Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Uos uidistis omnia, quae fecit dominus deus uester in terra Aegypti coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, temtationes magnas, quas uiderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam temtationes uocari.
Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te dominus deus tuus. mirum, si non hoc dicit a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere "a summo terrae [*]( 10 Prou. 23, 6 12 Dent. 28, 63 17 Ib. 29, 2. 3 22 Ib. 30, 4 ) [*]( 1 reliqui sunt bd 3 quibuscumque] quibus N 4 quicquam LS quiquam N 5 ciuitatibus om. b 6 hic] id b fascinauit LSb facinabit N eum om. Lbd inuidit b 7 init. ei] et LSbd 8 cogi N sumi] suG b 9 perentibus N quodices N 10 andri bascano bascanos LN andri brascano bascanos S av?po? paoxmvo Paaxavo<; b 11 fastinus b 12 in om. N 13 benefacere ei uobis N 14 saltim L acusatiuus N 18 Aegypto d faraoni LS 19 semis eius omnibus bd omnibus] rcaot cod. Alex. 20 quas] quia N Si3 inde-summum caeli om. b congregauit L 24 sumo N 26 a] ad N sumo N ) [*]( 39* )
Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio.
Et dominus qui comitatur tibi tecum.
Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit.
Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.
Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur "iniquitatem facietis", quod est avo(iaaete.