Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt "consumemus eos". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis — inpii quippe antiquitus fuerunt — sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem.
Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique [*]( 4 Nuni. 13, 38 9 Num. 14, 9 23 cf. Num. 15, 24—29 ) [*]( 1 ergo-I autem S exploraretur C terra-exploraretur in mg. inf. m. 2 appos. C ipse VT 2 «lepreensior C 5 paueat PlSV 7 Chaleb PSV at C snaue N 10 enim om. T 11 eos s. I. m. 2 C 12 intellegi Nbd consumrnainus Cx 13 enim om. VT 15 quispe C 17 inquiunt scripsi cum bd: inquit codd. 18 non-sed om. N 19 sed om. CPSVT deus P 21 fin. et] quorumque T 22 quibusque T, exp. in V et in mg. appos. quorflque 25 quem C que an 81 anecientibus C 26 esse om. S )
333
uult propter quod facit; tamquam si peierare nolit, et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum adpetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo adpetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis uolentium.
Et anima quaecumque peccauerit in manu superbiae ox indigenis aut ex proselytis, deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: quoniam uerbum domini contempsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit [*]( 14 Num. 15, 30. 31 ) [*](1 tamquam-facit om. plSV peiorare C 3 se ipso C 4 iuret om. S 5 possent C possit P 8 scienter Eug (ed. Knoell p. 1076) 11 se om. S 14 manus C 15 aut ex] et Eug 16 exaceruat P de] a S 18 dispersit scripsi: disperdit CPSNV disperdidit TbdEug; sed cf. 334, 20 et SnoxtSaoev cod. Graec. 19 peccatum-illa om. N 20 superbie committuntur C 21 exponit Eug 22 ergo est T 25 a om. Eug 26 deinde PVTEug )
334
ullo genere sacrificii purgari oportere tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa adtendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cura uenerit in profundum malorum contemnit, iste significatus est, quem scriptura hoc loco dicit "in manu superbiae" delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri; atque ideo non potest esse inpunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim adflictio paenitentis poena peccati est quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt. deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo — quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est — quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius in illa. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo
[*]( 6 Prou. 18, 3 14 Ps. 50, 19 17 Iac. 4, 6 ) [*](2 gerebantur V 3 se om. P\'5\'F 4 nullo pacto F2 possunt] opus sunt C 5 ipsas C quorum CPSNV1 inuenire C 9 derelinquere ptSt Y 10 aboleri-potest om. N 11 enim exp. t« V 14 e om. Eug ut om. C 15 ueruntamen T 16 talia hinc PSNVTbdEug di§tiflcta T dns N inquit ona, T higc T 20 disperdit C disperdidit SbdEug 23 illa scripsi cum bd accomodans sup. loco p. 333, 19: illo libri 25 spernet bd 26 txtpt\'f£t ixtp-.paaETat codd, Gr. 27 accepi C ) 335
terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura inmortalitatis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapiente: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.
Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, uocati a Moyse ac superbe et iniuriose respondentes: numquid pussillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel interficere nos in heremo, quoniam praees nobis, princeps es? et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos et dedisti nobis sortem agri et uineas, post haec addiderunt: oculos hominum illorum abscidisses; non ascendimus? quorum oculos hominum dixerunt? utrum populi Israhel tamquam dicentes: si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses, id est ita te diligerent, ut oculos suos eruerent et darent tibi? quod indicium magnum dilectionis et apostolus dicit: quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. et deinde plenam contumaciam addiderunt: non ascendimus, id est "non ueniemus", quia uocauerat eos. an potius "oculos hominum illorum" dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati? tamquam dicerent: etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus uerbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: non ascenderemussed: non ascendimus, quodam genere locutionis.
Et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: abscindite uos de medio synagogae istius. [*]( 4 Eccli. 6, 36 8 cf. Num. 16, 12. 13 10 Num. 16, 13. 14 20 Gal. 4, 15 28 Num. 16, 20. 21 ) [*]( 1 inmortalis Eug 3 sapientes C sapienti PSt sapientia SPEug 8 datan N 9 uocat N moysen CPSIVI superbam C iniuriosam et C 15 abscidisset C abscedisses plSl 18 suos om. pI V 21 contumacia C 29 abscindite scripsi: ascendite CPSNVT abscedite ld; cf. Ambrosii diuidite uos )
336
notandum est tunc iubere dominum separationem fieri corporalem, cum iam uindicta imminet malis. sic Noe cum domo sua separatur a ceteris diluuio perituris; sic Lot cum suis sepaiatur a Sodomis igne caelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis; sic isti nunc a synagoga Core, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere uoluerunt: cum quibus tamen sancti antea uiuentes et conuersantes et cum ceteris quos reprobat deus secundum uerba quae in eos increpans dicit contaminari tamen ab eis minime potuerunt. nec separare se iussi sunt, quando uindictam dominus siue differebat siue talem adhibebat, qua innocentes periclitari laediue non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua deus quem uolebat, sicut uolebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluuii aut ignea pluuia aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere. non quia et ibi deus suos conseruare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat. ut uel aqua uel ignis uel hiatus terrae quos inuenisset auferret? sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis iusti fulgeant sicut sol in regno patris sui.
Quod ait Moyses de Core et Abiron et Dathan: in uisione ostendet dominus et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: in hiatu ostendet dominus. credo putantes dictum yaoaatt, quod graece positum est (priajtaTi, quod pro eo dictum est, ac si diceretur: in manifestatione, quod aperte oculis adparebit. non enim sic [*]( 2 cf. Gen. 7, 15 3 cf. Gen. 19, 12 4 cf. Ex. 14, 20 19 cf. Matth. 13, 30. 40-43 23 Num. 16, 30 ) [*]( 3 loth NT 5 populos C 6 chore PSVTbd abyron NT datan N 8 et ante cum om. S 11 differabant C 12 serpentium V 16 poterat om. PIV sbauBMret V 19 auferrat C zizanias C 20 malus C instis C 21 sui] eorum PVT 22 chore PSNVTbd datan CN 23 ostendit S deus PSNVTbd 24 obsorbebit C uos CN ostendit SV 25 deus S chasmati CPSVT chauamati N 26 phasmati CPSNVT pro] pre S 27 oculus C dictum est sic T )
337
dictum est" i n uisione", quemadmodum solent dici uisiones siue somniorum siue quarumque in extasi figurarum, sed, ut dixi, in manifestatione. nonnulli autem aliud opinantes "in phantasmate" interpretare uoluerunt: quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate uisorum sensus noster inluditur. quamuis et hoc a uidendo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicauit.
Et descenderunt ipsi et omnia quaecumque sunt eis uiuentes ad inferos. notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse et ipsa narratione quid factum fuerit satis adparet, manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae in cuius facie uiuitur: sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caliginem scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.
Et dixit dominus ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron sacerdotem: tollite turibula aerea e [*]( 9 Num. 16. 33 22 II Petro 2, 4 25 Ephes. 2, 2 27 Xum 16. 36-38\' ) [*]( 2 estasi C ecstasi Tbd 3 dixit C 4 interpretari PSXVTbd 10 sint V eius N uiuentes] £ <Lvtec cod. Alex. 11 terrenum] terrae nunc NEug dictus C 13 exiit C 15 discendisse C 17 dixit C partes terrae PVTbd 21 ealigine PSNVTEug 22 angelos C 25 aeris huius T 27 eleazarum libri; sed cf. uers. 7. 13. 23 p. 338 28 tullite N thuribula bd e] de T ) [*]( XXVIII Ang. sect. III pars 3 ) [*]( 22 )
338
medio exustorum et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata sunt et facta sunt in signum in filiis Israhel. hoc loco cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent — unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt — non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar uoluit loqui deus, qui ei succedere debebat et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendarit, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. unde etiam in consequentibus dicit: et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis turibula aerea quanta obtulerunt qui exusti sunt et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israhel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, inponere incensum ante dominum; et non erit sicut Core et sicut conspiratio eius, sicut locutus est dominus in manu Moysi. hoc modo ergo uoluit per Eleazar deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. quod uero ait: et ignem alienum hunc semina ibi, "sparge" intellegendum est. et quod addidit: quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est; sed notandum nouo modo
[*]( 11 cf. Xura. 16, 31. 32 16 Num. 16, 39. 40 ) [*]( 3 animabus] manibus S eas PSNV ex eis T lamminas PV 4 ablata N 5 in fin. om. PSNVTbd filii N 7 eleazaruin PSVTbd 13 eleazarum bd 15 commendaret PSNVTbd successoribus T 17 aron Y 18 obtulleruneuan C eam PlSV 19 altaris PSNVTbd 23 ergo modo Sbd eleazarum bd 28 locutione om. S 29 sententia expressa N ) 339
dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quod timerent. circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata <sunt et> facta sunt in signum in filiis Israhel. non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et adtendi, ante quem oblata sint — id est quia ante dominum — ut plus in eis ualeret nomen domini ante quem oblata sunt quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. hoc autem iam et in Exodo commemorauerat scriptura, quando altare fabricatum dicit. unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. nam et de uirga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius diuinitus indicaret, in hoc libro scriptura narrauit. et tamen de ipsa uirga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando: quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant qui minus diligenter -intendunt eodem facta ordine quo narrantur.
Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia [*]( 11 cf. Ex. 27, 2 13 cf. Nmn. 17, 8 1G cf. Ex. 26, 33. 34; 40, 18. 21 21 cf. Ex. 40, 15 27 Num. 18, 1 ) [*]( 2 quod] quo PlSVbd 4 ablata N 5 sunt et addidi ex superioribus in fin. om. PSVTbd 7 ablata C 8 sunt T 17 pro in orn. C 20 secundo C 24 butant C ) [*]( 22* )
340
pro peccatis. proinde "peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est "sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur "sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem.
Primogenita omnia quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque adtulerint domino, tibi erunt. hic primogenita, non fetus primitiuos pecorum dicit; nam ipsa graece πρωτότοκα, haec autem πρωτογενήματα. sed latine duabus his rebus duo nomina reperta non sunt. et ideo ista πρωτογενήματα quidam "primitias" interpretati sunt; sed primitiae dicuntur et aliud sunt. haec igitur tria ita discernuntur, quia ἀπαρχαί sunt primitiui animalium fetus, etiam hominum, πρωτογενήματα uero primi fructus de terra sumti uel de arbore uel de uite; primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro, sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur.