De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Haec, quae nostra fides habet et utcumque ratio uestigauit, diuinarum scripturarum testimoniis munienda sunt, ut qui ea minore intellectu adsequi non possunt, diuinae [*]( 1 posse∗ (t cr. ) Q etiam om. G 6 in his b aetomodantur G* 7 ut] aut b quia] quod PYLa que A sunt b 9 an quia b ita] non ita G non om. G 11 modo (do ex du corr. m. 1) P 13 formonsiorifi P1 17 nudus] nullus L 18 malus tunc b esse dicitur L 19 ipse minus Lb ordo (pr.) om. b potius om. G inordinatio] ordinatio L 90 aut] aQ S autem L 21 ubi tamen L ubi est b 22 aliquid L est post natura om. L 23 autem] enim A 24 et nulla b est om. L 25 fides nostra b inuestigauit V 26 munienda (u sup. i a m. 1) P 27 qui] quia Gl ea om. Gl seqai Pl ) [*]( 55* )

866
auctoritati credant et ob hoc intellegere mereantur ; qui autem intellegunt, sed ecclesiasticis litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre quam in illis libris esse non arbitrentur. itaque deum esse incommutabilem sic scriptum est in psalmis: mutabis ea. et mutabuntur; tu autem idem ipse es; et in libro sapientiae de ipsa sapientia: in se ipsa manens innouat omnia. unde et apostolus Paulus: inuisibili, incorruptibili soli deo et apostolus Iacobus: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. item quia id, quod de se genuit, hoc, quod ipse est, ita ab ipso filio breuiter dicitur: ego et pater unum sumus. quia non est autem factus filius. quippe cum per illum facta sint omnia, sic scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et d-eus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, id est non est factum sine ipso aliquid.