Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit "a domino" , quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit.

Posteaquam exeunte igne a domino incensi mortui sunt filii Aaron. qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum inponere domino — quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui diuinitus in altare uenerat deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat — mortuis ergo illis ait Moyses: hoc est quod dixit dominus dicens: in eis qui mihi adpropinquant sanctificabor et in omni synagoga glorificabor, eos adpropinquare domino uolens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam uindicando, sicut factum est. utrum, ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit — quo sensu dictum est: si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt — an potius secundum illud: cui plus datur. plus exigitur ab eo? et illud: seruus, qui non cognouit uoluntatem domini sui et facit [*]( 3 Leu. 9. 24 7 Leu. 9. 24 13 cf Leu. 10, 1. 2 18 Leu. 10, 3 25 Prou. 11. 31; I Petr. 4, 18 26 Luc. 12, 48, 47 ) [*](1 deseruisse T 3 amen C 4 alii I ibi C 5 est om. S exeste CN ecte PSVT et om. PSNYTbd ecstastis CS extasis PVT ectasis X 6 quia P P qua S excessum N 13 et mortui Sbd 14 uatillis PSV uacillis T igni S 17 custodito] constituto T accedenda N 27 ab eo exigitur S 28 cognouerit S )

264
digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa? et illud: exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? sed ubi hoc dixerit dominus, quod eum dixisse Moyses commemorauit, in scriptura quae retro est non inuenitur. tale ergo est hoc quale in Exodo, ubi dicit domino: tu dixisti: scio te prae omnibus, quod inuenitur quidem dominus ei dixisse, sed postea. sed quoniam mendaciter numquam hoc Moyses diceret. intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamuis scriptum non fuerit; ita et hoc. unde adparet non omnia scripta esse quae deus locutus est eis, per quos nobis sancta scriptura eius ministrata est.

Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: caput uestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse? nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic, quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. quod ideo prohibet, ne lugerent eos, in quorum poena sanctificatus est dominus. id est commendatus est timor eius. nec ideo, quia lugendi non erant — nam permittit alios lugere illos — sed quia illi lugere tunc non debebant cum dies sanctificationis eorum agerentur nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. quamquam possit uideri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod numquam quemquam lugere [*]( 3 Sap. 6, 7 8 Ex. 33, 12 15 Leu. 10, 6 ) [*]( 1 plagis post uapulabit pos. in C uapulauit P 2 non facit PSV 3 uapulauit PNV conceditur N 4 misecordia C posteriora plSl V; tn mg. potentiora V 5 hec S 7 est ergo T quale et PSNVT 8 te scio CN 10 ei om. V 15 illorum duorum PSVbd prohibent dicens T 16 teginiina N 17 illud CPSNV 19 qui V habemus V 22 dominus orn. N 23 nam J nOli V 26 completi PS 27 abscidere N qui in ras. V )

265
deberent. ita enim dicit: fratres autem uestri omnis domus Israhel plorabunt incendium, quo incensi sunt a domino. et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini; oleum enim unctionis quod est a domino super uos est.

Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum et siceram non bibetis, tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis cotidie necesse erat introire et accedere ad altare propter continuam seruitutem? quodsi quisquam dicit non omni die sacrificia inponi solere, quid dicit de ingressu in tabernaculum, qui cotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? si autem respondetur "in tabernaculum testimonii", nunc quod ait, illud esse intellegendum, ubi erat arca testimonii, etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. non enim semel in anno intrabat. sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem cotidie. an intellegendum est deum praecepisse, ut uinum omnino non biberent? cur ergo non ita praecepit potius, ut breuiter diceret: uinum non bibetis, sed addidit: cum intrabitis in tabernaculum aut cum accedetis ad altare? an quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore. id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et uniuerso illi ministerio uicibus deseruirent, quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deseruiendi, alii autem bibebant? an quid [*]( 1 Leu. 10, 6. 7 6 Leu. 10. 8. 9 ) [*]( 4 exhibitis P et oleum P 5 domini N 7 sicera N 9 acce- ditis N altarS C IS clicet bd ingresso P tabernaculo C 14 panis C 15 mensa P 16 jI) V 24 cum om. S eras. in P accetlitis T 26 multus C 29 illi] ibi pIS V )

266
aliud hoc loco intellegendum est? quoniam, cum uinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: legitimum aeternum in progenies uestras. ambiguum est. utrum superiori sensui conectatur, id est ad uinum non bibendum pertineat, an inferiori ubi sequitur: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et [inter medium] inmundorum et instruere filios Israhel omnia legitima quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi, ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. quomodo autem dicat "aeternum", iam saepe diximus. hoc quoque ambigue positum est, quod ait: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et inmundorum, utrum ab eo. quod sunt sancta et munda uel inquinata et inmunda, an ab eo, quod sunt sancti et mundi uel inquinati et inmundi, id est, utrum inter illa ipsa sacra, quae rite uel non rite fierent, distinguere uoluit sacerdotes an inter ipsos homines probandos uel inprobandos an potius ad utrumque referendum est siue homines siue sacra.

Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. quamuis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur et utrumque ablationis siue demtionis, quod grace dicitur aaaipsa, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. pectusculum sane inpositionis superius legimus et brachium ablationis, quia de brachio nihil inponebatur altari. adeps autem de pectusculo inponebatur. [*]( 2 Leu. 10, 0 5 Lea. 10, 10. 11 21 Leu. 10, 14 27 cf. Leu. 8, 29 ) [*]( 2 sicera CN 4 superioris N 7 mundorum-mediuui om. N inter medium, quod V exp. bd om.. inclusi inmundorum s. 1. m. 2 S 9 manu N 10 aeternum om. PlSV 15 scae N 17 ipsa om. I* 19 uel inprobandos om. N 22 oblationis PIVT 23 singulis singula N possit C 24 sepearatur C 25 aferema CPSXVT 26 offerturJ aufertur C 29 autem om. S )

267

Quid est quod dicit: de sacrificiis salutarium, cum ea dicat, quae alibi dixit "sacrificia salutaris", et cum singulari numero id dixit: sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur? an forte hoc loco, ubi ait: a sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? nam in illo psalmo, ubi dictum est: exaudi nos, deus sanitatum nostrarum. hoc uerbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est ocor/joicov. qui genetiuus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute an a salutari nomen declinatum sit, quoniam owtYjpia dicitur salus uel sanitas. unde fit genetiuus pluralis tOOV awtTjpiwv; salutare autem aior/jpioy dicitur et inde genetiuus pluralis idem ipse est. si ergo recte potest intellegi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur, non est necesse, ut tamquam multorum salutarium sacrificia hic intellegamus, ubi dictum est" a sacrificiis salutarium", sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. quod sit autem salutare dei, de quo dictum est: calicem salutaris accipiam, et de quo Symeon dicit in euangelio: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum, fides christiana nouit. possunt sane non absurde intellegi uel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris.

Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum aeternum. non frustra est additum "filiabus", [*]( 1 Leu. 10. 14; cf. quaest. Ios. XXIII 6 Ps. 64, 6 19 Ps. 115, 4 (18) 20 Lnc. 2. 30 24 Leu. 10, 15 ) [*]( 3 dicit CSNVT post salutaris sequitur: quod plurali sacrificiis salutarium dicit cum sqq. T 4 de Otll N 5 (et 6. 17) sanitacifl C sanitatifl N 6 sanitatuml salutarium S 7 nostrorum S 8 soterion CPSNVT genetibus C genitiuus NTPSVbd 10 soteria CPNT salutaria S sociaria I\' genetibua N genitiuus STbd 11 tonsoterion CNT tosoterion pls.r soterion ( PSNVT 12 genitiuus VTbd 14 a om. PSNV salutaris PST\' datur (in nlg. adnot.: dicitur) T 16 a om. SVId 17 fortasae N sanitatum] salutarium PSV 20 simeon bd 25 aeternum | seinpiternum PSVTbd )

268
quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis iubet.

Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis et non inuenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea, quae pro peccato a populo offerrentur. constituit dominus sacerdotibus edenda inde oblatis adipibus et renibus, iratus autem esset non fratri suo, sed filiis eius, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret, respondit illi Aaron et ait: si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt et holocausta sua ante dominum et contigerunt mihi talia et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit dom in o? et audiuit Moyses et placuit illi. hoc uidetur dixisse Aaron, quod ipso die. quo primum obtulerant filii Israhel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad cetera: nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant. sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum. credendum est Aaron sacerdotem hoc diuina inspiratione dixisse, ut et illud circa sacerdotes deinceps seruaretur, quod praeceperat dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tamquam diuinitus dictum Moyses adprobaret. quid ergo de ceteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et uitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intellegi? an de uitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat, ut totus arderet? quid ergo de ariete? an quoniam primum caprum quaesiuit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et [*]( 3 cf. Leu. 10, 16—19 9 Leu. 10, 19. 20 24 cf. Leu. 4, 17-20 ) [*]( 4 fuerit N 5 est5P\'F\' offerer.tur CPSN 6 oblatis inde PSNVTbd 7 esset et N 10 olocauta C 11 contigerint (n s. I.) C 13 audibit C 14 quo] quod PlSIV 17 hoc om. V 18 primo s. I. m. 1 C om. T 19 aspiratione PVNT 22 de ceteris sup. exp. diceretis V diei C 26 et om. CNT1 )

269
de ariete intellegendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? de uitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit. quam de uitulo pro peccato uniuersae synagogae praeceperat deus, sicut de uitulo pro peccato sacerdotis, id est. ut totus arderet extra castra? haec enim uerba sunt irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non inuenisset, quia fuerat totus incensus: quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc uobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae et exoretis pro eo ante dominum. non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. edetis illud in loco sancto. quomodo mihi constituit dominus. utique cum dicit: non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis siue pro peccato uniuersae synagogae non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. hoc autem quare sit factum, id est, ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron et placuit Moysi.

Sane quoniam sex pecora praecepta fuerant senioribus populi ut offerrentur pro populo. quorum prius quattuor commemorauit. hircum et arietem et uitulum et agnum anniculum — quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum — duo uero media, arietem et uitulum, ambigue posita uideramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent et hirco adiungerentur an potius agno, ut in holocaustum offerrentur — unde quid [*]( 5 cf. Leu. 4, 12. 21 8 Leu. 10, 17. 18 ) [*]( 2 illQ C eij et X 6 sunt uerba PSNI\'Tbd 8 eomeditis CSN comedetis P1 13 editis C 14 constituit mihi S 17 sacerdotis— peccato om. S 23 fuerunt PSVbd 24 offerentur CP\'N 25 agniculum SXT 27 in om. S 29 etJ de S ut ęt V 30 offerentur PXSVXX )

270
nobis uideretur suo loco exposuimus — postea uero, ut sex animalia complerentur, uitulum et arietem commemorauit in sacrificium salutaris, nec tamen in consequentibus cum immolata sunt et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et uituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille uitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quattuor fuisse credantur: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum . posuerat, iterum nominauit et non est alius uitulus et alius aries in sacrificium salutaris, ut, cum dixisset hircum pro peccato et arietem et uitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum uero anniculum in holocaustum, postea dicere uoluerit quid de uitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris iubebantur inferri; sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio, quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio dominus loquens uitulum offerri iusserit pro peccato synagogae sicut pro peccato sacerdotis non caprum, sed uitulum — de quo uitulo etiam sanguinem similiter ut pro peccato sacerdotis ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri — et quae causa fuerit. ut pro peccato Aaron et Moyses uitulum offerret et ipse Aaron alterum uitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum dei praeceptum offerri oportebat, pro peccato autem populi non uitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur. quod nos cum moueret, uisum est nobis, ut supra diximus. quod non solus hircus pro peccato populi sed et aries et [*]( 1 cf. quaest. XXVI 20 cf. Len. 4, 3 sqq. 24 cf. Leu. 8, 14 25 cf. Leu. 9, 8 ) [*]( 7 afferri CN 11 liirco C hicum S 12 alt. et om. N 13 agniculuni S 16 et agnus T salutaris om. S 19 sunt V 21 ncn— sacerdotis om. N de quo uitulo pont sanguinem hab. S 27 sicut] sed S 28 nos om. bd commoueret CPSNT 29 et (ante aries) s. I. m. 1 C exp. T om. PISNV )
271
uitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur "pro peccato", quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus, et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries, et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus uitulus; sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato uniuersae synagogae uitulum offerri oportebat. ideo autem, cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intellegerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis.

Cum ageret de morticinis inmundorum animalium, et omne uas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus quaecumque sunt intus inmunda erunt, et illud conteretur, id est ipsum uas. et omnis cibus qui manducatur in quemcumque uenerit super illum aqua inmundus erit uobis. non quaecumque aqua intellegenda est, quae si superuenerit cibo, facit eum inmundum, sed ex illo uase, quod factum est inmundum de morticinis inmundis, si forte ipsum uas habuit aquam.

Instruere filios Israhel inter uiuificantia quae manducantur et inter uiuificantia quae non manducantur. quae graecus habet CtooYovoOvta, nostri quidam "uiuificantia" interpretari maluerunt, quia utcumque hoc uerbum noster usus recepit. quam facere nouum insolitum, si dici posset "uiuigignentia". non enim quae uiuificant. id est uiuere faciunt, sed quae uiuos fetus gignunt, id est non oua sed pullos, dicuntur CwoYovoovta. [*]( 11 Leu. 11, 33. 34 19 Lea. 11, 47 ) [*]( 1 iussus] uisus CTV 2 pro om. N 5 quo SNTbd 7 hircum CSXVT nominatum PSVNT 12 erant S 13 id est] idem V 16 quae si] quasi C quae PSYTbd fecit S 17 ex] dex S de qx P de ex V om. V 18 et si STP* V1 19 xαί συμβιβάζειν υίούςos.ol>; \'Ispar4X Orig. t. XV p. 594 20 quae-niuificantia om. T et-manducantur om. V 21 habet om. S zoogonunta CPSNVT 22 quiddam P quidtam S 23 noster uerbum N usus tolerabilius T 24 uiuificat N 26 zoogonunta CPSNVT )

272

Quid est quod ait de muliere quae peperit: omne sanctum non tanget et in sanctuarium non introibit? quod sanctuarium uult intellegi, cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi et usque ad uelum interius secundum, ultra uelum autem ipsum, ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? an et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum. sanctuarium dici potuit? nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: in loco sancto edent ea. illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae inponerentur altari.

Quid est quod dicit: si masculum pepererit mulier. inmunda erit septem dies: secundum dies secessionis eius inmunda erit. et die octauo circumcidet carnem praeputii eius: et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. omne quod sanctum est non continget et in sanctuarium non introibit? quae differentia est inter septem dies illos, quibus eam dicit inmundam, et triginta tres, quibus in sanguine suo mundo sedebit? si enim iam inmunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? an hoc adhuc interest. quia in sanguine est licet mundo? ut hoc distet, quia cum inmunda est, ubicumque etiam sederit. inmundum facit, cum uero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere et in sanctuarium intrare? hoc est enim, quod ait: secundum dies [*]( 2 Leu. 12. 4 9 Leu. 6, 26 12 Leu. 12. 2-4; cf. Loc. ile Leuit. XXIII p. 575 ) [*](2 tangit C et om. V 3 intrabit N 4 sacerdotis C 5 seeumhis CP P secundos (0 ex u) SS. T erit V 7 sacrifioruin S 12 ]>eperit P]SlN1\' 13 in Locut. de Leu. XXILI legitnr: et inmunda erit 14 in die PSVTbd octabo C 17 est| et N contingit C ct om. NS in om. PSV 18 introhibit C intrabit PSNVT illos dies NT 19 dicit eam PSVTbd 21 an—interest OPI. PSV 22 adhoc ptSI r 23 quia quando r in mundu T71 immundo pro T 24 iam uero S sedit C tantum er. et s. I. tamen pos. S )

273
secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco inmunditiam feminae, quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quanc!o omne super quod sederit inmundum erit. ,,secessionis" autem dicit, quoniam secedebat aliquantum. ne omnia coinquinaret. cum perageret illos dies. hos dies inmunditiae eius. si feminam pareret, lex duplicabat et quattuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat obseruari, id est sexaginta sex. ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. aliqui autem codices graeci non habent "in sanguine mundo suo", sed in sanguine inmundo suo".

Et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem. et offeret eum ante dominum; et exorabit pro ea sacerdos et purgabit eam a fonte sanguinis eius. ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. si autem non inuenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos. unum in holocaustum et unum pro peccato. et exorabit pro ea sacerdos et purgabitur. recte ergo superius non legendum est: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum *et pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent. sed sicut dictum est: et pullum columbinum aut turturem pro peccato, quandoquidem postea [*]( 1 cf. Leu. 15, 19-23 12 Leu. 12, 6-8 ) [*]( 1 suae et X quod VTbd inmunditia 6T1 inmunditie Pl 2 menstruit. X derum S 3 quod super X 5 emunditiae C 10 ot:u.aT: axaO-apra) cod. Vat. 12 impleti PSVT 13 offerret X \'15 turtorern (o pro u in seqq. plerumque occurr.) C hostioum S 17 eum om. X exorauit (\' eo CPS\'NV 18 purgauit CP lex $T 21 et om. CPXV 22 et unum] et alium C 24 otfe.ret S 28 autj et PIJP ) [*]( XXVIII Aug. *ect. III j>ar< 3 ) [*]( 18 )

274
dicit: si non inuenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures. ubi plus uidetur habere "et"; nam ea coniunctione detracta integre sequitur: accipiet duos turtures aut duos pulloscolumbinos, unam auem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato.

Sed quo peccato? numquid peperisse peccatum est? an hic ostenditur illa propago ex Adam, unde apostolus dicit: ex uno in condemnationem, et quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit? et hic satis adparet quemadmodum dictum sit: ego enim in i niquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. cur ergo non illud quod natum est purgari dicit scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? an ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem? non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? nam quo pertinet quod superius ait: super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?

Quodsi quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum "super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato", sed ita potius legendum: et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis inpleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet uel filia, ut deinde ab alio sensu sequatur: offeret agnum [*]( 7 Rom. 5, 16. 12 11 Ps. 50, 7 ) [*]( 2 et V ubi et V et habere uidetur S 3 et om. P1 V 5 una V T auem] autem PSV om. T alterum PVT 6 est om. X 10 pertransit V hinc N 13 non om. N 14 ipsum C 17 sine] propter JV 19 offe.ret S 24 offerret C offerre PSVbd 27 et] g PW esse in ras. T 30 »ut PS offe.ret S Kpoaotasi Tisch. et Lag. )

275
anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi* fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putauerit, ex euangelio conuincetur, ubi cum tale aliquid nato ex uirgine domino facerent magis propter consuetudinem legis quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. non dictum est "pro matre eius" sed "pro eo", quamuis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. sic enim baptizari etiam ipse dignatus est baptismo Iohannis, qui erat baptismus paenitentiae in remissionem peccatorum, quamuis nullum haberet ille peccatum. merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Leuitico locum, ut non dicerent: super filio aut super filia, sed: pro filio aut pro filia. hanc enim uim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait: s<p\' Ulti) r) szt \\k>7aip{. sane aduertendum est quam pauper dominus nasci uoluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in euangelio legitur: quod scriptura Leuitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.

Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. uelut exponendo dixit posterius, unde [*]( 8 Luc. 2, 27 13 cf. Matth. 3, 13. 11 22 cf. Luc 2, 24 23 cf. Leu. 12, 8 26 Leu. 13, 2 ) [*](2 columbinQ (binQ s. l. m. 2) S 13 ipse etiam PSVTbd 19 EIIIHOET EIHTTTATPl C epi yfio et epithi gatros P epi yio ke epi thygatros 8 epi sio et epitigrati N ep*ysio ce epi thigatros V epi ysio et epi thigatros T 20 uoluit V 26 Homo CPSNVITb fuerint N 28 dixerit V ) [*]( 18* )

276
quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix lucida. ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse uestigium sanati uulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. quidquid ergo illud est. coloris uitium est, quod nomine cicatricis appellat. quod uero ait: tactus leprae, non quod tactu color sentiatur, sed ita dicit tactum leprae, tamquam homo ipse uel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque uitiatum. sicut dici solet: "tetigit eum uel non tetigit febris". denique ipsam maculam tactum uocat et eam semper isto nomine appellat. unde nonnulli nostri non" tactum", sed "maculam" interpretati sunt. quo nomine quidem planius uidetur sonare quod legitur: sed potuit et graecus non dicere άφήν, id est tactum. sed μῶμον, id est maculam, unde ἄμωμον dicit immaculatum. quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni uitio purum solet scriptura ἄμωμον dicere. unde non maculam coloris, sed omnis uitii notam uult intellegi, quod appellat. posset ergo quod ad solum colorem adtinet σπίλον dicere: quo uerbo usus est apostolus, ubi ait de ecclesia: non habentem maculam aut rugam. nec σπίλον autem nec dixit, sed άφήν, id est tactum, quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus et tamen hoc septuaginta interpretes non piguit graece dicere. cur ergo latinos piguerit? quod autem dicitur "cicatrix signi", uel ideo dicitur, quod significet aliquid, uel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a ceteris, hoc est notabilem reddit. [*]( 21 Ephes. 5, 27 ) [*]( 1 homine C 4 aperuit] ostendit N 7 color tactu N 8 ipse homo PVTbd 10 eum febris T 11 tactum] tantum PSIV 13 uideretur PSTVbd 14 afen CPSNVT 15 momon CPSNVT amomon CPSVT amon N 16 non s. I. m. 2 S 17 solet purum PVT amomon CPSNVT 18 omn5 S omnes J 19 (et 22) momon CPSNVT 20 (et 221 spilon CPSNVT 22 afen CPSN r T 25 pinguerit N )
277

Quid est quod ait: et uidebit sacerdos et inquinabit eum, ad quem ueniet, ut mundetur? sed "inquinabit" dictum est "inquinatum pronuntiabit", si haec in eo uiderit, quae scriptura dicit de macula leprae.

Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius et humilis non fuerit aspectus eius a cute. "lucidus albus" subauditur "tactus", id est illa macula coloris, non pilus. quod postea dicit: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute. hanc dicit .,significationem", quod superius signum" in latino legitur. nam graecus et supra et hic uno eodemque uerbo usus est or,|xotg-av dicens.

Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus, non est conuersus tactus in cute. et purgabit eum sacerdos; signum enim est: hoc est "purgatum eum pronuntiabit"; non enim est lepra, sed signum.

Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget <illum>, et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata <est> significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic "inquinabit" dixit "inquinatum pronuntiabit\': "et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et [*]( 1 Leu. 13, 3 5 Leu. 13, 4. 7 10 cf. Leu. 13, 2 13 Leu. 13. 5. 6 19 Leu. 13, 7. 8 ) [*]( 2 inquinauit CP 7 illaj ulla C 11 semasian CPNYT semassian S 13 segregauit CPVIJST 15 ecce om. PSNVT obscuros S II 16 purgauit PSTbd 20 uidet S 21 illum addidi ex quaest. XLVI 22 est addidi ex eadem quaestione 23 qui inquinauit (qui t.łp. vi. 2) P in- quinauit CN 24 inquinatuni pr. N pronuntiauit PSIN et] ei S et eo N 27 calori S )

278
humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est inquinet hominem pronuntiando leprosum. si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute c-oloris eius — id est lucidus albus fuerit ille tactus: quo nomine eandem maculam appellat — et humilis non fuerit aspectus eius a cute et pilus non erit conuersus in album, ipse autem est obscurus — id est ipse pilus, quia non est albus — et segregabit sacerdos tactum septem dies. et uidebit sacerdos tactum die septimo — id est illam maculam — et ecce tactus manet ante eum, non commutatus est tactus in cute. id est non est discolor et dissimilis inuentus a cute. ergo sanatum est quod uitiosum erat. sed adhuc iubet probari eandem sanitatem per alios septem dies atque ideo sequitur et dicit: et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo — id est septem dies alios — et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus — id est quia non albus et lucidus ac per hoc concolor sano colori — non. est mutatus tactus in cute — sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a cetera cute — et purgabit eum sacerdos, id est purgatum pronuntiabit a suspicione leprae, non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae adparuerat. cum expectaretur utrum humilior fieret locus et pilus illic in album conuerteretur, non contigit. sed potius. ille tactus, qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inuentus est, id est similis cetero colori, non lucidus. non erat ergo lepra; signum est enim, non lepra, quod sic adparuit. tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae "lauabit uestimenta sua", quia [*]( 3 Leu. 13, 4. 5. 6 28 Leu. 13, 6 ) [*]( llocusAr 3 albus lucidus C 7 est autem PT erit pro S 13 uitiosum ) uisum T 14 alios ex illos S 16 alios dies bd dies om S 18 calori S 19 in cute tactus S 20 purgauit PISN 21 purgatuni eum S 22 quodj quo pI V 26 contingit JNrTrl 30 lababit K )
279
et in illo signo aliquid fuit, propter quod lauanda fuerant uestimenta, et mundus erit.

Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum — id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es\'t illa significatio. id est illud signum in cute — et uisus fuerit in secundo sacerdoti — id est post alios septem dies — et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute — id est non stetit in -illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies — et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra.