Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari.

Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu <domini> dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus.

Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum? [*]( 6 Ex. 34, 21 14 Ex. 34, 24 20 Ex. 34, 20 23 Ex. 34, 25 ) [*]( 1 dominus PVT 2 illi] ibi Sbd 4 aprbum V de] in PNVT 5 praecipibset C adiunxit] adduxit (PVITlbd. (i adiunxit s. I. m. 1) S, addidit (corr. ex adduxit) ViTs 6 requies PXSV xatctKauoiv Ti 7 obseruandum CT lOiustumfV ut om. PVIT 14 dixit PSVT 15 et, quod CPSNVIT praebent, inclusi domini addidi 21 inagnis C dixerit V 25 praecepit PNVTS 26 ne tunc] necuncta V 27 azimorum PSNVT ) [*]( 13* )

196

Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit".

Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.

Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura.

Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, [*]( 1 Ex. 34, 25 6 Ei. 34, 2<> 11 cf. Ei. 33, 22 18 Ei. 34, 28 28 Ex. 34, 28 ) [*]( 4 immane S 7 quod uel T 11 et cauerna-sed pla om. N 12 narrationis PSV 13 alt. factae P et-sint om. S dicet C 14 enim om. CPNVIT 15 narrant T 16 parala C 27 omnem om. V 28 tabulas NEvg (ed. Knoell v. 400) 29 fortasse scribendum: uerba haec de Moyse om. N )

197
cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut narrat modo scriptura. et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Moysi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei; deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moyses descendit de monte et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses deo utique praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse, sed dei, nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum — unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit — istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: [*]( 1 E*. 34, 27 4 Ex. 34, 1 8 Ex. 81, 18 11 Ex. 32, 15. 16 26 Rom. 10, 3 ) [*]( 2 cui P1 V; in mg. cod. V appos. est: cuius 6 modo narrat PSNVTbdEug 11 et pr. om. PISJT 12 tabulae-eius om. PlSV 13 scripturae SPl §criptyrae V ex om. pi V earum] aurum P\'5\'F1 auro V* 14 dei scribtura C 15 dei est NV est eras. P insculpta Cbd et sculpta Eug. (Knoell p. 401) 17 facturus CVT1 esse dicantur bd 18 sed dei om. NEug homine (ho s. I. tll. 2) C scriptura deiJ scriptae bd digito dci] digito deo N digito T 19 et] ac PNbd 20 tamen] tam Pl ti V 21 qui ab V 23 facientes PlSVbd )
198
ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti — et ideo tabulae humano opere exsculptae et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?

Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per [*](10 Ex. 20. 19 17 Rom. 5. 20 24 Matth. 5, 17 25 Rom. 13, 10 26 Gal. 5, 6 ) [*]( 3 exculptae-opere om. plSV exculptae N sculptae Eug scriptae NEug 7 significat N 8 quoniam om. CNEug qum C 10 deus ad nos CPSVTbdEug 11 ueteri TS 17 uetera P ueteri P2ST transgressoris C 18 enim om. Eug. 23 fecit PV conscripsit PSY 25 legem om. C adimplere N dicit-apostolus om. N 26 et fides om. N 27 facile om. NEug 28 ueteri ST difficele C )

199
dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam caritas dei, qua ueracitcr inpletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante; peccatum enim, inquit, ut adpareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.

Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. [*]( 3 II Cor. 3, 3 4 Ifom. 5, 5 9 Rom. 7, 12. 13 20 Ex. 35, 1 25 Philipp. 2, 12. 13\' ) [*]( 2 ea NEug 6 prima P2VT 7 est pr. om. PSTbd 8 digito PlSV 11 obtemperatur S 16 sed-dei om. N 17 Moyses ad filios om. N 19 ualtis C eius om. C 21 alt. ea facere bd faceret T 22 est manifestum T 27 pro (s. l. m. i) SV Onl. Pl )

200

Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet afoapsfta. appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret.

Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.

Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem [*]( 1 Ex. 35, 24 8 cf. Ex. 35, 30-\'52 ] 2 cf. quaest. CXXXVIII 19 Ex. 3«:, 2. 3 21 cr. Ex. 35, 10-18 ) [*]( 1 auferens scripsi: afferens Itbri concordant cum cod. Alex et Lag 2 demtiones scripsi: demtionem libri; sed cf. Loc. de Ex. CXXXX VIIII p. 568 3 inter] in T 5 aferema C apherema PSVT afaerema N 6 appellata V2bd 7 offerret V 8 commemoratum est TWhd 9 Beseleel bd uerbis ac totidem PSVTbd 12 artis C 15 architectorica S 17 solet V arcliitectorica S pertinept PVI 19 omitis C 20 consumarent N ef T 21 demtiones scripsi cum bd: dete aes C1 demptum aes (PPSNVT 22 praeccpit T 23 uestis sacerdotalis CPNT 24 quod piS I r )

201
opera uenisse, quibus neque imperatum est nec eorum nomina commemorata sunt a domino dicta Moysi. non ergo illi soli hoc munus diuinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. laudandus est autem in his omnibus non adtractus ad opus seruiliter animus, sed liberaliter sponte deuotus.

Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, <et> uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit.

Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi et uestis sacerdotalis: de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati obseruatione. ubi non inmerito mouet, cum decem uerba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato, posteaquam descendit, populum admonuit. si enim propterea decem praecepta legis superfluum fuit, ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? an et hoc simile est uelamento, quo faciem obtexit. quia splendorem uultus eius filii Israhel non poterant intueri? nam ex decem prae. ceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est; alia quippe ibi nouem sicut praecepta sunt etiam in [*]( 7 cf. Ex. 36, 4, 5 15 cf. Ex. 35, 11 sqq. 25 cf. Fx. 34, 34. 35 ) [*](1 nec 5 3 coimuerantur C 6 et sponte PVbd 8 affectores N 10 ex quibus PSVTbd et addidi uiderent V2 uiderunt CPSNVITbd 11 et inclusi dixerint scripsi: dicerent V2 dixerunt CPSNVITbd 13 auferre ex oferre V relegio P 16 construendi. P construendi§ V 18 ubi non] quam N 20 sabbato solo bd 23 cur et hoc non V cum] cur SXV 26 ex] et CT 28 ibi post quippe om. ptSr )

202
nouo testamento obseruanda minime dubitamus. illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi obseruatione apud Israhelitas uelatum fuit et in mysterio praeceptum fuit et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non obseruetur, sed solum quod significabat intueamur. in illa autem requie ubi opera seruilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae dei. tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur, timor autem tormentum habet et in tormento quae requies? unde timor non est in caritate; caritas autem diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ideo sabbatum requies sancta domino, dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis uelut ex nobis. alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione, et ideo seruilia sine requie. plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum.

Superius quando prius locutus est deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia et fieri sancta sanctorum. altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum dixerat fieri sanctum sancti. et hoc interesse uidebatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum uelo separabatur a sancto, id est ubi erat arca testamenti et altare incensi. nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. unde datur intellegi tantundem ualere [*]( 8 cf. Gal. 5, 6 9 1 Ioh. 4, 18 10 Rom. 5, 5 11 Ex. 35, 2 16 cf. Leuit. 26, 31 18 cf. Ex. 30, 26—38 24 cf. Ex. 40, 7. 8 (9. 10) ) [*]( 3 in om. PXSV 6 requiem N seruilia iubentur om. N 13 non om. V 14 fin. con C 16 instituni C çţ V 20 (et 27) olochausto- matum S 23 a om. N 26 ea PXSV 28 unctionem C )

203
quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum ualet quod dictum est sanctum sanctorum, ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum et quaecumque in eo essent, quae prius appellauerat sancta sanctorum, tantundem ualere quod nunc ait sancta nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, uerum etiam sanctum sanctorum, sicut altare holocaustomatum: ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem adtinet, inter illa quae interius intra uelum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et cetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum uel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur, cetera uero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. quod otio discutiendum est quid ista significent.

Cum scriptura narraret quo modo Moyses constituerit tabernaculum, et extendit, inquit, aulaea super tabernaculum, non utique desuper tecto, sed cingens columnas, quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.

Cum dixit: et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur et esset altare infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.