Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt "nisi".
In terram in quam ego induco uos illuc.
Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro [*]( 1 Num. 14, 31 5 Uerg. Aen. I 200 sq. 6 Uerg. VI 638 9 Kum. 14, 35 13 Ib. 15, 18 14 Ib. 15, 27. 28 ) [*]( 1 hereditate C quam] et quam b 2 abscessistis (s ante ti s. l. m. 1) C 3 post quam add. s. I. m. 2 uos 8 nouo] nobo C* et nouo b 4 abditum JV 5 poenitusquae JV sonantis NLS accesistis C\' adcessistis N accessistis S discopulos N 6 copulos N non] et non N 7 locus C ita quam] itaquc L ita S ita et quam bd nou—abscessistis om.N 10 sinagogae CL ista maligna 6 11 grecaeIViS\' grece L sit LSb ή μήν in en C in een NLS IVYJEV b 12 poenae N poene S post nisi addita sunt uerba sequ. in terra b 13 terram (pr. r s. I. m. I) C qua N ego post uos offert C 14 autem] 5s coli. Akx. 16 qui C peccauerat NLSb 17 xat aaE&YjssTat aozva cod. Alex. 18 et ante exorabit om. CNL exorauit 81 19 utrumque C 20 et exorare N foeminino S 21 qua C )
Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur "peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate.
Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis.
Et accipite singuli turibulum suum.
Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt.
Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum . subauditur "erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum.
Quoniam sanctificauerunt turibula [*](12 Num. 15, 30 15 Ib. 15, 35 19 Ib. 16, 17 20 Ib. 16, 83 22 Ib. 16, 34 25 Ib. 16, 37 ) [*](1 et om. LSN adiuncxit S 2 demittetur S 3 est—hic om. b grego N 4 E\'.lucet (a er.) S auto CNLS quod uero — u. 9 dictum est in mg. infer. m. 1 S 5 quae] quam N 7 cum] ubi b peccauit NLSb 8 inuita om. b quia] quam N 9 expremi C acuriastis C acusiastises NLS a/cooiaotiara b 10 potuit enim b nolentuta C nolenta N 12 manu] man b 16 sinagoga CNL 17 sinagoga NL 19 accepita C thuribulum bd 20 eis] WJTOI; cod. Alex. 21 fuerant N 22 fugierunt (i 8. I. add. m. 2) S 25 turribula C thuribula bd )
Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo "in domo Leui" exigeret dici.
Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est — secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco — et δεδομένον "datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes "donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed [*]( 6 Num. 17, 8 8 Ib. 18, 6 13 Phil. 4, 17 15 Gen. 25, 6 16 Matth. 7, 11 ) [*]( 1 animabus] inanibus b non-suis in mg. infer. m. 1 C 2 thuribula bd animabus] manibus b 3 turribula C thuribula bd 5 reliquid CNLS1 6 germinabit Cb domom C 10 necessitatg C translatum C 11 doma de doma non C domadedomenon NLS Sojia Ssoofievov b uellit C 12 doma CNLS cojxa b datum (a in ras. m. %) S 13 quod dicit om. S apostolos C apostolum S q:ro C 14 req:ro C domus C doma NLS Sofia bd 15 genesis C abraam K abram C gregus N 16 domata CIYLS 17 domata CNLS õop.a\'ta b dedomo fi C dedome non L dedomenon NSl 18 partisipium C datum datum datum dici C 20 interpretes post conates b 21 uitarem N graece] gregae N 22 doron CNLS doma CNLS loca C )
Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt
Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. [*]( 6 Num. 18, 12 15 Ps. 15, 4 16 Ps. 5, 7 24 Num. 19, 2 ) [*]( 1 reditum C 3 pr. etiam] et ia b 5 primicia uini C 6 primitia? N dederat b 7 primitibum C 8 omnes C primitię C numeraret C 9 rebus] rebus rebus C om. b intullit C ea C nec-eam om. C saltim LS 13 numero S2 14 plurali XLS potuerint IV1 17 abhominabitur S 18 quur CN 19 pigeret (t s. I. w. 1) C piget et b 20 gregus N 21 accusatibum C 23 transferrae N 24 ad] a NLSlbd; cf. Quaest. in Num. quaest. XXXIII )
Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua.
Et <re>ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est.
Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.
Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat.
Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum.
Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis.
Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.