Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Filii in quibus non est fides in eis: usitata scripturis locutio.
Quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur: pro "seruos suos consolabitur"; nisi forte ipsum consolari dicit translato uerbo uelut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus et cetera talia.
Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine "in ipsis".
Et iurabo dexteram meam: id est "per dexteram meam".