Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus?
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio.
Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev.
Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit "pelle" aut" de pelle"; sic enim habet graecus: sv \'tÎj Seppet.