quam malum. nec ait: τὸ πονηρόν, id est hoc malignum; sed τὸ πονηρόν, quod est hunc malignum. ex quo adparet eum uoluisse intellegi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. hoc enim nunc agit in ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. quamuis et aliter illud apostolicum possit intellegi, ut unusquisque malum uel malignum ex se ipso sit iussus auferre. qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum uel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inueniretur; nunc uero credibilius est de homine dictum quam de uitio. quamquam possit eleganter intellegi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est: exuite uos ueterem hominem, quod exponens ait: qui furabatur, iam non furetur.

Secundum legem omnem quam iurauerint (?) uobis sacerdotes Leuitae. hic adparet omnem sacerdotem Leuitam fuisse, quamuis non omnis Leuites sacerdos fuerit.

Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est proferet tibi pignus foras. si autem homo eget, non dormies in pignore eius: redditione reddes ei uestimentum suum circa occasum solis et dormiet in uestimento suo et benedicet te et tibi erit misericordia coram domino deo tuo. non inmerito uidetur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori; sed ex hoc etiam ipsum [*]( 12 Ephes. 4, 22. 28 15 Deut. 24, 10 (8) 18 Deut. 24, 12—15 (to-13) ) [*]( 1 autem] etiam S 2 TO poneron PSNVUT sed-malignum om. PVT 4 quia S 5 ait P 6 et om. PVT 7 utj et S 9 nonmalignum om. N 11 interlegi N 15 iuiauerint non conuenit sententiae; haud dubie legendum: annuntiauerint 17 omnes V1 18 debitum pr. exp. V 19 pignorare S pignarare N 20 apud quem homo T 21 tuum tuum P profert SNU1 profer P1 22 aijtoSiuasis xo tjJLaTto auxou cod. Alex. )

400
debitorem admonet pignus foras proferre creditori. quod uero iubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito mouet. ut requiratur cur non potius creditori praeceperit, ut non auferat pignus, quod . eodem die oportet ut restituat. quod si ad conpellendum debitorem fieri uoluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? an forte hoc fieri uoluerit propter memoriam, ne obliuiscatur reddere et tunc non reddat, si uere non habuerit? maxime quia creditoris sui misericordia uincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur. quod aliud non habet ubi dormiat.