Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Eam causam mortis Moysi dominus dicit quam etiam fratris eius. ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo dei in terram promissionis, quia non eum sanctificauerunt coram populo ad aquam [*](26 cf. Num. 27, 13. 14 28 cf. Num. 20, 12 ) [*]( 1 anapexon CPSNVT symagus C symmacus V symachus T 2 scripture C renarrare S 6 finees CPSNVT 7 cessare C 12 auertatur S 13 et iram CN 14 auersa C aduersam N ut om. F1 16 placuerit PI V 18 praeceperat dominus bd 22 fines C 23 fuisset T 24 idololatriae bd prudencift C 26 dicit dominus PSVTbd 27 fratres S 28 repromissionis VT )

361
contradictionis; id est quia dubitauerunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso scripturae loco. huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa lex cuius personam gerebat Moyses introducunt populum dei in terram hereditatis aeternae, sed Iesus, in quo typus erat domini Iesu Christi, id est gratia per fidem. et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israhel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc uiuente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. ex aliqua enim parte lex obseruatur in fide christiana. ibi sunt enim etiam praecepta, quae obseruare hodieque iubemur christiani. sacerdotium uero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. eum uero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur, ut adponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. unde manifestatur non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis dei.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur — ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat — [*](2 cf. quaest. XVIIII 7 cf. Ephcs. 2, 8 22 Num. 27, 18. 19 ) [*]( 2 aquam C 4 institum N 11 iordnne C1 12 enim sunt PSVTbd 13 etiam-iubemur om. CI hodieque obseruare PSNVTbd christiani iubemur PSNVTbd 18 mo.. C ira S seperat V1 24 impones d 25 eleazari bd 28 iesns PSNV 30 haberet S )

362
iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c-onsecrationis audeat recusare.

Quid est quod, cum deus Moysi praeciperet de Iesu Naue, ait inter cetera: et dabis de gloria tua super eum? nam graeca locutione τῆς δόξης habet, quod tantundem ualet, ac si diceret "de gloria", id est τῆς δόξης. latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam, non: de gloria tua. sed siue illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec, quia dixit "de gloria", ideo minutum est quod habebat. sic enim accipiendum est, ac si diceret: facies eum socium gloriae tuae; non autem huius modi res quasi partiliter diuisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.

Homo homo quicumque uouerit uotum domino aut iurauerit iuramentum aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit uerbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam, ubi quisque de anima sua uouerit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per legem, sed per uotum sibi ipse efficit non licere.

Si autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua et audierit pater eius uota eius et definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam manebunt ei. si autem [*](5 Num. 27, 20 16 Num. 30, 3 24 Num. 30, 4—6 ) [*]( 4 praeciperet Moysi Tbd 6 tes doxes CPSNV tres doies T 7 apo tes doxes CSNP aporte dOles V apote5 doxes T 8 de gloria tuã C 13 res huiusmodi PSNVT 16 alt. homo om. V 18 profanauit SlN 21 ei] e N 28 ęţ stabunt VT )

363
abnuens abnuerit pater eius quacumque die audierit omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam. non stabunt; et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuuentute sua in domo patris est. loquitur, merito hic quaeritur etiam de uoto uirginitatis; mulieres quippe etiam uirgines in scriptura appellari solere notissimum est. et uidetur etiam apostolus de patre loqui, cum dicit: seruet uirginem suam, et: det nuptum uirginem suam et cetera hoc modo. ubi nonnulli intellexerunt uirginem suam uirginitatem suam; nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant. cum sit inusitatissima. quod autem ait: aduersus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus uotis; sed aduersus animam dicitur aduersus animalem delectationem. sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: et adfligetis animas uestras.

Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit "a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est.