Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.

Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur "iniquitatem facietis", quod est avo(iaaete.

Et occurrent uobis mala nouissimum dierum: sic enim habet graecus pro in nouissimis diebus aut in nouissimo dierum.

Nonne hic ipsepater tuus possedit te et fecit te et creauit te? ordo notandus est; prius enim uidetur dicere debuisse "creauit te et fecit te" et deinde "possedit te". quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?

Cum adipe renum tritici. haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intellegantur uelut interiora [*]( 3 Dent. 30, 12. 13 9 lb. 31, 8 10 Ib. 81, 16 13 Ib. 31, 27 15 Ib. 81. 29 18 Ib. 31, 29 21 Ib. 32, 6 25 Ib. 32, 14 ) [*]( 1 sumam X portasse N 2 aer] p JV 3 est in cęlo b ascendit N 5 transfretauit LSl 6 xat axoosavTss tXIJ\'t"tj\'ł it0tr;30(i.sv cod. Alex. 7 et faciemus b posuit pro eo N 8 uocabula noua lectio cum, sequentibus coni. XSb 9 tibi] ao-. cod. Alex. 10 moisen N mosen S 13 que L 17 avofiassxs"] anoheseit c. S anheseit L annoahsete N avofjuasnrj b awrrpszs cod. Trecensis 18 occurrent] hoc current X 21 Nonne] Na b te post fecit om. Y 24 possidere LI..VS 25 Cumtritici om. LNSb haec] Ec N metabphora X 26 trittici L )

613
tritici, unde farina eicitur; hoc enim et adipem dixit. nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere; hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est: eleuantes farinam superhumeros suos . graecus quippe interpres ataxta posuit, quod sunt adipes.

Filii in quibus non est fides in eis: usitata scripturis locutio.

Quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur: pro "seruos suos consolabitur"; nisi forte ipsum consolari dicit translato uerbo uelut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus et cetera talia.

Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine "in ipsis".

Et iurabo dexteram meam: id est "per dexteram meam".

Laetamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei . alii codices habent: et adorent eum omnes filii dei. filios autem dei dictos, qui angeli sunt in caelis, non facile in scripturis sanctis inuenitur.

LIBER SEXTUS. LOCUTIONES DE IESU NAUE.

Uos autem transibitis expediti priores fratribus uestris, omnis fortis: id est omnis, quicumque in uobis fortis est. [*]( 3 Ex. 12, 34 (?) 5 Deut. 82. 20 7 Ib. 32, 36 13 Ib. 32, 37 15 Ib. 32, 40 17 Ib. 32, 43 22 Ios. 1, 14 ) [*]( 1 trittici L uarina N dixitj discit N nam] non Sl nomine] homine N 2 grece N om. b grecus LNS 8 umeros NL 4 steata N creara LS 10 et] uel b eum (e ex c) S cum L mali. sic] malis hic N 13 dii] digi N 14 in om. LNS 19 tHOt cod. Alex. filios dei autem N angeli. (s eras.) S angelis N 20 facele N Expliciunt locutiones deutheronomii Incipiunt locutiones libri ihesu Naue L expl loc deut. nom. incip. loc lib hyesu (m. 2 hyosue) S explicit loquutiones deutero nomii. incipit questiones eiusdem libri fol. 108 N 21 Finiunt quaestiones de deuteronomio inč locutiones de iesu naue fol. 121 N 22 expediti priores scripsi secutus LXX: expeditiores libri 23 omnis alt. ex omnes L )

614

Ut sciatis uiam quam ibitis eam: plenum esset, etiam si non haberet "eam".

Et factum est cum esset Iesus in Iericho . notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem ciuitate, cuius portae contra illos clausae fuerant: unde factum est. ut in eam intrare non possent, nisi muri eius cecidissent circumacta arca domini . ergo in Iericho dictum est: in terra, quae pertineret ad Iericho.

De Iericho dictum est, cum clausa esset: nec quisquam ex illa prodibat neque introibat: utique "in illam" subauditur, non "ex illa"; hoc appellatur graece Ceό1\'Į-UX xat\' IXXeta.v.

Dominus dicit ad Iesum: ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea potentes fortitudine. mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulatiuam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet scriptura tam adsidue ponere, ut etiam ibi inueniatur, ubi sensum solitae locutionis inpediat. an et Iericho et rex eius dicti sunt "potentes fortitudine?"