Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt

Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. [*]( 6 Num. 18, 12 15 Ps. 15, 4 16 Ps. 5, 7 24 Num. 19, 2 ) [*]( 1 reditum C 3 pr. etiam] et ia b 5 primicia uini C 6 primitia? N dederat b 7 primitibum C 8 omnes C primitię C numeraret C 9 rebus] rebus rebus C om. b intullit C ea C nec-eam om. C saltim LS 13 numero S2 14 plurali XLS potuerint IV1 17 abhominabitur S 18 quur CN 19 pigeret (t s. I. w. 1) C piget et b 20 gregus N 21 accusatibum C 23 transferrae N 24 ad] a NLSlbd; cf. Quaest. in Num. quaest. XXXIII )

592