Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Cum ageret de morticinis inmundorum animalium, et omne uas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus quaecumque sunt intus inmunda erunt, et illud conteretur, id est ipsum uas. et omnis cibus qui manducatur in quemcumque uenerit super illum aqua inmundus erit uobis. non quaecumque aqua intellegenda est, quae si superuenerit cibo, facit eum inmundum, sed ex illo uase, quod factum est inmundum de morticinis inmundis, si forte ipsum uas habuit aquam.
Instruere filios Israhel inter uiuificantia quae manducantur et inter uiuificantia quae non manducantur. quae graecus habet CtooYovoOvta, nostri quidam "uiuificantia" interpretari maluerunt, quia utcumque hoc uerbum noster usus recepit. quam facere nouum insolitum, si dici posset "uiuigignentia". non enim quae uiuificant. id est uiuere faciunt, sed quae uiuos fetus gignunt, id est non oua sed pullos, dicuntur CwoYovoovta. [*]( 11 Leu. 11, 33. 34 19 Lea. 11, 47 ) [*]( 1 iussus] uisus CTV 2 pro om. N 5 quo SNTbd 7 hircum CSXVT nominatum PSVNT 12 erant S 13 id est] idem V 16 quae si] quasi C quae PSYTbd fecit S 17 ex] dex S de qx P de ex V om. V 18 et si STP* V1 19 xαί συμβιβάζειν υίούςos.ol>; \'Ispar4X Orig. t. XV p. 594 20 quae-niuificantia om. T et-manducantur om. V 21 habet om. S zoogonunta CPSNVT 22 quiddam P quidtam S 23 noster uerbum N usus tolerabilius T 24 uiuificat N 26 zoogonunta CPSNVT )
Quid est quod ait de muliere quae peperit: omne sanctum non tanget et in sanctuarium non introibit? quod sanctuarium uult intellegi, cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi et usque ad uelum interius secundum, ultra uelum autem ipsum, ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? an et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum. sanctuarium dici potuit? nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: in loco sancto edent ea. illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae inponerentur altari.
Quid est quod dicit: si masculum pepererit mulier. inmunda erit septem dies: secundum dies secessionis eius inmunda erit. et die octauo circumcidet carnem praeputii eius: et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. omne quod sanctum est non continget et in sanctuarium non introibit? quae differentia est inter septem dies illos, quibus eam dicit inmundam, et triginta tres, quibus in sanguine suo mundo sedebit? si enim iam inmunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? an hoc adhuc interest. quia in sanguine est licet mundo? ut hoc distet, quia cum inmunda est, ubicumque etiam sederit. inmundum facit, cum uero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere et in sanctuarium intrare? hoc est enim, quod ait: secundum dies [*]( 2 Leu. 12. 4 9 Leu. 6, 26 12 Leu. 12. 2-4; cf. Loc. ile Leuit. XXIII p. 575 ) [*](2 tangit C et om. V 3 intrabit N 4 sacerdotis C 5 seeumhis CP P secundos (0 ex u) SS. T erit V 7 sacrifioruin S 12 ]>eperit P]SlN1\' 13 in Locut. de Leu. XXILI legitnr: et inmunda erit 14 in die PSVTbd octabo C 17 est| et N contingit C ct om. NS in om. PSV 18 introhibit C intrabit PSNVT illos dies NT 19 dicit eam PSVTbd 21 an—interest OPI. PSV 22 adhoc ptSI r 23 quia quando r in mundu T71 immundo pro T 24 iam uero S sedit C tantum er. et s. I. tamen pos. S )
Et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem. et offeret eum ante dominum; et exorabit pro ea sacerdos et purgabit eam a fonte sanguinis eius. ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. si autem non inuenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos. unum in holocaustum et unum pro peccato. et exorabit pro ea sacerdos et purgabitur. recte ergo superius non legendum est: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum *et pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent. sed sicut dictum est: et pullum columbinum aut turturem pro peccato, quandoquidem postea [*]( 1 cf. Leu. 15, 19-23 12 Leu. 12, 6-8 ) [*]( 1 suae et X quod VTbd inmunditia 6T1 inmunditie Pl 2 menstruit. X derum S 3 quod super X 5 emunditiae C 10 ot:u.aT: axaO-apra) cod. Vat. 12 impleti PSVT 13 offerret X \'15 turtorern (o pro u in seqq. plerumque occurr.) C hostioum S 17 eum om. X exorauit (\' eo CPS\'NV 18 purgauit CP lex $T 21 et om. CPXV 22 et unum] et alium C 24 otfe.ret S 28 autj et PIJP ) [*]( XXVIII Aug. *ect. III j>ar< 3 ) [*]( 18 )
Sed quo peccato? numquid peperisse peccatum est? an hic ostenditur illa propago ex Adam, unde apostolus dicit: ex uno in condemnationem, et quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit? et hic satis adparet quemadmodum dictum sit: ego enim in i niquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. cur ergo non illud quod natum est purgari dicit scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? an ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem? non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? nam quo pertinet quod superius ait: super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?
Quodsi quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum "super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato", sed ita potius legendum: et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis inpleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet uel filia, ut deinde ab alio sensu sequatur: offeret agnum [*]( 7 Rom. 5, 16. 12 11 Ps. 50, 7 ) [*]( 2 et V ubi et V et habere uidetur S 3 et om. P1 V 5 una V T auem] autem PSV om. T alterum PVT 6 est om. X 10 pertransit V hinc N 13 non om. N 14 ipsum C 17 sine] propter JV 19 offe.ret S 24 offerret C offerre PSVbd 27 et] g PW esse in ras. T 30 »ut PS offe.ret S Kpoaotasi Tisch. et Lag. )
Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. uelut exponendo dixit posterius, unde [*]( 8 Luc. 2, 27 13 cf. Matth. 3, 13. 11 22 cf. Luc 2, 24 23 cf. Leu. 12, 8 26 Leu. 13, 2 ) [*](2 columbinQ (binQ s. l. m. 2) S 13 ipse etiam PSVTbd 19 EIIIHOET EIHTTTATPl C epi yfio et epithi gatros P epi yio ke epi thygatros 8 epi sio et epitigrati N ep*ysio ce epi thigatros V epi ysio et epi thigatros T 20 uoluit V 26 Homo CPSNVITb fuerint N 28 dixerit V ) [*]( 18* )
Quid est quod ait: et uidebit sacerdos et inquinabit eum, ad quem ueniet, ut mundetur? sed "inquinabit" dictum est "inquinatum pronuntiabit", si haec in eo uiderit, quae scriptura dicit de macula leprae.
Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius et humilis non fuerit aspectus eius a cute. "lucidus albus" subauditur "tactus", id est illa macula coloris, non pilus. quod postea dicit: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute. hanc dicit .,significationem", quod superius signum" in latino legitur. nam graecus et supra et hic uno eodemque uerbo usus est or,|xotg-av dicens.
Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus, non est conuersus tactus in cute. et purgabit eum sacerdos; signum enim est: hoc est "purgatum eum pronuntiabit"; non enim est lepra, sed signum.
Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget <illum>, et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata <est> significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic "inquinabit" dixit "inquinatum pronuntiabit\': "et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et [*]( 1 Leu. 13, 3 5 Leu. 13, 4. 7 10 cf. Leu. 13, 2 13 Leu. 13. 5. 6 19 Leu. 13, 7. 8 ) [*]( 2 inquinauit CP 7 illaj ulla C 11 semasian CPNYT semassian S 13 segregauit CPVIJST 15 ecce om. PSNVT obscuros S II 16 purgauit PSTbd 20 uidet S 21 illum addidi ex quaest. XLVI 22 est addidi ex eadem quaestione 23 qui inquinauit (qui t.łp. vi. 2) P in- quinauit CN 24 inquinatuni pr. N pronuntiauit PSIN et] ei S et eo N 27 calori S )
Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum — id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es\'t illa significatio. id est illud signum in cute — et uisus fuerit in secundo sacerdoti — id est post alios septem dies — et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute — id est non stetit in -illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies — et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra.
Deinde sequitur: et tactus leprae si fuerit in homine. ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. hinc si subtrahamus "et"\', more enim locutionis scripturarum positum est, iste erit sensus: et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album a sano carnis uiuae in cicatrice. ordo est: mutauit capillum album in cicatrice a sano carnis uiuae, id est: cum [*]( 3 Leu. 13. 7. 8 22 Leu. 13, 9. 10 ) [*](5 purgaret bd 6 euin] illuni N 8 etl ut S 11 primus N 12 inquinauit CP hinc N 13 priinos] illos N 15 illic T 18 (\'11lore (re s. I. m 2) S 19 notabile (ta s. I. m. 2) S 20 huiniliuri PSbd 24 niutabit CNV 28 mutabit C )
Quid est quod, cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellauit, cum in solo colore fiat uel cutis uel capillorum, et quod humilior aspectus eius a cetera cute adpareat, sine dolore tamen et sine ulla uexatione? an hoc quod inmundum est quassationem uoluit appellare pro plaga, uelut hac inmunditia homo percussus sit?
Quid sibi uult quod cum diceret de lepra uestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium ait: rant] in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo aut in stamine aut in lana aut in lineis aut in laneis, cum iam supra dixisset: in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo? nam stuppeum est utique lineum. an illic uestimenta intellegi uoluit, hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? non enim uestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea, aut uestimenta sunt retia, cum sint linea. prius ergo specialiter de uestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere uoluit.
Quaeritur quid dixerit: in omni operaria pelle, quod nonnulli interpretati sunt: in omni confecta pelle. sed non ait graecus έργαμέψ δέρματι, ait autem έργασίμψ, quod uerbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad Dauid: esto in agro in die operaria, id est in die qua fit opus. ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi [*]( 3 cf. Leu. 13, 30 11 Leu. 13, 47. 48 21 Leu. 13, 48 25 I Reg. 20, 19 ) [*]( 2 fuerit om. 8 7 appellare-uelut om. N 8 uelud hoc inmunditia hoc percnssit St percussus sit (s fm. et sit s. I. m. 2) P 10 ho- ininem S 11 ait aut] ita ut C aut inclusi 12 in unte starnine om. PSNVT 14 in om. VT 15 utique) aut X an illic om. N 23 ergssllleno delluati CPSNV ergasimo denmijt T ait exp. m. 2 8 ergasinieno CN ergasmeno PS ergasinio V ergasucno T 24 ionatha PSV ionatham N ionathas T 25 dauit N agrum PSVIT 27 operarfi 81 operari V operi*»» P )
Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o%so?; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&\'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit.
Quid est quod ait: et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur et manus suas non lauit aqua, lauabit uestimenta et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque in uesperam? ambigue quippe positum est quod ait: manus suas non lauit aqua, uelut posteaquam tetigerit. sed intellegendum est: quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit lauabit uestimenta et cetera.
Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum [et] de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? an quia non ait "pro inmunditiis" filiorum Israhel sed "ab inmunditiis", hoc intellegendum est "exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum [*]( 3 Leu. 13. 49 10 Leu. 15. 11 20 Leu. 16. 16 ) [*]( 1 aceinnodata S 3 quaestio LI in cod. V dcsideratur; in cod. T in-factum expuncta sunt et in mg. adnotatur: alius liber et qugcflque tetigerit qui (aliquot uocnb. praesecta sunt) quod est ei pelliceo (iceo e.rp. et e s. I.) factQ 4 pellicio CSN pellitio P 5 sceuos CPSNT 7 (et 8) angion CPSNT 8 dicitur Szbd itur sed angion add. m. 2 S angion om. T licorem P 10 quocumque N 12 lauit) lauauit n lauabit T labit P 13 uespera S 15 lauabit CSPNVT sed cf. uers. 12 16 quem J cum PST 19 belum N 20 ait] ut N exorauit PST 21 iniustiis C et, quod CPSVTbdpraebent, inclusi 26 exorauit P\'S )
Potest et iste esse sensus " exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo dicitur "propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur ἱλαστήριον. et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intellegitur nisi pro peccatis. unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio dei.
Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, id est τὸ ἅγιον. nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud [*]( 17 Ps. 102, 3 ) [*]( 4 noc CPSVIT nihil (hil add. m 2, P 9 (et 12. 15) exorauit PlSN 11 intellegat S 13 propitiaait PSX 14 ilasterion CPXVT eras. S 16 exilas C exilasete PVT exilaseto N eras. S 17 fuit S sit V 18 in omnibus V hiel siue CNV sic T 21 sunt PN iniustiis C iustitiis SP1 22 tamen om. V 24 exorauit PXS to ay.ov cod. Graeci 26 TOATIOX C to agion PSNVT exorauit P.iiST1 27 posset SN 28 exorauit PSNVI )
Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est [*](15 Leu. 16. 16 24 Leu. 16, 20 ) [*](2 qui om. S tojmeu lmitoapion CPSNVT 4 quia CPN exilasete to agion CPSNVT 5 topneu niatoagion CPSNVT 7 inuenimus PNV exorauit PSvł.N 8 ut om. PSN non om. N 9 et pro S is V1 iis bd 10 taberna S ipse S 11 ut] et S t>Iorauit PiN 12 dominus PSTi dominum VT2 iis Tbd 15 exorauit NP1 ab iumunditiis om. PXSV 16 ab om. T 19 hue PSVT 20 propitio C 25 ansanetuin om. SV 26 generi N to apion CPSVT 0 agion N 7 «leuin N perfecte] perficiet N )
De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra — tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci <uitulique> acceperit carnes <et> extra castra combusserit — quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco [*]( 5 cf. Leu. 16, 8. 10. 19—22 8 cf. Leu. 1(5, 26 12 cf. Leu. 10 27. 28 15 cf. Leu. 9, 8—12 17 cf. Leu. 16. 29-32 20 Leu. 16. 33 ) [*]( 2 to]\'ueumatoagion CFNVT to pneu ato asrion 8 4 alium P deserto PVT 5 apoponpeuui C apopoinpeum PSNVT 10 aqua om. N 13 uitulique scripsi cum bd: qui in luco CPSNV1 T quo in loco 1\'2 et addidi cum bd: om. codd. 14 quia ita] qui ait S qui aut VT quod ita N et] ut N 17 distinatio S 18 septimo PlSNV 19 quod BPi P 22 in scm CPSVI T H\'in N 26 ita] ibi T 27 ex genere S )
Illud quod dicit: quicumque occiderit uitulum aut ouem aut capram in castris et quicumque occiderit extra castra et ad ostium tabernaculi testimonii non adtulerit. et in hoc constituit peccatum et comminatur facienti, non de his dicit quae occiduntur ad usum uescendi uel si quid aliud. sed de sacrificiis. prohibuit enim priuata sacrificia, ne sibi quisque quodam modo sacerdos esse audeat, sed illuc adferat, ubi per sacerdotem offerantur deo. ita enim nec uanis sacrificabunt; nam et hoc in ea consuetudine cauendum praemonuit. cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit — unde et rex Israhel Hieroboam uaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergunt Hierusalem, ut in templo dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a domino condemnatus est — merito quaeritur quomodo licite sacrificauerit Helias extra templum dei, quando et ignem de caelo impetrauit et prophetas daemoniorum conuicit. quod mihi non uidetur alia ratione defendi quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quod filium deo iussus uoluit [*](9 Leu. 17, 3. 4 20 cf. III Reg\'. 12, 28-30 25 cf. III Reg. 18, 36-39 28 cf. Gen. 22, 3-10 ) [*]( 1 est om. N to agiun tu agiu CPTV to agiun to agiu N to agion tu agion S scm Bpm NT 2 sancti] scm N to agion pneumatuagiu theu CSNV to agion pneumatiu tu agin P to agion pneumatiji tu agiu T 3 exorauit NPl purgauit PlSN 6 ergo om. P 12 hoe om. S 13 cominatur ex comitantur P 15 quisque om. N 20 ieroboam PVTNbd 22 pergerent PSV-bd iemsalem NTbd )