Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius et humilis non fuerit aspectus eius a cute. "lucidus albus" subauditur "tactus", id est illa macula coloris, non pilus. quod postea dicit: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute. hanc dicit .,significationem", quod superius signum" in latino legitur. nam graecus et supra et hic uno eodemque uerbo usus est or,|xotg-av dicens.

Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus, non est conuersus tactus in cute. et purgabit eum sacerdos; signum enim est: hoc est "purgatum eum pronuntiabit"; non enim est lepra, sed signum.

Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget <illum>, et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata <est> significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic "inquinabit" dixit "inquinatum pronuntiabit\': "et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et [*]( 1 Leu. 13, 3 5 Leu. 13, 4. 7 10 cf. Leu. 13, 2 13 Leu. 13. 5. 6 19 Leu. 13, 7. 8 ) [*]( 2 inquinauit CP 7 illaj ulla C 11 semasian CPNYT semassian S 13 segregauit CPVIJST 15 ecce om. PSNVT obscuros S II 16 purgauit PSTbd 20 uidet S 21 illum addidi ex quaest. XLVI 22 est addidi ex eadem quaestione 23 qui inquinauit (qui t.łp. vi. 2) P in- quinauit CN 24 inquinatuni pr. N pronuntiauit PSIN et] ei S et eo N 27 calori S )

278
humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est inquinet hominem pronuntiando leprosum. si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute c-oloris eius — id est lucidus albus fuerit ille tactus: quo nomine eandem maculam appellat — et humilis non fuerit aspectus eius a cute et pilus non erit conuersus in album, ipse autem est obscurus — id est ipse pilus, quia non est albus — et segregabit sacerdos tactum septem dies. et uidebit sacerdos tactum die septimo — id est illam maculam — et ecce tactus manet ante eum, non commutatus est tactus in cute. id est non est discolor et dissimilis inuentus a cute. ergo sanatum est quod uitiosum erat. sed adhuc iubet probari eandem sanitatem per alios septem dies atque ideo sequitur et dicit: et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo — id est septem dies alios — et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus — id est quia non albus et lucidus ac per hoc concolor sano colori — non. est mutatus tactus in cute — sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a cetera cute — et purgabit eum sacerdos, id est purgatum pronuntiabit a suspicione leprae, non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae adparuerat. cum expectaretur utrum humilior fieret locus et pilus illic in album conuerteretur, non contigit. sed potius. ille tactus, qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inuentus est, id est similis cetero colori, non lucidus. non erat ergo lepra; signum est enim, non lepra, quod sic adparuit. tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae "lauabit uestimenta sua", quia [*]( 3 Leu. 13, 4. 5. 6 28 Leu. 13, 6 ) [*]( llocusAr 3 albus lucidus C 7 est autem PT erit pro S 13 uitiosum ) uisum T 14 alios ex illos S 16 alios dies bd dies om S 18 calori S 19 in cute tactus S 20 purgauit PISN 21 purgatuni eum S 22 quodj quo pI V 26 contingit JNrTrl 30 lababit K )
279
et in illo signo aliquid fuit, propter quod lauanda fuerant uestimenta, et mundus erit.

Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum — id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es\'t illa significatio. id est illud signum in cute — et uisus fuerit in secundo sacerdoti — id est post alios septem dies — et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute — id est non stetit in -illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies — et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra.

Deinde sequitur: et tactus leprae si fuerit in homine. ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. hinc si subtrahamus "et"\', more enim locutionis scripturarum positum est, iste erit sensus: et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album a sano carnis uiuae in cicatrice. ordo est: mutauit capillum album in cicatrice a sano carnis uiuae, id est: cum [*]( 3 Leu. 13. 7. 8 22 Leu. 13, 9. 10 ) [*](5 purgaret bd 6 euin] illuni N 8 etl ut S 11 primus N 12 inquinauit CP hinc N 13 priinos] illos N 15 illic T 18 (\'11lore (re s. I. m 2) S 19 notabile (ta s. I. m. 2) S 20 huiniliuri PSbd 24 niutabit CNV 28 mutabit C )

280
caro uiua et sana habeat capillum obscurum uel nigrum, haec cicatrix album habet. lepra ueterescens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos — id est inquinatum pronuntiabit — non segregabit eum, quia inmundus est. hoc uidetur dicere, quia, ubi inuentus fuerit pilus in album mutatus concolor albo uitio cutis, iam non segregatur, ut probetur, nec expectatur utrum etiam humilior fiat locus, sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor ceterae et album habet pilum discolorem ceteris qui sunt in carne uiua et sana lepra ueterescens pronuntiatur: ideo ueterescens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, quoniam dixerat totum album factum per totam cutem eo ipso iam mundum esse, quia uarietas ibi iam non esset. deinde ait: et quacumque die uisus fuerit in eo color uiuus, inquinabitur: ubi satis ostendit uarietatem inprobari. ac per hoc quod modo dixit: si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, et ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce conuersus tactus in album, et purgabit sacerdos tactum: mundus est, restitutum colorem sanum non debemus accipere. ut color sanus esset: iam enim ipse erat, per quem tamen fiebat inmundus propter uarietatem. restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi uarietas erit. sed restitutum pro pereunte accipere nimis inusitata locutio est; magis enim uidetur dicere debuisse: si autem restitutus fuerit color albus. nunc uere ait: restitutus sanus et conuersus [*]( 2 Leu. 13, 11 12 Leu. 13, 16. 14 17 Leu. 13, 16. 17 ) [*]( 2 (et JO) ueterascens V2 Tbd 3 inquinauit CpIB\'N 4 pronun- tiauit lnN segregauit CPN 8 albe S 9 eetera C 11 uis C 15 die om. V 16 uiuus] uisus P1 exp. V 20 purgauit PSV 22 iam enimj etenim bd 24 ut] et stN est N 27 proredeunte (ed in ras. m. 21 S propter eunte P pro pereunte e.rp. T 29 color albusj coloribus iSK uoro V )
281
fuerit albus, tamquam diceret: sanus color si restitutus fuerit in album.

Quid est quod, cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellauit, cum in solo colore fiat uel cutis uel capillorum, et quod humilior aspectus eius a cetera cute adpareat, sine dolore tamen et sine ulla uexatione? an hoc quod inmundum est quassationem uoluit appellare pro plaga, uelut hac inmunditia homo percussus sit?

Quid sibi uult quod cum diceret de lepra uestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium ait: rant] in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo aut in stamine aut in lana aut in lineis aut in laneis, cum iam supra dixisset: in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo? nam stuppeum est utique lineum. an illic uestimenta intellegi uoluit, hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? non enim uestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea, aut uestimenta sunt retia, cum sint linea. prius ergo specialiter de uestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere uoluit.

Quaeritur quid dixerit: in omni operaria pelle, quod nonnulli interpretati sunt: in omni confecta pelle. sed non ait graecus έργαμέψ δέρματι, ait autem έργασίμψ, quod uerbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad Dauid: esto in agro in die operaria, id est in die qua fit opus. ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi [*]( 3 cf. Leu. 13, 30 11 Leu. 13, 47. 48 21 Leu. 13, 48 25 I Reg. 20, 19 ) [*]( 2 fuerit om. 8 7 appellare-uelut om. N 8 uelud hoc inmunditia hoc percnssit St percussus sit (s fm. et sit s. I. m. 2) P 10 ho- ininem S 11 ait aut] ita ut C aut inclusi 12 in unte starnine om. PSNVT 14 in om. VT 15 utique) aut X an illic om. N 23 ergssllleno delluati CPSNV ergasimo denmijt T ait exp. m. 2 8 ergasinieno CN ergasmeno PS ergasinio V ergasucno T 24 ionatha PSV ionatham N ionathas T 25 dauit N agrum PSVIT 27 operarfi 81 operari V operi*»» P )

282
adcommodatam. sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus.

Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o%so?; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&\'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit.

Quid est quod ait: et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur et manus suas non lauit aqua, lauabit uestimenta et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque in uesperam? ambigue quippe positum est quod ait: manus suas non lauit aqua, uelut posteaquam tetigerit. sed intellegendum est: quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit lauabit uestimenta et cetera.

Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum [et] de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? an quia non ait "pro inmunditiis" filiorum Israhel sed "ab inmunditiis", hoc intellegendum est "exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum [*]( 3 Leu. 13. 49 10 Leu. 15. 11 20 Leu. 16. 16 ) [*]( 1 aceinnodata S 3 quaestio LI in cod. V dcsideratur; in cod. T in-factum expuncta sunt et in mg. adnotatur: alius liber et qugcflque tetigerit qui (aliquot uocnb. praesecta sunt) quod est ei pelliceo (iceo e.rp. et e s. I.) factQ 4 pellicio CSN pellitio P 5 sceuos CPSNT 7 (et 8) angion CPSNT 8 dicitur Szbd itur sed angion add. m. 2 S angion om. T licorem P 10 quocumque N 12 lauit) lauauit n lauabit T labit P 13 uespera S 15 lauabit CSPNVT sed cf. uers. 12 16 quem J cum PST 19 belum N 20 ait] ut N exorauit PST 21 iniustiis C et, quod CPSVTbdpraebent, inclusi 26 exorauit P\'S )

283
Israhel?" id est pro eis qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel non consentientes inmunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamuis essent ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum alieni. de omnibus peccatis eorum, id est: quae iniustitiae ueniebant de omnibus peccatis eorum.

Potest et iste esse sensus " exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo dicitur "propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur ἱλαστήριον. et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intellegitur nisi pro peccatis. unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio dei.

Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, id est τὸ ἅγιον. nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud [*]( 17 Ps. 102, 3 ) [*]( 4 noc CPSVIT nihil (hil add. m 2, P 9 (et 12. 15) exorauit PlSN 11 intellegat S 13 propitiaait PSX 14 ilasterion CPXVT eras. S 16 exilas C exilasete PVT exilaseto N eras. S 17 fuit S sit V 18 in omnibus V hiel siue CNV sic T 21 sunt PN iniustiis C iustitiis SP1 22 tamen om. V 24 exorauit PXS to ay.ov cod. Graeci 26 TOATIOX C to agion PSNVT exorauit P.iiST1 27 posset SN 28 exorauit PSNVI )

284
sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, qui utique deus est. neutro genere graece dicitur τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. et forte hoc est — si tamen ille codex uerior est, qui emendatior uidebatur — ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel.

Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est [*](15 Leu. 16. 16 24 Leu. 16, 20 ) [*](2 qui om. S tojmeu lmitoapion CPSNVT 4 quia CPN exilasete to agion CPSNVT 5 topneu niatoagion CPSNVT 7 inuenimus PNV exorauit PSvł.N 8 ut om. PSN non om. N 9 et pro S is V1 iis bd 10 taberna S ipse S 11 ut] et S t>Iorauit PiN 12 dominus PSTi dominum VT2 iis Tbd 15 exorauit NP1 ab iumunditiis om. PXSV 16 ab om. T 19 hue PSVT 20 propitio C 25 ansanetuin om. SV 26 generi N to apion CPSVT 0 agion N 7 «leuin N perfecte] perficiet N )

285
perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet. quod ait. exorans sanctum, id est illud sanctum quod est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον?

De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra — tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci <uitulique> acceperit carnes <et> extra castra combusserit — quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco [*]( 5 cf. Leu. 16, 8. 10. 19—22 8 cf. Leu. 1(5, 26 12 cf. Leu. 10 27. 28 15 cf. Leu. 9, 8—12 17 cf. Leu. 16. 29-32 20 Leu. 16. 33 ) [*]( 2 to]\'ueumatoagion CFNVT to pneu ato asrion 8 4 alium P deserto PVT 5 apoponpeuui C apopoinpeum PSNVT 10 aqua om. N 13 uitulique scripsi cum bd: qui in luco CPSNV1 T quo in loco 1\'2 et addidi cum bd: om. codd. 14 quia ita] qui ait S qui aut VT quod ita N et] ut N 17 distinatio S 18 septimo PlSNV 19 quod BPi P 22 in scm CPSVI T H\'in N 26 ita] ibi T 27 ex genere S )

286
positum est: τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. an forte spiritum sanctum sancti dei hoc est τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ? an potius "exorabit" dictum est "exorando purgabit" ? nam sic uerba contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus "exorando purgabit" ?