Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quid sibi uult quod Iesus Naue non commemoratus in illis quattuor subito cum Moyse adparet et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas legis; et subito rursus Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit legem in duabus tabulis et cum eo iterum adparet? an forte significat nouum testamentum nomine Iesu et absconditum esse in lege et aliquando adparere intellegentibus ? quod uero Iesus iam uocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit scriptura testatur, cum iam prope esset, ut terram promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem anticipat scriptura quod postea factum est. omnia quippe ista posteaquam facta sunt scripta sunt; ac per hoc [*]( 1 Ex. 24, 10 2 cf. de Gen. ad litt. II 4 7 Matth. 5, 6 11 ef. Matth. 8, 11 13 Luc. 12, 37 15 cf. Ex. 24, 13 21 cf. Xum. 13, 17 ) [*]( 3 sappiro CPN saphiro S 4 figurat sacramentum T 5 suauitatemque N 6 saturitatem om. N 8 quoniam ipsi saturabuntur om. N unde- multos om. N 9 uenturus C praescitosj prescribtos C 10 praedistinatos CPVS recubitaturos P1 11 brai C et pr. — Iacob om. N 12 nam om. plSV 13 transiens] transeat et CPSNVbi 14 hiesus PS Y 17 Iesus] is C idem Iesus bd 21 hiesus PS 22 testetur Nbd cum] quod PSV 23 prolemsin CPSN prolempsin V prolensin T 24 antecipante C anticipante N 25 quippe -sunt om. N )
Et facies in ea cymatia aurea uersatilia in circuitu. cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quattuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. nec quod ait "uersatilia," mobilia debemus accipere — fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas — sed, "uersatilia" dixit "tortilia", quae graece uocantur otpsita, uel canalibus, sicut sunt columnae tortiles, aut inplicatis duabus uirgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. quod autem ait: et fabricabis illi quattuor anulos aureos et inpones super quattuor latera: duos anulos in latus unum et duos anulos in latus secundum, ad quattuor angulos occurrunt quattuor anuli singuli in singulis et per angulorum numerum fit, ut quod in duobus lateribus ponitur in omnibus quattuor ponatur. unus enim angulus duobus lateribus communis est; alioquin non occurrit, ut bini anuli ponantur per quattuor latera, cum sint quattuor anuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegitur quam quod dixi fieri numero angulorum. ad hoc enim anuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria uel gestatoria, quibus arca a quattuor hominibus hinc atque inde portatur.
Propitiatorium quid dicat superinponendum super aream quaeri solet. sed cum aureum iubeat fieri eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca, ita ut in ipso [*]( 3 Ex. 25, 10 11 Ex. 25, 11 21 cf. Ex. 25, 13 23 cf. Ex. 25, 16 27 cf. Ei. 25, 17—19 ) [*]( 1 quomodo pi Y 2 hiesus S om. C 4 existant CN 8 strepta CPSNVT 10 autem om. S 11 anulus C angulos N 13 unumj secundum P\'STT 15 lateribus om. C 16 ponitur-lateribus om. N 19 intellegimus PSXVTtd 21 quod PV uel gestatoria om. N 22 a om. pi V portetur PSNYTbd 23 propiatorium C 24 fieri iobeat PSNVTbdEug 25 tantaml tamquam C 27 praecepit PTVEug (ed Knoell p. 393) ) [*]( XXVIII Aug. aect. III I\'ara 3 ) [*]( 11 )
Quod ait: erunt anuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod anuli essent uelut thecae subportatoriorum; id est, quod subportatoria tamquam in thecas inducantur. "erunt" quippe "in thecis" ita dictum est, tamquam diceretur: erunt pro thecis.
Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei — caritas enim dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis — ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?"
Et facies uela capillacia operire super tabernaculum; undecim uela facies ea. quae [*](1 Ex. 25, 26 7 cf. Ex. 26, 1 9 Rom. 13, 10 11 Ps. 17, 37 13 Rom. 5, 5 18 cf. Ex. 26, 2 23 Ex. 26. 1 27 Ex. 26, 7 ) [*]( 3 neluti PSVT thehe C tecae N quo PSVTbd 7 auleorum CPSVT 9 felicitatem PI V; V in mg. habet: facilitatem 10 caritati PSNVTbd 11 Bubtus STbd 13 dei fit T 16 ipse] in se C 18 debere habere S 19 septinarios C septenarios P2NT 20 aule C auleae SV1 aula et N 21 septem Cd 23 cerubin C cherubim STbd 27 capillatia CPNVT capellatia S operire] oxtitsiv cod. Alex ) [*]( 11* )
Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. quibus incumbunt recumbentes, qui graece iifxwvs; uocantur.
Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. [*]( 3 cf. Gal. 3, 19 6 Matth. 28, 22 9 cf. Luc. 3. 23-38 12 Ps. 31, 1 20 Ex. 26, 17 27 Ex. 26, 21 ) [*]( 1 cilitina C 6 dicens-peccatorum om. C 8 numerans SN 9 deom] xpm S 14 deinde] denique N 15 Christus-significantnr QIR. N 16 etiam om. A 17 propitiatur deus] propitiaturos N 18 vacintine C iacinthinae PS iacintine NT iacinctine V 20 anconicos pI V 22 de om. C anconicos pi Y quos bd 25 cubito C 26 ancones CPSNVT )
Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri.
Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione ueteris testamenti et expressum operibus et significatione figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est.
De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum 16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles [*]( 4 cf. Ei. 26, 25 6 cf. Ex. 26, 22 8 Ex. 26, 83 11 cf. Hebr. 9, 1-12 24 cf. Ex. 27, 1 27 Ex. 20, 26 ) [*]( 3 inferior et superior PSNVTbd 4 sedecim-a om. N 8 uelamen nobis acripai: uobis uelamen libri sancti scripsi: sanctum libri; sed ef. descript. tabernaculi 8 9 sancti sanctorum scripsi: sanctum sanctorum libri; cf. ibid. 10 et] et inter N om. piS sanctum om. PIS hoc om. C 14 intus m. 2 mute in intra V ultra] intra C uttra V 16 significauit C significari PNVT 19 hac N ac V quia figura OIA. N 21 fin. figura est om. T )
Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere?
Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has [*]( 8 cf. Ex. 38, 24 10 Ex. 27, 2 16 Ex. 28, 3 21 Hebr. 5. 14 26 Ex. 28, 4 27 cf. Ex. 28, 2 ) [*]( 1 altare S 3 tabulis] talibus CT 4 praecepit PSNV quod S ministrationis-.et om. C 8 cflcauum C concabum N graticulam C 13 illa om. T 17 replebi N itvtujiato? aisJWjosux; cod. Alex et Lag esteseos C aestheseos PSVT cetaseos N 19 interiori T 20 sicut VT 22 per habitum] perfectum N 24 estesis C aesthesis PSlr haecstaris N esthesis T nisi spiritum om. C 2R faciet CPSNVT umeralem Ch 27 talarem om. N et tunicam om. NT )
Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum aorctSa appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". et lapides sint de nominibus filiorum Israhel secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt.