Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis . quod enim ait: decimam decimam, significauit, quod repetendae sint decimae per agnos singulos.
Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis . notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festiuitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.