Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo dei, quaerendum est quomodo ista portenta, quae [*]( 7 III Reg. 11, 1-6 I2 Dent. ls, 6-8 30 cf. Deut. 18, 10. 11 ) [*]( 1 et om. N 13 ciuitatium SNVIU 15 elegit V 16 et exp. V inmistrauit PUX 17 doniiui om. V 18 ibi] tibi UT 19 uendentionem P uendintionem Vx 25 illae PSNUTbd 29 parentibus eius N )
Quoniam dominus deusuester qui praecedit uobiscum simul debellabit uobiscum inimicos uestros et saluos faciet uos. ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. sic enim ait: debellabit uobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet.
Etloquentur scribae ad populum dicentes: quis est homo qui aedificauit domum nouam et non dedicauit eam? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius dedicet eam. et quis est homo qui pastinauit uineam et non est epulatus ex ea? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius epuletur ex ea. et quis est homo qui sponsauit uxorem et non accepit eam? uadat et redeat in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius accipiat eam. possunt mouere ista, quasi meliore condicione moriantur in bello qui iam dedicauerunt aedificia sua [*]( 4 cf. Iud. 6, 37-39 5 cf. Num. 17, 8 11 Deut. 20, 4 18 Deut. 20, 5-7 ) [*]( 2 debeat T\'Nbd 7 prohibit P a eras. sed. m. 2 add. P praedicationibus SVI UT 11 praecedet V 12 alt. uobiscum om. T 14 conflictibus om. T 15 nos om. N 16 debellauit PUXT 28 accipiet T 29 ne moriantur U )
Non erunt uasa uiri super mulierem: uasa bellica uult intellegi, id est arma. nam quidam etiam hoc interpretati sunt.
Si autem quis acceperit uxorem et habitauerit cum ea et oderit eam et inponat ei occasionis uerba et detulerit ei nomen malignum et dixerit: mulierem hanc accepi et accedens ad eam non inueni eius uirginalia, et accipiens pater puellae et mater producent uirginalia puellae ad senatum ad portam et dicet pater puellae senioribus: filiam meam hanc dedi homini huic uxorem et odio habens eam ipse nunc inponit ei occasionis uerba dicens: non inueni filiae tuae uirginalia, et haece uirginalia filiae meae. et replicabunt pallium coram senibus ciuitatis illius, et accipient senes ciuitatis illius hominem illum et castigabunt eum et damnificabunt eum centum siclis et dabunt patri adulescentulae, quia protulit nomen malum super uirginem Israhelitem; et ipsius erit uxor, non poterit dimittere eam perpetuo [*]( 11 Deut. 22, 5 14 Deut. 22, 13-21 ) [*]( 1 nouellis suis N 3 aestimantur PSVUTbd omnibus N 6 ante] forte N 18 ac accipiens T ęţ accipiens V 19 ad-puellae om. PSVUT 20 senatum] seniores bd 22 inponet PUl imponens S 24 haece scripsi: ecce libri 25 illius om. N 26 illius om. PSVUTbd 27 eum prius om. S 29 israhelitam N )
Si autem inuenerit aliquis puellam uirginem quae sponsata non est et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit homo qui dormiuit cum ea patri puellae quinquaginta didragma argenti et ipsius erit uxor, quia humiliauit eam; non poterit dimittere eam per omne tempus. merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque inlicite uiolauit. si enim ob hoc intel- . legere uoluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses dare libellum repudii et dimittere. in his autem qui inlicite uitiant noluit licere, ne ad ludibrium fecisse uideatur et potius finxisse quod eam uxorem duxerit quam [*]( 17 Deut. 22. 28. 29 27 cf. Deut. 24, 3. 4 (1. 2); Mattb. 5, 31; 19, 7; Marc. 10, 4 ) [*]( 1 sit] fuerit T 2 et post puellae exp. m. 2 V 5 inpudentiam NТ2bd 8 feminis V 10 demonstrauerit Ux 13 uoluerit S 14 quo] quem VTbd 17 uirginem om. S 19 donnierit S 20 didragmas T didragmata V1 didrachma bd 22 eam om. S 26 occurrit bd )
Non intrabit Ammanites et Moabites in ecclesiam domini et usque ad decimam generationem non intrabit in ecclesiam domini et usque in aeternum. quaestio est, quomodo intrauerit Ruth quae Moabitis fuit, de qua etiam caro domini originem ducit. nisi forte istam mystice prophetauerit intraturam, quod ait: usque ad decimam generationem. conputantur enim generationes ex Abraham, quando fuit et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus, et inueniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus fuit Ruth. sunt enim istae: Abraham, Isaac, Iacob, ludas. Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon. Salmon quippe genuit Booz, qui uiduam duxit Ruth; ac per hoc uidetur post decimam generationem genus fecisse in ecclesia domini pariendo filios ipsi Booz. sed cur additum sit: et usque in aeternum, merito adhuc quaeritur. an quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis intrauit in illam ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista generatione decima prophetia completa est? an potius ita dictum est: et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intellegi uoluerit, per denarii numeri quandam uniuersitatem, ut hoc exposuerit quodam modo addendo et dicendo: et usque in aeternum? quod si ita est, Ruth contra praeceptum uetitum uidetur admissa. an Ammanitas prohibuit admitti, non Ammanitidas, id est uiros inde, non feminas? maxime quia cum euertissent Israhelitae ipsam gentem, omnes uiros occidere iussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae nouerant concubitum uiri, quoniam ipsae in fornicationem [*]( 3 Deut. 23, 3 6 cf. Ruth. 1, 22 7 cf. Matth. 1, 5 10 cf. Gen. 19, 37. 38 13 cf. I Paral. 1. 2 29 cf. Num. 31, 17. 18 ) [*]( 9 computatur P1 10 loth PSVUT 12 salomon N boos PNU 14 fares PSNUT naasson SN 17 ecclesiam VU 19 amanitis T 20 illa fcclesia U 25 praeceptum expo T 30 non nouerant T fornicatione T )
Non trades puerum domino suo, qui adpositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum adposuerit, id est commendauerit — potius enim depositum diceret — sed adpositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum. cum ab illo abscessisset; non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitiuos. hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit: quod etiam alienigena seruauit Amman rex Geth, quando ad eum refugit Dauid a facie domini sui, hoc est regis Saul. apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: in uobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei.
Non erit meretrix a filiabus Israhel et non erit fornicans a filiis Israhel. ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et uiros et feminas etiam cum non alienis coniugibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quando et meretrices esse et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice uenalis est turpitudo. in decalogo [*]( 5 Deut. 23. 4 11 Deut. 23, 15. 16 20 cf. I Reg. 21, 10 24 Deut. 23, 17 ) [*]( 1 deduxerunt Y 2 que UXP uerti UT 4 noluerint PNUT1 11 tradas PS 17 isti V 18 ex] sed ex PSUTI itaque onl. V gente] gentem bd 20 aman PSVUT achis bd 22 regula N 23 habitauit PSU1 ev rotvt- wsw cod. Alex et Lag 24 meratrix N 25 filiabua N 26 non cum PN )
Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domum domini dei tui ad omne uotum, quoniam abominatio domino deo tuo est et utrumque: quod ita intellegitur, quoniam abominatio domino deo tuo est et hoc non unum horum, sed utrumque. de cane quippe uetat fieri commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de aliis inmundis animalibus, id est equis et asinis et si quid est eorum quae adiuuant hominem et latine a iuuando iumenta dicuntur. de cane autem noluit; utrum et de porco et quare noluerit, requirendum est et, si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. de mercede autem meretricis ut diceret, uidetur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israhel aut quemquam filiorum Israhel uti meretrice; et ne subreperet cogitationi expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio domino.
Morietur fur ille — id est qui furatus est hominem — et auferetis malignum ex uobis ipsis. assidue hoc dicit scriptura, cum iubet occidi malos. qua locutione usus est etiam apostolus, cum diceret: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicere? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. nam graecus habet tov icovrpov, quod etiam hic scriptum [*]( 2 cf. quaest. de Eiodo quaest. LXXI 4 Deut. 23, 18 16 cf. Deut. 23, 17 21 Deut. 24, 9 (7) 24 I Cor. 5, 12. 13 ) [*]( 1 moetie plS1 moecie NUX 2 moetie pIS moecię U moecia N solet intellegi N 3 tractabimus PNl 7 ct-est om. P 12 a iuuando] adiuuando NU 13 et ante quare om. T noluit V 15 et de V 16 prohibuerat SUN 17 israeliti P 18 subriperet PSVUT posset PTl 19 offeretur PSU offerere turitemplum N 22 hominem exp. V £çap£t-ts cod. Alex. 26 iudicastis V uobismet P 27 ton poneron PSXVUT )
Secundum legem omnem quam iurauerint (?) uobis sacerdotes Leuitae. hic adparet omnem sacerdotem Leuitam fuisse, quamuis non omnis Leuites sacerdos fuerit.
Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est proferet tibi pignus foras. si autem homo eget, non dormies in pignore eius: redditione reddes ei uestimentum suum circa occasum solis et dormiet in uestimento suo et benedicet te et tibi erit misericordia coram domino deo tuo. non inmerito uidetur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori; sed ex hoc etiam ipsum [*]( 12 Ephes. 4, 22. 28 15 Deut. 24, 10 (8) 18 Deut. 24, 12—15 (to-13) ) [*]( 1 autem] etiam S 2 TO poneron PSNVUT sed-malignum om. PVT 4 quia S 5 ait P 6 et om. PVT 7 utj et S 9 nonmalignum om. N 11 interlegi N 15 iuiauerint non conuenit sententiae; haud dubie legendum: annuntiauerint 17 omnes V1 18 debitum pr. exp. V 19 pignorare S pignarare N 20 apud quem homo T 21 tuum tuum P profert SNU1 profer P1 22 aijtoSiuasis xo tjJLaTto auxou cod. Alex. )
Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo quod alibi dicitur: deus reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum, hic autem de filiis iam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? non enim trahit aliquid ex patre, qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in [*]( 15 Deut. 24, 18 (16) 17 cf. Ezech. 18, 18-20 19 Ex. 20. 5 ) [*]( 5 ut om. PNV 6 urgueat U 7 siat N 9 ŲQŲ reddat T creditori N 14 domiat N 16 in om. PNUlT 18 aut] autem Iöd 19 filius S 21 generationg T 23 autem om. Eug (ed. Knoell p. 1078) iam de filiis Eug 28 fuerint] scierint S imitari ST )
Non declinabis iudicium aduenae et orphani et uiduae, non pignerabis uestimentum uiduae. cur non ait: et non pignerabis uestimentum eorum? quae enim causa est, ut trium istorum iudicium declinare uetuerit, pignus autem auferri uestimentum solius uiduae, non et illorum? nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendauit, quia non habent a quibus defendantur siue aduena, quia in terra aliena est, siue orphanus, id est pupillus, quia parentibus caret, siue uidua, quia maritum non habet: pignus uero cum prohibet uestimentum auferre uiduae, puto quod satis eleganter admoneat eas uere dicendas esse uiduas, quae etiam pauperes sunt. id enim et apostolus euidenter ostendit, ubi ait: si qua autem uidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam uicem parentibus reddere; hoc enim acceptum est [*]( 13 Amos 1. 8 16 Deut. 24, 19 (17) 28 I \'I\'im. 5, 4-6 ) [*]( 2 patrum om. Eug 5 permanentem pietate N 6 septinarius N 7 per ipsum N iterum ipsum T 11 scilicet et PSU1 et-toto om. S 14 aduersabor UT 17 pignorabis PSU 25 auferri Sbd 27 id et V 28 ibi N 29 mutua P ) [*]( XXVIII Allg. sect. III pars 3 ) [*]( 26 )
Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat et oliuam uel uuam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi: quid? si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur non egentes, sed inprobi colligant? sed\' considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas et, quod est grauius, pauperum inuadere iudicandi sunt? utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum [*]( 19 cf. Deut. 24, 21 (19) ) [*]( 2 perstitit SIVUT necte 8 3 ueram PSVUT 5 des it tuta N 6 nam-uestimentum om. N 8 auferet T 12 non desolata T non exp. T delici*bus N 13 dicens om. N 14 et, quod PSNV habent, T exp. inclusi uere PSNU 17 haec SU1 tantum] tamquam V uiduae Y 18 alie PSU1 20 relicta N 24 misericordiam VU1 28 grauius est bd )
Si autem fuerit altercatio inter homines et accesserint ad iudicium et iudicauerint et iustificauerint iustum. iudices intellegendi sunt iudicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. deinde sequitur: et reprehenderint inpium et erit si dignus fuerit plagis qui inpie agit, constitues eum in conspectu iudicum et flagellabunt eum ante se secundum inpietatem eius. numero quadraginta flagellabunt eum, non adponent; si autem adposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. ualde aduertendum est. cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio uindicari, et hoc tam paucis plagis, eum tamen qui caeditur appellauit inpium uel inpie agentem, ut nouerimus non, sicut plurimi loquuntur, locutas esse scripturas. quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse inpietatem, quia in hominem uidetur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti lex iubeat, et his peccatis grauiores esse dicimus inpietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. est itaque leuis inpietas, quae uerbere digna est: et est grauis quae morte digna est. ita etiam illa peccata, quae non in deum, sed in hominem uidentur admitti, morte digna quaedam sunt, alia correptione seu uerbere seu uenia faciliore. ita enim locutos esse septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est inpietatem uocauerint. [*]( 4 Deut. 2S, 1-3 21 cf. Deut. 22, 22 ) [*]( 1 relinquent P 3 sunt PV 5 abscesserint N 12 super] si has P 13 deturbabitur PVU 14 cum] quod cum Tbd 16 eum] cum N quia PSVIUT quid N 21 iubeat lex VTbd 23 legis N 24 grauius PlS grauior VTbd 25 homine U amitti P sunt morte SNVUTbd 26 alia] sunt alia SNVUTbd ueruere N 27 faciliora S ) [*]( 26* )