De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati quam illa committere? quod si ita est, non quidquid factum fuerit, ut illa inmunditia deuitetur, non est peccatum, quandoquidem sunt quaedam mendacia, quae grauius sit admittere quam illam pati. nam si aliquis ad stuprum quaeratur, qui possit occultari mendacio, quia audet dicere nec tunc esse mentiendum? at si tali mendacio possit latere, quod alterius famam laedat eius inmunditiae falso crimine, ad quam patiendam ille quaeritur — tamquam si dicatur quaerenti nominato aliquo casto uiro atque ab huius modi flagitiis alieno: uade ad illum, et ipse tibi procurabit, quo libentius utaris, nouit enim tales et diligit, atque ita iste ab eo, quem quaerebat, posset auerti — nescio utrum alterius fama mendacio uiolanda sit, ne alterius corpus aliena libidine uioletur. et omnino numquam pro aliquo mentiendum est eo mendacio, quod alterum laedat, etsi leuius laeditur, quam ille, nisi ita mentireris, laederetur, quia nec panis alienus inuito, quamuis ualentiori, auferendus est, ut alatur [*]( 1 quicquid SM 3 dominum R;3тrp mundi R1 est om. y 4 dominum 22^9 6 fit, sed peccato in mg. cum signo ai; in textu haec habentur: immundua scilicet peccato dum cum posset F quo] dum SF 7 enim om. Jftpr1 ille uitanda R 10 An] in MR sanctiasf 11 hanc om. F 12 euitetur$bd »uitetur E 14 ammittere MRS1 amittere y illã <p: illa MRSEFLftbd 16 ad Rat. M 17 ledat MS inmunditia stRltrlf> 18 quam om. p 19 eiusmodi M 20 quod Sl quid jP1 21 enim deus S 24 aliquo] alio (in ras.) E, rfi 26 nisi tu (tu in ras.) y ) [*]( 28* )

436
infirmior, nec innocens inuitus uirgis caedendus est, ne alius occidatur. plane, si uelint, fiat, quia nec laeduntur, cum ita uolunt.

Sed utrum etiam uolentis fama falso stupri crimine laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum auertatur, magna quaestio est. et nescio, utrum facile reperiatur, quomodo iustum sit uolentis famam falso stupri crimine maculari quam ipso stupro corpus inuiti.