De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum, et inde diuisum est in quattuor partes. ex his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa [*](15 Gen. 2, 10-14 ) [*]( 2 esse et] esset S 4 esset] ê*- R dift S 5 aliquid ei bd 7 illo b 8 ederet] non ederet S figurata (s. I. m. 1 add. t futnra) S transgressio (gres s. I. add. m. 2) P 9 poene RS discerneret (8. I. add. m. 2 at disceret) E 10 fin. et om. b ex 81 11 in om. E quoddam aere bd 12 indidem] inde ItSbd 13 illum R1 15 aedem PS aedenij 17 fyson (phis5 6) ex his uni nomen est PRb hoc est om. PRb 18 euilath Sbd aurum autem] et aurum S 20 fluminis secundi E geo b 21 ethiopiam PIiS aethiopiae bd 22 tygris 8 hoc om. S est om. Sb quod fluit om. Et contra om. S 23 eufrates EPRS his] his autem PRbd 24 figuratae ES figurat.e P )
Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit [*]( 14 Gen. 2, 15—17 ) [*]( 3 cap. V E ipsae 81 5 scribtura EP 6 issc] esse S iisse d 7 tracţtus E tractos S 8 noti EPRS 10 terras b aeden PR aedem S 12 adque Et 18 opacabant] pacabant S occupabant b 14 sumpsit E2RSbd dominus om. EPB; sed confer 248, 7 17 aescae S esca PRlbd escam (e. l. m. 2; nam m. 1 om.) E,R2; sed cf. Locut. in Heptat. lib. I VII 18 manducauitis Et 19 quo bd diae (a exp. m. 1) P comederitis 8 ab] de S 20 dixerit breuiter S 25 operaretur (re 8. l. m. 1) E quid-custodiret om. b uel] et d 26 agriculturam (alt. n a. I. m. 1) R )
Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit atque ordinat inuisibiliter deus?
Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam [*]( 20 I Cer. 3, 7 ) [*]( 1 cap. VI E eum om. S 2 arbitremur Eb arbitramur PR 3 uideamus PRlb noluptate RI agriculari S agricolare b 4 in] in (8. Z. m. 2 at ad) E,R2 ad PRxbd quicquid E28 5 diliciarum R agriculturaiTi E errat E 6 accedebat S auersi 8 terrae (s. I. m. 2 af ra) E terra PRSbd 7 exhilaratio] ex illa ratio S 9 ipse 8 anim,ae (i eras.) E anime P 13 enim 8. I. m. 1 8 mirabilius quae R 15 seminibua (e na.1 ex i) E traslatis Sl 16 arbustulis b insitisj inser- tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S plantant P 21 regat (sic) P incrimentum P 23 nihilhominus S reget S 24 adquc E I 25 Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17 uelud RS ) [*](16* )
. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, [*](2 repperitur EPRS partem P1 3 et om. PRSbd Eug. administrationem Ex 4 qua] quę Sb incrimentum P 7 luminnria) lumina b noctisque u ex e m. 1) R 9 crescere] et crescere Eug. senescere] et senescere (seniscere P) PRabd 11 discere b societatis Rl 12 amministrari E7PR queque P 13 agantur Eug. terraena P 14 consolatur ]łl inquej inique (i m. 1 exp.) S lo eandem (n s. l. m. 1) S 16 naturale Rb quod crescit S 17 uo_ luntarium PR quod 51 19 & sentiat JB1 uoluntariae E uoluntari.e S 21 cap. VII E autem) enim S 23 eij et E 24 iternquel itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P )
Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur — an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso.
Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad [*]( 1 segnitiaip E umor E1PR 2 exitiabiles Et exsiciabilis R 5 «iustus abhorret (e ercu.) E iustas Sb aborret R arbor.e S a] a* (t ,eras.) E 7 uoluntate PRSlb 9 prudentibus (b 8. L m. 1) S 12 limitis (in mg at inimicus) b perturbator nullus. (sic distinct.) S adgressor nul. IUB S adgressor Ex aggressur Pl 14 scribtura EP 16 greco PRS 17 scribtum EP 20 interpraetatus ESR interpetratus P 22 ambiguae PlS 28 operetur E 26 ueruntamen S nec E )
Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam, quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.
Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum, [*]( 10 Gen. 3, 18 ) [*]( 1 tractamus Pb tractemus (te 8. I. m. 2) R 3 custodira S 4 terram E 6 ei om. b optemperaret RS precipienti P domino suo precipienti S 10 inquid PR 12 quod (0 B. I. m. 1) R si a. I. m. 1 R 14 aduersum S 15 aduersum S 16 istud Rtbd 17 saeuiebat Pl fiere.t (n eras.) E 19 ipso PRS aexto PRSbd die 8 20 ciuos El cybos R aut] ut Ex 23 quippe] quidem .PB\'M 24 macheria E magis ui (in mg. at maceria) b conmunire 8 27 quur PR)
Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua [*]( 17 Eccli. 10, 12 ) [*]( 3 ipse S sibi in ras. m 2 R .-ne (be eras.) R 4 ammitteret ER amitteret P accipit ER1 5 sibi 8. I. m. 1 R 6 quisquej quisquam b dicitur quisque S 7 custodire S 8 etiamsi] si (spat. init. lineae uacuo) S alteri (i add. m. 2) R salba P 10 immerito P 15 operaretur PRX 16 apostatare (pr. ta 8. I. m. 1) E 17 scribtura EP inquid P superbie S homini 8 himinis Rl 18 cap. VIII E 20 res est om. 8 est deus bd 21 substeterit R 23 ipsae S 24 loquutione P dicitur (ur s. I. m. 1) E 26 loquutione P. )