Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et erunt arcus amitibus, ita ut tollatur illud in eis. quos anulos dixerat, arcus dicit; anulos quippe pro rotundis ansis posuit. et quid est aliud anulus uel circulus nisi undique arcus ? ideo quidam nolentes arcus dicere "thecas" interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: et erunt thecae amitibus. quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum uerbum sit; dixit autem ψαλίδες, qui arcus interpretantur.
Incendet super illud incensum continuationis in conspectu domini in progenies eorum. "continuationis incensum" dicit, quod continuatim fieret, id est nullo die praetermitteretur. cum de altari praeciperet incensi, id est in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio, praedixerat id ipsum incensum cotidie poni debere. nunc autem dicit: et depropitiabit Aaron uel exorabit super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum depropitiationis . depropitiationis ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. unde intellegendum est hoc [*]( 9 Ex. 30, 4 17 Ex. 30, 8 23 Ex. 30, 10 - ) [*]( 3 duabus P 5 ellypsin CPNV elypsim 81 eclipsin Tb subaudiatur (exp. m. 1) SV subauditur N 9 Et-amitibus om. N tollatur] idolatur N 11 rutundis C ansis om. C uel circulus om. C 14 non om. C 16 psalides CPSNVT quod bd interpretatur CPSVTbd 17 et hoc et sequenti loco Ti et Lag aliter coniungunt 21 ponere C olochaustum S 25 sangine (u om. saepius) C depropitiationis addidi; cf. ăp.ap\'miiv xo5 t;tl.aop.ofi cod. Alex. et Lag 26 depropitiationis] depropitiabit TVbd 27 exylasraos C exilasmos PSNVT unde et PSVTd )
Quid est quod ait: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, nisi quia iubet eos aliquando uisitari et conputari, id est numerari? quod in Dauid propterea uindicatum intellegendum est, quia deus non iusserat.
Aduertendum est et notandum quemadmodum ungento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta [*]( 11 Ex. 30, 10 20 Ex. 30, 12 23 cf. II Reg. 24 25 cf. Ex. 30, 26-29 27 Ex. 30, 29 ) [*]( 1 fieri om. IJlSV 4 et in T 5 fieri iusserat PSNVTbd 6 ille C aroroatibus TV2bd 9 et ut PVI soleret Sine N 11 sec. cod. Alex purificauit P 14 purificabis T quod om. PSV1 15 fieri debere PSNVT adiunctum est C 16 domino—sanctcrum om. T si om. PlSY 18 apponi N iussit om. T, exp. m. 1 Y 20 cflputationem C 21 uisitationem PSVT 22 iubet—et con in mg. add. C 25 auertendum N est etiam bd 26 ungendo Pl F\'5\' unguento N T ) [*]( XXVIII Ang. aect. III pars S ) [*]( 12 )
Quod praecepit quibus aromatis fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur, sed, ut dictum est, thymiama uel incensum quod inponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.
Et concides de illis minutum et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. sanctum sanctorum erit uobis incensum. ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur; et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat adhibita sane differentia cum ait: unde innotescam tibi inde. sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est intra uelum super arcam.
Quid est quod Beselehel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se repleuisse [*]( 12 cf. Ex. 30, 34 18 Ei. 30, 36. 37 27 cf. Er. 31, 2. 3 ) [*]( 1 similiter simile P\'SV\' 3 nationi PSVTbd 4 dici] die N 5 inbet PS VT 6 ueniebat Vbd tangeret N 7 sanctificabatur PIBV 12 aromatibus bd timiama CT tymiama PSNV 15 ungitur N 17 sca PSVIT 18 concedes N minitum PV; in mg. add. V minutatum 20 sanctum] in sca P\'S 26 supra T 27 besalehel PTVX beseleel d adhiberet C ) [*]( 12* )
Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me — quia in illo promissa est requies aeterna — et filiis Israhel signum est [*]( 9 cf. Ex. 31, 13 sqq. 10 Ex. 31, 16. 17 16 I Cor. 10, 18 18 Boin. 2, 29 22 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 architectonarii P 8 et intellectus om. PIBY 10 praeciperit C aeternum om. 8 12 nonnisi] non est nisi FsVbd 17 se esse (se s. I.) V israhel esse S 19 circumcisio piS VI circumciso V1 corde F1 distinguitur PSNl Tbd 20 inde iSPT 21 sec. cod. Alex. filii CN est om. S V T aeternum om. S 22 quia petram SP1 23 ips SP1 25 sit] sic C 27 et requies N )
Et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. cum tam multa locutus sit deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. nimirum omnia cetera, quae praecepit deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, scilicet dilectione dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.
Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur.
Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat. [*]( 2 cf. Gal. 4, 28 3 cf. I Ioh. 3, 2 4 Ex. 31, 18 13 Matth. 22, 40 14 cf. Ex. 32, 2 21 cf. Ex. 32, 8 23 Ex. 32, 9 ) [*](I filiis N 3 facig C ad facie C 4 ad eum om. N 5 sinan C sjna ST testimonii tabulas om. N 6 dei om. C 7 tamen] tantum bd 8 figurae (in mg. futurae) V 12 dilectione scilicet PSNVTbd 13 tota ex tanta V 14 in scripsi: jl) V ab PSNTbd om. C; cf. p. 56, 10 15 non-difficilia om. N 16 praecipi C 17 ipsum] ipsum tamen C 18 deficite C 20 iubeantur PST 22 fecerunt N 23 hii PT di N te eduxerunt CVbd 26 quam N poterant T )
Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.