Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si autem intraueris in terram quam dominus deus tuus dat tibi in sorte et hereditaueris eam et habitaueris in ea, et dices: constituam super me principes sicut et ceterae gentes quae circa me sunt. constituendo consitues super te principem, quem elegeritdominus deustuusipsum; ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. quaeri potest cur displicuerit populus deo, quando regem desiderauit, cum hic inueniatur esse permissus. sed magis hinc intellegendum est merito non fuisse secundum uoluntatem dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. uerum tamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est ex eodem populo indigena, non alienigena. quod autem ait: non poteris, intellegendum est "non debebis".

De rege cum loqueretur ait: <et> non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor eius; et argentum et aurum non multiplicabit sibi ualde. unde quaeritur utrum Dauid contra hoc praeceptum non fecerit; non enim unam habuit uxorem. nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum et in feminis et [*]( 8 Deut. 17, 14. 15 16 cf. I Reg. 8, 7 24 Deut. 17, 17 27 cf. II Reg. 5, 13 ) [*]( 2 pentecosten U 3 messem] terram T 4 obseruat istam] obserua tanttl (ta m. 2 s. I.) U dinumeratã r 5 quod N 9 in sorte] tv xkVjpip cod. Alex. sortS T hereditaberis NU 10 habitaberis K 11 «pxovta? cod. Alex. 13 deus om. T tuusJ CIOt) cod. Alex. 18 hic NYU 24 et addidi multiplicauit P )

392
- in auro et in argento. sed hinc potius intellegitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam; multiplicare enim prohibiti sunt. quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut Dauid fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. quamuis cum addidit: ut non discedat cor eius, hoc magis uidetur praecepisse, ne multiplicando perueniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor eius a deo. multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut, etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset.

Si autem superuenerit Leuites ex una ciuitatum tuarum ex omnibus filiis Israhel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima eius, in locum quem elegerit dominus — id est si desiderauit ire ad locum ubi dominus inuocatur — et ministrabit nomini domini dei sui sicut omnes fratres eius Leuitae qui adstant ibi coram domino; partem partitam edet praeter uenditionem, quae est secundum familiam. quam dicat uenditionem obscurum est; nisi forte quia decimationes et primogenita praecepit uendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum inuocationis domini uel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio, et iusserat habere ibi partem Leuitam, qui maneret in ea ciuitate, unde illi decimationes et primogenita debebantur. et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Leuitae, quoniam ex successione, qua succedit parentibus suis, hoc circa eum seruari oportet, quod parentibus exhibitum est.

Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo dei, quaerendum est quomodo ista portenta, quae [*]( 7 III Reg. 11, 1-6 I2 Dent. ls, 6-8 30 cf. Deut. 18, 10. 11 ) [*]( 1 et om. N 13 ciuitatium SNVIU 15 elegit V 16 et exp. V inmistrauit PUX 17 doniiui om. V 18 ibi] tibi UT 19 uendentionem P uendintionem Vx 25 illae PSNUTbd 29 parentibus eius N )

393
inspici prohibentur, discernantur ab eis, quae diuinitus ita dantur, ut quid significent dici debeant. sicut omnia miracula, quae in scripturis reperiuntur, significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significauerit uellus in area conpluta siccum uel in sicca area conplutum aut uirga Aaron quae floruit et nuces adtulit et cetera huius modi. sicut autem discernuntur diuinationes quas consequenter prohibet a praedictionibus uel adnuntiationibus prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus diuinorum miraculorum discernendae sunt.

Quoniam dominus deusuester qui praecedit uobiscum simul debellabit uobiscum inimicos uestros et saluos faciet uos. ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. sic enim ait: debellabit uobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet.