Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Ioseph, quamuis apud eum loqueretur, ut [*]( 19 cf. Gen. 44 29 cf. Gen. 44, 18—34 ) [*](1 eis oni. V suum quid sibi om. N 2 ioco] in eo N 5 tamquain sint X 10 grauitati (ti exp. et s sltperpos.) V 12 tantae PSXT prophetamdorum N 19 non neglegenter om. N tatam S 21 quantum PIBY protrasit b 24 differetur X adj ob b 30 querentur X )
Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me deus ante uos remanere uestrum reliquias super terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. an forte illud significat alto secretoque mysterio quod ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt. [*]( 11 Gen. 45. 7 17 Eom. 11. 5 18 Es. 10, 22 23 Rom. 11, 1. 25 ) [*]( 1 insinuatione b 2 et om. PSNVT 3 et om T 5 sentiam N 8 audire 01 auderet PlSVTb 9 nescienti] mentienti 2V 10 narrationi suae bd 12 -jjjuov y.a-a)«B,.fjijjLa cod. Ale.c et Lag 13 reliquiarium (i fin. s. I. m. 1) SN reliquiarum Vb 14 reliquiarium (i fIn. 8. 1. m. 1) S reliquiarum PNVb 19 nuraerur\' C 25 plenitudinem Sb plenitudo T 27 israhelite 6 )
Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. quaerendum quomodo dicat "filias et filias filiarum eius cum eo", cum filiam unam legatur habuisse. superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israhel omnes dicuntur etiam uniuersus populus ab illo propagatus. sed nunc cum dicit "filias filiarum" propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque adserat filias eius potuisse appellari.
Quod dicit scriptura tot animas perperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex . qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.
Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamis Syriae, etDinam filiam eius; omnes animae, filii et filiae [eius], triginta tres. numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes [*](1 Gen. 46, 6. 7 5 cf. quaest. CXXV 11 cf. Gen. 46, 15 sqq. 13 cf. de Gen. ad litt. 1. X 295 sq. 19 Gen. 46, 26 22 Gen. 46, 15 ) [*](1 intrauerunt V intrauit b omnes C 2 semen om C a fin. eius-filiarum om. C 4 alt. filias om. C cum eo om. VTb 6 ne- potes N dicantur JP1 8 propterJ praeter V 9 nurus] gijiflenis {s. I. neptes) V 10 quisqye V asserit S 11 uel tot om. 01 exp. V 12 anime C exiisse bd 13 quoti P 14 a-simul om. N 22 hic C 24 eius inclusi; nam in capitulis recte omittitur 25 trigintetres b mesopotamiam N 26 sex scripsi cum d: se C sed PSNVTb neptes cômemoratţ b )
Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum exceptis uidelicet filiis Ioseph et deinde illis adnumeratis infertur: septuaginta quinque animae erant. cumquibusIacobintrauitinAegyptum, sic accipiendum est: qui erant in domo Iacob, quando intrauit in Aegyptum. nam utique quos ibi inuenit, non cum eis intrauit. sed quoniam diligentius discussa ueritate reperiuntur duo nati iam fuisse, cum intrauit, Ephraem et Manasses — quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur uerum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat — nec Septuaginta interpretes mihi in hoc uidentur errasse. qui propter aliquam mysticam significationem quadam uelut prophetica libertate hunc numerum complere uoluerunt. si adhuc uiuente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob adgregandos iudicauerunt. sed quia inuenitur Iacob decem et septem annos uixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo uiuo etiam nepotes habere, non inuenitur. ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in [*]( 3 Gen. 35, 26; cf. quacst. CXVII 10 Gen. 46, 26. 27; Ex. 1. 5 16 cf. Gen. 41. 50 18 cf. Hieron. XXVIII p. 225. 226 19 cf. Ex. 1, 5 25 cf. Gen. 47. 28 27 cf. Gen. 45. 6 28 cf. Gen. 41, 50 ) [*]( 3 hii NY 4 est om. V 6 locutione (ne s. I. m. 1) S om. N 7 orte b pr. sint SNb 8 nominare C 11 uidilicet C 12 septuagenta (e pro i in num. card. saepissime) C 17 ephrcm CPSVT et phrem N effrg b 18 secundum om. b 23 et Ephraem om. N 24 indicauertlt b 26 potuerint PNVT )
Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito : nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus [*]( 14 cf. Gen. 46, 27. 21. 22 25 cf. Gen. 46, 32-34 29 Gen. 1, 26 ) [*]( 7 hebraica PSNVTbd isto b 8 enim] autem b susceperet C 9 qui] inquid N 10 autem om. b filios eum PSNVTb filius C 13 hebraicam PSNVTbd 14 et om. N 15 comeniorantur b 16 filii eiusS 17 decl C 22 numeros C in om. PV 23 sacratissimus C 29 dominaptur C )
Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ouium. merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo uir iustus.
Venerunt autem in Aegyptum ad Iosepli Iacob et filii eius; et audiuit Pharao rex Aegypti. et ait Pharao ad Ioseph dicens: pater tuus et fratres tui uenerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est. in terra optima conloca patrem tuum et fratres [*]( 6 Gen. 9, 25 8 cf. Gen. 37, 28. 36 14 cf. Col. 3, 18. 20 21 Gen. 46. 34 25 Gen. 47, 5. 6 ) [*]( 4 inrationali N 5 homini hominem T 6 dominari fecit b 12 tst appellatusj appellatur Sy\'zb 14 iusticia g hec b 17 aut quod N 19 finem Pb 24 iniqaitatis (ti 8. I.) C 27 ad om. SN )
Quid est quod dixit lacob Pharaoni: dies annorum uitae meae, quos incolo? sic enim habent graeci, quod latini habent "a g 0" uel "h a be 0" uel si quid aliud. utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus diuina promissione hereditatis acceperat, et ibi uitam ducens utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur. sicut in Mesopotamia, uerum etiam quando ibi erat ubi natus est? an potius secundum id accipiendum est, quod ait apostolus: quam diusu mus in corpore, peregrinamur a domino? secundum hoc et illud in psalmo dictum intellegitur: inquilinus ego sum in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. nam iterum dicit de ipsis diebus uitae suae: non peruene runt in dies annorum uitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. non enim hic aliud uoluit intellegi quam id quod latini codices habent ,"uixerunt "; ac per hoc significauit hanc uitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. sed credo sanctis hoc conuenire, quibus aliam patriam aeternam dominus pollicetur. unde uidendum est [*]( 3 cf. Gen. 45. 16-20 12 Gen. 47, 9 20 II Cor. 5, 6 22 Ps. 38, 13 24 Gen. 47, 9 ) [*]( 1 praeteimissae rei] potest misceri b 3 scriptura dixerat PT 8 oboliscos PS oboelicos V 13 incolo] inloco N inĮ9\\,Q (in mg. add. colo) T 15 inloco N 28 hanc om. C incolatus PSVT ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 0 )
Et dedit eis possessionem in terra optima. in terra Ramessem, sicut praeceperat Pharao. quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit <et> Gessem. ipsam enim petierant et ipsam eis Pharao dari praeceperat.
Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando uidit adorauit nec quando ab illo triticum accipiebat. quomodo ergo somnium Ioseph modo inpletum putabimus et non potius maioris rei contineri prophetiam?
Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. pertinuit ad scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli dei.
Dixit autem illis Ioseph: adducite pecora uestra et dabo uobis panes pro pecoribus uestris. si defecit argentum. quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines uiuerent, pecora unde uiuebant, cum tanta fames inualesceret, maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; inualuit enim fames in terra Chanaan, et propter hanc etiam inopiam pascuorum se uenisse commemorauerant. proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant eadem tunc fame ubique inualescente? an, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua 11011 deesse, etiam [*]( 1 Ps. 55, 7 5 Gen. 47. 11 8 cf. Gen. 47, 4 9 Gen. 47. 12 11 cf. Gen. 37, 9 14 Gen. 47, 14 17 Gen. 47, 16 22 Gen. 47, 4 ) [*]( 2 eisj his PSNVTbd 5 terram P 6 terra Hamessem) teraessS C rasesfi P1 ramesem T praecepit PSNVTbd 7 est om. PNVT terram P terra. V et addidi ex capitulis gessen Vbd 10 nec— adorauit om. N nequando N 12 modo om. N continere PSXTb 19 deficit b 21 ioseph om. N 26 quur (sic saepissime) CN )
Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femoremeoetfaciesin me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua senium constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus. quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quandoquidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam, sicut et iste filio suo dicit: et facies in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos. mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines [*]( 4 Gen. 47. 29 7 cf. Gen. 24, 2 14 Ps. 24, 10 16 Gen. 24, 49 20 cf. Gen. 47. 30 26 cf. Num. 19, 3-12 ) [*]( 2 illa N ille T 3 feracivs (v s. I. super exp. o) C feratius T fcracia bd 6 in me) mecum 8 7 constrinxerat (erat ex it) P constrixit C constriQcxit T 10 magna P 11 dispersa b 12 misericordia utrimque et in sequ. uersu ex misericordie C 13 in quodam Vbd 16 si s. I. m. 1 C om. P deum N 18 et facies scripsi: ut facias libri; cf. 83, 6 19 a tanto PSNVTbd 20 chanan N Eug (ed. Knoell p. 344) 23 mentiamur N ) [*]( G* )
Quod habent latini codices: et adorauit super caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit super caput uirgae suae, uel in capite uirgae [*]( 3 Eccli. 31 (34), 30. 31 7 Ps. 31, 1 10 cf. Col. 1, 14 13 cf. Gen. 50, 13 25 Gen. 47, 31 ) [*]( 1 contractationem PT contractionem Vb qualecumque P contractum b 4 proficit bd Eug 10 nisi-patriarcharum om. Pl 12 dicOt b autem ut C 13 qui S abramium N Eug abrahminiuin T abraemium b 16 fere Tbd 21 per Ollt. V iniquorum Eufj rabie Vb 22 assumantur P 23 integra b gloriosa b in eorum resurrectione futura b 26 nonnulli codices Sbd emendantis CIT emendatius bd )
Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones dei erga se factas dicit sibi dictum: faciam te in congregationes gentium. quibus uerbis magis fidelium uocationem significat quam carnalis generis propagationem. [*]( 17 cf. Hieron. XXVIII p. 228 25 (ien. 48, 4 ) [*]( 1 in cacumine bd enim eos PSTb 2 uerbum graecum bd letteris C 6 autu CPSN V aauttu T eautu CPSNV eautoy T 8 intellegeretur PSNVTbd se*nem (cv semen) P sene N quod seni! V 10 fecerit PSNVTb 15 illi PVI redditam P 16 figurii N 19 adorauit Israel deum conuersus ad lectuli caput Hieron. 22 uel leuem] yeJle V leug (ug 8. I. m. 2) P 24 cum om. CPSNTbd _commemorans bd 25 dicit enim T ibi N 26 uocatione N 27 scificat S )
Quod scriptum est dicente Iacob de Ephraem et Manasse: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi — natos autem si genueris postea. t i hie run t - in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph. istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet: quod non ita est. uerborum quippe ordo contexitur: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi, in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, hoc est: simul hereditatem capient cum fratribus suis, ut simul uocentur filii Israhel. duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt. ut excepta tribu Leui, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram diuiderent et decimas praeberent. illud autem interpositum est. quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit.
Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti uoluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis. sed etsi erat tam paruus aetate, ut illud uel curare uel animo retinere non posset, quae res conpulit modo dici ? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus.
Quod ita benedicit nepotes suos Israhel, ut dexteram manum minori inponat. maiori autem sinistram, et hoc [*]( 2 Gen. 48, 5. 6 21 cf. Gen. 48, 7 28 cf. Gen. 48, 14—1SI ) [*]( 1 de Ephraem] defrem N ephrem C effreni PVTb efrem S 3 ibi K 4 (et 13) effrem PVTb efrem SK manasses Sb 5 ti. fIs sxyova a av YEvvYjav;? p.£!-i tauta 301 E-ovtai cod. Alex; hic et Tisch. et Lag. aliter atque Aug. coniungunt 18 daodecfi C 21 nescientibus C 24 animol omnino b 25 dicii C om. N )