Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio.

Et dominus qui comitatur tibi tecum.

Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit.

Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.