De Ordine

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 1, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse praecipiunt. esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, [*]( 18 cf. Retract. I 3, 7 28 cf. Col. 2, 8 ) [*]( 1 repperiuntur jl/P contempnendi Pml conuertendi T 3 penitralia AT 5obmittamT salt.etom.Aml 9conqu§raiitur A lOmeumautenilibrum A 11 sed uel (cum s. uel iu2) A 12 studiosi uimium A contenta MP contempta AHT uilitate] utilitate Hm2 in mg. humilitate M 13 philosophante// 15 contemtnent (p ras.) P 18 multos A 20 condicione Pm2 22 aliudj aliquid T 23 pr. aut om-A iocunditatis AMPmlT 24 philophatae Aml 25 quo] quod 11T 2seuitandos AHMTedd. esseom.Tml 29aliumautem A )

144
quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: \'regnum meum non est de mundo\', sed: regnum meum non est de hoc mundo. nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas 3^ nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris; ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, TUOC. uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?

Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. — Uideo, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores. — Hoc fuit tantum illo die negotium meum. [*]( 1 cf. Retract. I 3,8 3 Ioh. 18, 36 ) [*]( 1 Christus ipse AHM 2 pr. non om.Mml alt. non eras. H 4 phylosophia T 5 contempnerem PmlTm2 7 alt. amare H 9 et nouerimdiligas om.Hml 10 fortuiti om.Tml 14 relegiose P 15 et] et cum M nos] non T 16 non] om.Tml nunc s. ras. A 17 reliqui MP sthomacho P 18 ea] eaPwi2 22 diuinam A 23 non om.Tml auertitis T 25 meum. amen A )

145
LIBER SECUNDUS.

Interpositis deinde pauculis diebus uenit Alypius et exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis hieme poterat; blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur. itaque institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non deesset. quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.

Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam, suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. quapropter quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex illa tua definitione defendere? nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse, per quem deus ageret omnia. — Paratus sum, inquit, quantum ualeo. — Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab [*]( 1 EXPL AURELII AUGUSTINI DE ORDINE LIBER .1. INCIPIT LIBER II. P AURELII AUGUSTINI EPISCOPI DE ORDINE LIBER -I- EXPLICIT. IXUIPIT LIBER SECUNDUS H EXPLICIT LIBER I- DE ORDIXE . INCIPIT LIBER SECUNDUS DE ORDINE M AURELII AUGUSTINI DE ORDINE LIB -I- **»LICIT- INCIPIT EIUSDEM LIB II T EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT SCDS DE ORDINE A 2 alyppius P 4 blande Aml 5 llostra] mea Am2 s.l. 7 tum] tu T 8 in quadam] inquam (qiuim dcl. m2) A 9 conuiis H lOcredereturJtjf 11 instrueram J habundaret T 12 et om-AMTeM. libro om-M 15 succensuerim AMT magis Pml 16 quod] quo Tml 17 isto Aml tempus om-M 18 alyppii P dilata aduentum A 19 feci et] faciet H ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 10 )

146
eo cetera gubernantur? — Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. — Negas, inquam, apud deum omnia bona esse? — Non nego, inquit. — Conficitur, inquam, neque deum neque illa, quae apud deum sunt, ordine administrari. — Concedebat. — Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi uidentur esse ? — Immo, ait, ipsa uere sunt. — Ubi ergo est, inquam, illud tuum, quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse, quod ab ordine separatum sit? — Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est, ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur sed simul bona et mala. cum autem dicimus: \'omnia quae sunt\', non sola utique bona dicimus. ex quo fit, ut omnia simul, quae deus administrat, ordine administrentur.

Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri an immobilia putas esse? — Ista, inquit, quae in hoc mundo fiunt, fateor moueri. — Reliqua, inquam, negas ? — Quae sunt cum deo, inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror. — Cum igitur ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri putaş, cetera autem concedis moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo. — Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. — Quod non mihi uisus est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium, quo inueniret quid responderet. — Dixisti, inquam, ea quae cum deo sunt non moueri. cetera autem moueri. si ergo haec, quae mouentur, non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur. — Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Uidetur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt. — Nihil hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in hoc mundo sunt, non moueri. ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum deo. — Fateor, inquit, non omnia. — Ergo est aliquid sine deo ? — Non, inquit. — Cum deo sunt igitur omnia. — Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur [*]( 7 ergo illud est inquam A est ergo inquam illud edd. 9 etiam inquit A 10 ordo ordo H 11 solum a 12 diximus A omnia***(qu £ ras.) P 15 mundo sunt M fiunt mundo edd. 21 spacio Ta 24 cum deo essent Tml 27 et om.AT 28 non s. ras. Am2 31 igitur sunt A sunt (om. igitur) M 32 hinc A 33 nihil om. TmI )

147
esse cum deo. — Sine deo est, inquam, igitur caelum hoc, quod moueri nemo ambigit. — Non est, inquit, sine deo caelum. — Ergo est aliquid cum deo, quod moueatur ? — Non possum, inquit, ut uolo, explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut non exspectatis uerbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis. nam et sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur inconcussum manere; caelum autem-dicere sine deo esse non possum, non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri.

Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus. — Odi ego, inquit, definire. — Quid ergo faciemus ? inquam. — Tu, inquit, defini quaeso. nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare. — Geram tibi morem, inquam. uidetur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur ? — Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. — Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum. — Concedo, inquit. — Quid ergo ? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? — Uidetur, inquit. — Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? — Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. cum deo est, sed illud quod nouit. — Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? — Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo. [*](1 hoc om.AMmlT 2 nemo om.M 3 ut] quod H 4 quid] quodAT molior A exspsctetis HP 6 nihil mihi AT esse orrt.31 sursum M 7 esse-solum Tm2 in ras. 9 non om. Tml uereATcdd. aut] autem H P 10 ac] aut T 11 cum] sine A 12 non eras. A sine] cum ATml internos om M 13 contem*netur (p ras.) P mente concepistiM 16quicquam] quidA 17 id ona.111 18 non] nunc A 22 tibi deum edd. non om.M 24 inmensam H 25 est om.Tml inqu it mihi MT 27 deo—scd om.M 28 suppellectilem A superlectilem Pml haberet T ) [*]( 10* )

148

Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem. — Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit, non est cum deo, sed illud, quod animo percipit. plus etiam fortasse audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut confirmem aut discam. quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem — Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio quid uelle redicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentiout promeret quid uellet. at ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. aliud est enim sentire, aliud nosse. quare si quid nouimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse conprehendi. ex quo fit, ut, si illud est cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens possit esse cum deo. — Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud, quod nullo pacto possem contemnere. ait enim: Sapiens prorsus ipse cum deo est; nam et se ipsum intellegit sapiens. quod conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a sapiente intellegitur. sed hanc eius partem, per quam istis utitur sensibus — non enim puto connumerandam esse, cum sapientem uocamus — fateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari.

Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. non enim ipsi oculi uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit. ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil mihi interim uidetur. — Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam cohaerens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut [*](2 pr. sapienti A 4 esse A 5 enim] etiam Tml 6 confirmer AT edd. quisquis enim ea ATm 7 attigit A 9 dicere AfIJIT edd. 11 ill*e (a ras.) P 12 nemo prorsus M mihi nemo A 13 in intellectu H 16 probasset A 17 contem*nere P 18 cum deo ipse A cum deo (om. ipse) m se om-Tml 23 me om M 25 utimur Tml 26 anima H 29 interim mihi AHMmlT edi. interim Mml 32 delectat] decet AT edd. appellari Am )

149
ita dicam, sordes atque exuuiae, quibus se ille mundauit et quasi subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. in qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare. utitur ergo hac sapiens quasi seruo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec his ipsis, quae adpertinent, passim atque immoderate uti. ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt. quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? ille igitur sapiens amplectitur deum eoque perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur, ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens. curat autem immobilis, et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.

Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse. tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres. ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? — Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? non enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium uocamus memoriam. sapienti igitur ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet, [*](1 exubiae Tml ille om.M 2 **seruiunt (in ras.) T 6 imponit A 7 illa (a m2) P 9 iis m adpertinent HmlMP ad se pertinent AHm2T uel eam Hm2s.l. 12 **sapiens (sa ras.) P 15 quodadmodo Pml quodadmodo II quodamodo M 16 famulos P custodiam P 18 ille Tml 19 inquam om.Mm] aliquid nisi A 20 quod] quid a 24 alt. propter] uel pr. AmlT 25 sapientis Aml inquam P 28 uocamus] nobis uocamus AT edd. igitur] ergo edd. anante P 29 omnia om.M )

150
quid opus est quaeso memoria? mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam. quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. — Nec me, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat necesse est. ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit ? — Nec omnino huic, inquit, commendari quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente. — Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. de isto uero diligenter, quem ad modum sese [*](1 pr. esset T ut eras. A, om.M esset] est ut A 2 nondum] nam non A 3 seruio modo A 4 me audeo edd. 5 impero] uel imperem Am2 obtemperat (et s. at m2) A faciat Am2 saepe] se A 6 in aliis ex maliis Pm2 ita om.Jl miser] ego m. Am. post. 8 iste sapiens M 9 opus ex corpus A in eras. A 10 relinquet edd. 13 ut post saepe add. Am2 quod om.A 14 ac] ut M 16 an] aut Ha 17 suos] uos P 18 necessarios Ta illi seruandum A 19 sobri*us (n ras.) P 20 pr. quod om.a praeter M tantum M 21 imperauerit (ue s. m2) A 22 semper deo m deo infixus est semper a 23 tacitus siue om.JJ 24 disputandi Hml 25 domino om.M 26 sese T 29 uero] uerbo M )
151
habeat — non enim parua res est aut tam paruo sermone contenta — uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit.

Definitum est autem, quid sit esse cum deo, et cum a me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum, uos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelleguntur a sapiente. qua in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis. nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum deo. — Qua conclusione commoti cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo non nos puto temere gratulatos. — Tum Alypius: Deus meliora! inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? sed inrupta iam quies est. uerum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. — Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. sed perge modo, quod instituisti effice; cetera, ut iam sese habet ordo ille, prouenient. — Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda me- liora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. sed, ni fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt. sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum aduerte. dixisti quippe: \'nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest\' — quasi uero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque uitet, sapientis eum nomine non esse censendum — et dictum est a sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae [*]( 25 cf. lin. 7 ) [*](2ordineom.T 4 est] esset AT edd. 5 ab*iecistis T quarę H 6 me om.M colloueritis Aml 7 quaecumque] quaecum Jl Pml 8 dictum HmlP 11 o*portunissimo (p ras.) P 12gratulos Tml alyppius P semper inquit meliora A 13 huccine Am2HPm2Tm huic ne a 14 **quies (re ras.) T iam quies est ex requiesset Pm2 15 in futurum AT edd. 19 perfice A se A 20 aequi Aml atqui Am2 speranda sunt M **speranda T 21 asserti- onem AT nisi A 24 quatinus T ratiotinationem A 25 aduerte] libet aduertere a nam si] non A 28 dictum est] dicis ista AT 29 sapienti (om. a) A )

152
gratia eandem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia numeranda est. quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur.

Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. tamen quia, ut arbitror. adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet ? nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum. nisi ut mihi ostendat, quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. de te enim non facile adfirmarim; me tamen tantum et tam diu detinet. quantum et quamdiu a me non intellegitur. dicturus est ergo ille te auctore: \'ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me uenire debuistis; modo autem uos uestri magistri esse poteritis; nam ego iam stultitiam non intellego\'. quod quidem ab eo si audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. ut enim plene stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse stultius. sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. disputabit ergo et exaggerabit copiosis.-ime stultitiae mala. nos autem bene nobis prouidentes aut audiemus attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. nihil autem superiorum est, quod uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum. — Numquam te, inquit, inuidum senseram. nam si ab istis, ut dicis, susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. quare [*](2 fuerit] sapiens fuerit AHTedd. 3 ea om.A 4 a deo] ad eos P secernitur MPm2 edd. 6 tamquam] iam quam P tamen A 7 faciaiuus.4 8 a tanto (a s. m2) A tautum M libet T 11 affirmauerim AHMTedd. 12 *a me non (n alt. s.) P ergo est M 15 si ab eo audirem Ttnl 16 non ante ammonere add. Am2 17 ut] quamuis Am2 18 intelligam A 20 exaggerans (om. et) A 21 audimus Hml 22 attende P 23 aut] et 7\' adhunc Aml deo* (rum ras.) A 24 stultitiae HmlP est superiorum A 25 uideam (am ex 0 m2) A 26 discis HP 27 houorari H accepisse llMP ratio*cinationis (a ras.) P ratiocinationes H 28 id] utH redere Tml )

153
uel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in ceteris cautiores.

Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter. ut coeperam. — Tum Trygetius Licentio prorsus absente: Quomodo uultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est. — Non facile, inquam, recuso istud accipere. quamuis enim me multum moueat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque menti afferat perniciem, quod mente non uidet — nam id utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia — tamen sensum ipsum considerans corporis — nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque conlatio-addueor, ut dicam neminem posse uidere tenebras. quam ob rem si menti hoc est intellegere, quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari. ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere, sic quisquis uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea. quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia minus intellegit, sentiat. [*]( 1 sunt APml paruum codd. 5 contem*nam P 6 cupiebam HmlMP 8 tuam A 10 stulticia T 13enimflm2sJ. multum me A 14 sentit AMT edd. 15 dicere A non add. Pml s.l. 16 alt. mentem T 17 ueritus est M eiom.il/ 19 consideras Aml animo AmlT 21 meti Pvil 22 quod-uidere om.AI plurisque Hml 24 nullos Arnl mentes P 25 possit stulticia M 26 non oni.31 28 non om. AmI all. intellegi (in s. rn2) P intellegi Hml )

154

Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine uobis agere uideatur. nam uidete, rogatio quos laqueos habeat. si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam stultus, quae agit, agit ordine? si autem ordo non est in his, quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat; neutrum autem uultis. uidete quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. — Hic item Trygetius — nam ille alter adhuc omnino absens erat —: Facile est, inquit, huic quidem respondere conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam uideo asseri inlustrarique debere. tamen dicam, quod sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti. non enim illa commemoratio tenebrarum ad id, quod a me inuolutum erat, parum nobis attulit luminis. namque omnis uita stultorum quamuis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo esse sinitur. ubi esse non debet. ita fit, ut angusto animo ipsam solam quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur. si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.

Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! nam ea dicitis, quae nec quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego; ita ea et uera et alta esse suspicor. simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. at mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. quid enim carnifice tetrius ? quid illo animo truculentius atque dirius ? at inter [*](2 iara ex uobis edd. 6 ordine agat A iis m 9 item] autem A 10 quidera otn.H 11 co*plexioni Cn ras.) P conexioni M defecit Aml 13 tu om.J! 14 id in ras. T inuolutum IIMP inuolutum prolatum ATrn inuolutura et prolatum a 19 debet] dubitetP 22 inordinatum (om. non) A 23 re*periet (p ras.) P reperit A 24 pr. quam] et quam A 28 esse ona. lI aliquid AM in] non A 30 subtrahunt M 31 tetrius] deterius M acrius A durius M )

155
ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae ciuitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poena nocentium. quid sordidius, quid inanius, dedecoris et turpitudinis plenius meretricibus lenonibus ceterisque hoc genus pestibus dici potest? aufer meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus; constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaueris. sic.igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum uita, per ordinis leges condicione uilissimum. nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola adtendas, non possis adtendere? tamen ea naturae ordo nec, quia necessaria sunt, deesse uoluit nec, quia indecora, eminere permisit. quae tamen deformia suos locos tenendo meliorem locum concessere melioribus. quid nobis suauius, quod agro uillaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaciorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem? quid abiectius tamen deformitate subiecti uidimus? et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo prouenerat.