Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et hereditate possidebunt terram, quam uos abscessistis ab ea . usitatum esset: a qua uos abscessistis; nunc uero et quam abscessistis dictum est nouo more et additum est" ab ea", sicut scripturae loqui solent. sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos. id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: deuenere locos, non ait: ad locos . ita quam abscessistis. non ait: a qua abscessistis.
Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt "nisi".