De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

"Ex ipso" autem non hoc significat quod „ae ipso." quod enim de ipso est, potest dici "ex ipso;" non autem omne, quod" ex ipso" est, recte dicitur "de ipso;" ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. -sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus, sed filius de ipso, domus de terra et de ligno. sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere; deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat,. adiuuari omnipotentiam suam.