De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Item quod scriptum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. alius dicit: ita uero, sed qui loquuntur ex corde mendacium secundum superiorem disputationem; nam ueritatem loquitur in corde, qui odit mentiendi necessitatem, quam poenam huius uitae mortalis intellegit. alius dicit: omnes quidem perdet deus, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium; est enim aliquod mendacium, quod tunc insinuabat propheta, in quo nulli parcatur; id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans defendat ea potius et nolit agere paenitentiam, ut parum sit quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus uideri uolens medicinae confessionis non succumbat, ut et ipsa uerborum distinctio non aliud intimare uideatur: odisti omnes, qui operantur iniquitatem — sed non perdes, si paenitendo in confessione ueritatem loquantur, ut faciendo istam ueritatem ueniant ad lucem, sicut in euangelio secundum Iohannem dicitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem - perdes autem omnes, qui non solum operantur quod odisti, sed etiam loquuntur mendacium, falsam iustitiam praetendendo nec in paenitentia confitendo peccata.