De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nunc enim quaerimus, cui adiutorio mulier facta sit uiro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. difficile est namque, ut, dum peruerse homines uitia deuitant, non in eorum contraria perniciter currant. etenim sicut exhorrens auaritiam fit profusus aut exhorrens luxuriam fit auarus aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis, aut cuius inquietudinem piger aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit aut qui timidus non esse conatur, tamquam abrupto uinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines, quid in adulteriis et fornicationibus diuino iure damnetur, etiam causam procreandi coniugalem concubitum detestantur.

Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, [*](7 De bono coniugali ) [*]( 1 amatd (in mg. al amiLter) b euscipiantur S 2 nutriantur S religioвę 8 edocentur S 3 ut] autem ut bd 4 cauaa. (m eras.) E regula. (m eras.) E 5 nubtiarum E1 9 gradum El noster stilus bd 12 miaceri (s m. 1 B. I.) E 13 omne S 14 cap. \'XII\' E namque] autem S peruersae E 15 debitMtt El perniciter (irt mg. at peruicaciter) b 16 et 17 exorrene ERS 17 pigritia E 18 repraehenderie EPS 19 odisse w (se exp. fl.. 1) S ceperit S audatiam S fugit] suam S 20 abrupto (p s, I. et. 1) S 21 mentiuntur S 22 adulteris El 23 causa PBSbd )

277
nisi propter peccatum, quod admiserant, morituri gignendo requirerent successores, nec adtendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse uicturis. inpleta enim terra genere humano recte proles, nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur; ut autem per duos homines terra inpleretur, quomodo ipsi nisi gignendo officium societatis inplerent? an uero ita quis caecus est mente, ut non cernat, quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque uiuatur, quantumque ualeat ordo reipublicae in cuiusdam pacis terrenae uinculum coercens etiam peccatores? neque enim tantum deprauati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et uolatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam quem non considerare delectet? quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus inpleretur?

Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum [*]( 21 Matth. 22, 30 ) [*]( 1 ammiserant PR 3 socios (os ex us m. 1) E socius P 5 quae] qui S succederent S 6 terram E terram S 7 societatis R cecus S 8 ut 8. l. m. 1 R ante cernat eras. est ut R 9 uiuebatur E1 10 pacis] pa\'lCÎs E terraenae P 11 cohercens RS choercens P 14 locis R sorte] orte R om. S decoratam (m B. I. m. 1) E 15 excors] escors Et 18 nomerosissima (sup. pr. o m. 1 superacr. u) R 19 morirentar S 21 sotiandam R presciens S 22 ducunt E1 23 inquipient El cum uoce hic incipit cotp. \'XIII\' E hinc S 25 cognitionis (sup. prim. i superscr. a) S arctiorern bd )

278
maxime commendandum ex uno oporteret inpleri, propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris tamquam terrae fecunditas adiuuaret?

Quamuis honestius meliusque credatur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso nondum mortis lege damnatum, ut non haberent adpetitum carnalis uoluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent, quandoquidem deus dixerat non "ei ederitis, morte moriemini", sed: qua die ederitis, morte moriemini, ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod apostolus gemit dicens: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim sufficeret ei, si diceret: quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. sicut etiam illud, corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamuis utique et mortale, quia moriturum. non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra uetitum tetigerant. [*]( 11 Gen. 2, 17 13 Rom. 7, 22-25 21 Rom. 8, 10 ) [*]( 1 conmendandum R implere P 2 quaesitus] quietus 8 faemineus S 4 adiubaret El 9 iam 8. I. m. 1 R in om. Pl 11 non dixerit b dixerit RlPb non om. BI sed-moriemini in mg. P quo bd 12 dię 8 ęderitis S 17 liberauit P 18 gratiam P 19 si] qui S 20 liberauit F1 inquid EIBS 21 sicut-peccatum in mg. inf. add. m. 1 S inquid E1 22 propter] pro E 24 ita] itaque S 26 morerentur (n 8. l. m. 1) E morirentur S eo bd dię 8 ouo bd 27 tetigerunt PPSbd )

279

Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam uiscera depascatur, quo inspecto medici mortem inminere pronuntient, mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter, quam cum esset sanum quamuis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura, nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam caelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris uelut aliqua aegritudo letalis mors ipsa concepta est mutauitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, quia, etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat. nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati.

Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim [*]( 20 cf. Ephes. 2, 3 ) [*]( 1 cum uoce nostris incipit cap. •Xllll* E 2 ut] et (in mg. ut) P laetalis El letalis (i sup. e m. 1 superscr.) P leotalis Rl loetalis E2B2 mor.bus (e eras.) R morbi S 3 quod S morte 8 7 acceptura P 9 egritndo PS laetalis El loetalis E2R1 11 corpore (in mg. i) P,R d»orainabantur R 14 nondum ex numdum P 16 egritudinem S necessario] sine dubio b 18 hidrops S hydropicus b syntectieus] sintecticus E djsintericus P dysintericus (a. i, m. 1 I sintecticus et in mg. Sintecticus) R dysentecticus (dy s. I. m. 1) 8 dissintericus b dysentericus d 19 cęperit S 20 ire 8 in hoc b 22 qur E1 quur PR 24 qualibet opera S 25 pluritu E1 proritu PRl uolfitatis b si enim] an uero R an uero si b )

280
creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.

Factam itaque feminam uiro de uiro in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt, quae peperit Cain et Abel et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth, per quem ad Abraham uentum est et ad populum Israhel gentemque omnibus iam notissimam gentibus et per Noe filios omnes gentes, quisquis dubitauerit, omnia cogit nutare, quae. credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. cum ergo quaeritur, ad quod adiutorium factus sit ille sexus uiro, diligenter, quantum ualeo, cuncta consideranti nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra inpleretur, et non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per dei gratiam uirtute superatur; hoc enim esse non potuisse [*]( 16 cf. Gen. 4, 1. 2. 25 ) [*]( 2 donabit P 3 quemammodum E caerae P caere RS 4 qur El quur PB 6 morirentur S concepissent] non concepissent bd (non 8. l. m. 1) B 7 foetus B 8 ardore] arborei?1 11 choibet S 12 quemammodum E «■ peccato (0 in ras.) R suplicium E 13 suplicio E 14 facta E1 femina E1 15 faeminae SP 16 chain S 1suentum est ad abraham PBSbd ad s. I. m. 1 E 19 noę BS 20 dubitauerigt (n e.1.p. m. 1) S nutare] uitare b 24 stirpem (m s. I. m. 1) E et] sed Sbd 25 procreata El )

281
credendum est nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum. et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum seruiat corpus, id est suus famulus animae, sicut domino suo detrectauit ipsa seruire, siue utrumque ea parentibus creet deus, corpus ex corpore, animam ea anima, siue alio modo faciat animas, non utique ad opus inpossibile nec mercede parua. ut cum anima pietate deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, uicerit ipsa per gratiam, praemium caeleste percipiat maiore gloria, demonstrans, quanta sit laus oboedientiae, quae alienae inoboedientiae poenam potuit uirtute superare?