Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter cetera: coram omni populo tuo faciam gloriosa. nondum dignatur dicere: coram omni populo meo. an ita dixit populo tuo*, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: ex quo populo es, quomodo "ciuitati tuae" dicimus, non cui dominaris uel quam constituisti, sed unde ciuis es? sic enim et paulo post dicit: omnis populus, in quibus es. alio modo quid dictum est nisi "populus tuus"? quod autem non dixit: in quo es, consuetudo locutionis est. [*]( 13 Ex. 34, 1 17 Ex. 34, 7 20 Ex. 34, 10 2G Ex. 34, 10 ) [*]( 5 acciperent peccatorum PSNVTbdEug dixit CPSI Tl aduersum Eug 9 res ipsa satis T 11 diuisione IVF1 14 sunt] dicta sunt bd 18 purificauit PNiP dicit C 22 cuilibet homini om. N 23 eiosdem] idem N id est om. V 25 cines CIN 26 quod T 27 es] 6 C ) [*]( XXVIII Ang. rect. III pars 3 ) [*]( 13 )
Quid est quod dicitur ad Moysen: adtende tibi, ne quando ponat testamentum his qui sedent super terram? non enim habet graecus "De quando ponas", sed: ne quando ponat. an forte de populo ei dicere uoluit, cuius ipse ductor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. mirum itaque locutionis genus est et adhuc inexpertum uel non animaduersum; si tamen locutio est ac non sensus aliquis.
Cum praeciperet deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate omnis idolatria euerteretur nec adorarentur di alieni, ait: dominus enim deus zelans nomen, deus zelator est, id est: nomen ipsum, quod dominus deus dicitur, zelans est, quia deus zelator est. quod non humanae perturbationis uitio facit deus semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc uerbo indicat non inpune plebem suam per alienos deos fornicaturam. ductum est enim uerbum tropo metaphora a zelo maritali, quo castitatem custodit uxoris, quod nobis prodeest, non deo. quis enim tali genere fornicationis deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. quod deus prohibet terrore grauissimo zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere deo bonum est. denique sequitur: ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram et fornicentur post deos eorum.
Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in [*](1 Ex. 34, 12 10 cf. Ex. 34, 13. 14 12 Ex. 34, 14 22 Ps. 72, 27. 28 24 Ex. 34, 15 26 Ex. 34, 20 ) [*]( 2 ponas V 3 ai;s Ti 4 ei om. PlSV 5 doctor ptSt V 10 loquens ad moysen PSN VT 11 potestatS S idolatriae uerteretur PlSl uerteretur V 12 dii PSNVTbd alii T zelas C 13 zelatorid est om. N ipsum nomen PVTbd 17 deus N 18 metafora CN methaphora T quod PISVbd 19 prod £ » (N add. m. 2) C prodest PSNVTbd 20 sibi e.r sub P 22 perdedisti C fornicantur P 26 Quod VTbd 27 in om. C )
Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari.
Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu <domini> dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus.
Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum? [*]( 6 Ex. 34, 21 14 Ex. 34, 24 20 Ex. 34, 20 23 Ex. 34, 25 ) [*]( 1 dominus PVT 2 illi] ibi Sbd 4 aprbum V de] in PNVT 5 praecipibset C adiunxit] adduxit (PVITlbd. (i adiunxit s. I. m. 1) S, addidit (corr. ex adduxit) ViTs 6 requies PXSV xatctKauoiv Ti 7 obseruandum CT lOiustumfV ut om. PVIT 14 dixit PSVT 15 et, quod CPSNVIT praebent, inclusi domini addidi 21 inagnis C dixerit V 25 praecepit PNVTS 26 ne tunc] necuncta V 27 azimorum PSNVT ) [*]( 13* )
Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit".
Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.
Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura.
Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, [*]( 1 Ex. 34, 25 6 Ei. 34, 2<> 11 cf. Ei. 33, 22 18 Ei. 34, 28 28 Ex. 34, 28 ) [*]( 4 immane S 7 quod uel T 11 et cauerna-sed pla om. N 12 narrationis PSV 13 alt. factae P et-sint om. S dicet C 14 enim om. CPNVIT 15 narrant T 16 parala C 27 omnem om. V 28 tabulas NEvg (ed. Knoell v. 400) 29 fortasse scribendum: uerba haec de Moyse om. N )
Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per [*](10 Ex. 20. 19 17 Rom. 5. 20 24 Matth. 5, 17 25 Rom. 13, 10 26 Gal. 5, 6 ) [*]( 3 exculptae-opere om. plSV exculptae N sculptae Eug scriptae NEug 7 significat N 8 quoniam om. CNEug qum C 10 deus ad nos CPSVTbdEug 11 ueteri TS 17 uetera P ueteri P2ST transgressoris C 18 enim om. Eug. 23 fecit PV conscripsit PSY 25 legem om. C adimplere N dicit-apostolus om. N 26 et fides om. N 27 facile om. NEug 28 ueteri ST difficele C )
Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. [*]( 3 II Cor. 3, 3 4 Ifom. 5, 5 9 Rom. 7, 12. 13 20 Ex. 35, 1 25 Philipp. 2, 12. 13\' ) [*]( 2 ea NEug 6 prima P2VT 7 est pr. om. PSTbd 8 digito PlSV 11 obtemperatur S 16 sed-dei om. N 17 Moyses ad filios om. N 19 ualtis C eius om. C 21 alt. ea facere bd faceret T 22 est manifestum T 27 pro (s. l. m. i) SV Onl. Pl )
Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet afoapsfta. appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret.
Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem [*]( 1 Ex. 35, 24 8 cf. Ex. 35, 30-\'52 ] 2 cf. quaest. CXXXVIII 19 Ex. 3«:, 2. 3 21 cr. Ex. 35, 10-18 ) [*]( 1 auferens scripsi: afferens Itbri concordant cum cod. Alex et Lag 2 demtiones scripsi: demtionem libri; sed cf. Loc. de Ex. CXXXX VIIII p. 568 3 inter] in T 5 aferema C apherema PSVT afaerema N 6 appellata V2bd 7 offerret V 8 commemoratum est TWhd 9 Beseleel bd uerbis ac totidem PSVTbd 12 artis C 15 architectorica S 17 solet V arcliitectorica S pertinept PVI 19 omitis C 20 consumarent N ef T 21 demtiones scripsi cum bd: dete aes C1 demptum aes (PPSNVT 22 praeccpit T 23 uestis sacerdotalis CPNT 24 quod piS I r )
Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, <et> uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit.
Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi et uestis sacerdotalis: de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati obseruatione. ubi non inmerito mouet, cum decem uerba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato, posteaquam descendit, populum admonuit. si enim propterea decem praecepta legis superfluum fuit, ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? an et hoc simile est uelamento, quo faciem obtexit. quia splendorem uultus eius filii Israhel non poterant intueri? nam ex decem prae. ceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est; alia quippe ibi nouem sicut praecepta sunt etiam in [*]( 7 cf. Ex. 36, 4, 5 15 cf. Ex. 35, 11 sqq. 25 cf. Fx. 34, 34. 35 ) [*](1 nec 5 3 coimuerantur C 6 et sponte PVbd 8 affectores N 10 ex quibus PSVTbd et addidi uiderent V2 uiderunt CPSNVITbd 11 et inclusi dixerint scripsi: dicerent V2 dixerunt CPSNVITbd 13 auferre ex oferre V relegio P 16 construendi. P construendi§ V 18 ubi non] quam N 20 sabbato solo bd 23 cur et hoc non V cum] cur SXV 26 ex] et CT 28 ibi post quippe om. ptSr )