Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et non obaudierunt uocis meae: graeca magis locutio est.
Factus est super eum spiritus domini . cum sł>spiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur "praelatus est mihi".
Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro . sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo #v(i>Oev; nam locutio minus latina est.
Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat\' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius.