De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum [*]( 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 2 aliquid tamen om. S habuit] habuit tamen aliquid S colliride E corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit IPb 4 dubitauimus Ei ciuum Et 7 occasu EIPB ciuo El preatitit S 8 tam] tamqwm E 9 reficerSt b nec deficerent in mg. m. 2 P deficergt b 12 uel om. El puluere (u fin. retract. m. 2) R 15 cop. IIII E; hinc incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll scientiae om. S di- noscentiae S dignoscendi bd 16 boni et malitf etfin.] ac bd 18 acciperit Rl 19 autem om. Eug. 20 ciuo El 22 instituerit S iostituerat bd mali (i in ras.) B 24 aliunde BIBb promerendo PR 25 possumus S )

240
uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.

Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum, et inde diuisum est in quattuor partes. ex his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa [*](15 Gen. 2, 10-14 ) [*]( 2 esse et] esset S 4 esset] ê*- R dift S 5 aliquid ei bd 7 illo b 8 ederet] non ederet S figurata (s. I. m. 1 add. t futnra) S transgressio (gres s. I. add. m. 2) P 9 poene RS discerneret (8. I. add. m. 2 at disceret) E 10 fin. et om. b ex 81 11 in om. E quoddam aere bd 12 indidem] inde ItSbd 13 illum R1 15 aedem PS aedenij 17 fyson (phis5 6) ex his uni nomen est PRb hoc est om. PRb 18 euilath Sbd aurum autem] et aurum S 20 fluminis secundi E geo b 21 ethiopiam PIiS aethiopiae bd 22 tygris 8 hoc om. S est om. Sb quod fluit om. Et contra om. S 23 eufrates EPRS his] his autem PRbd 24 figuratae ES figurat.e P )

241
significent, cum et regionibus, per quas fluunt, notissima sint et omnibus fere gentibus diffamata? quin immo ex his, quoniam constat ea prorsus esse — nam duobus eorum nomina uetustas mutauit, sicut Tiberis dicitur fluuius, qui prius Albula uocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo uero cetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt — nos admoneri oportet cetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas, quae ita narrantur, et esse et aliquid etiam figurare, non quia non posset parabola locutionis adsumere aliquid de re, quam non proprie quoque esse constaret. sicut de illo dominus loquitur, qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones. quis non sentiat et plane uideat esse parabolam locutionemque illam totam esse figuratam? uerum duae ciuitates, quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. sed hoc modo acciperemus et quattuor haec flumina, si cetera, quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret; at nunc, cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum res uere gestas prius intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes? An eo mouebimur, quod de his fluminibus dicitur aliorum [*](13 cf. Luc. 10, 30 ) [*](2 inmo S ex] & S 4 tyberis ESb 5 ipse om. J21 physon R 6 gangena\' appellantP 7 tygris RS2 eufrates EPRS tenuerant J21 8 ammoneri ER ammoniri P 9 littere PR loquutionem R 11 possittf loquntionis R assum mere R 12 non eras. R om. S propriae (a exp. m. 1) P propriae R 13 lerusalem d hiericum E1 hierichum »P herichu* R Iericho d 14 quis] quis enim d 15 locutionem quae R 16 minatae Rl odiaequae Pl hodiė quae R hodieque S 17 demonstratur El 18 propriae FIS 19 figuratae EP2 flguratę S necessitate S at] ac PRxb 20 propriae PS 21 quur PR scribturae EP 22 narrationem E 23 prescrutantes S 25 mouebitur 8 ) [*]( XXVIII. Aug seci. III pari 1. ) [*]( 16 )
242
esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi lumine diuiduntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quattuor aquarum partes diuidi, sicut fidelissima scriptura testatur, sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub terras et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. nam hoc solere nonnullas aquas facere quis ignorat? sed ibi hoc scitur,. ubi non diu sub terris currunt. exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et inrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.

Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit [*]( 14 Gen. 2, 15—17 ) [*]( 3 cap. V E ipsae 81 5 scribtura EP 6 issc] esse S iisse d 7 tracţtus E tractos S 8 noti EPRS 10 terras b aeden PR aedem S 12 adque Et 18 opacabant] pacabant S occupabant b 14 sumpsit E2RSbd dominus om. EPB; sed confer 248, 7 17 aescae S esca PRlbd escam (e. l. m. 2; nam m. 1 om.) E,R2; sed cf. Locut. in Heptat. lib. I VII 18 manducauitis Et 19 quo bd diae (a exp. m. 1) P comederitis 8 ab] de S 20 dixerit breuiter S 25 operaretur (re 8. l. m. 1) E quid-custodiret om. b uel] et d 26 agriculturam (alt. n a. I. m. 1) R )

243
operari primum hominem? an non est credibile, quod eum ante peccatum damnauerit ad laborem? ita sane arbitraremur, nisi uideremus cum tanta uoluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde in aliud auocari. quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat aduersi uel terrae uel caelo. non enim erat laboris adflictio, sed exhilaratio uoluntatis, cum ea, quae deus creauerat, humani operis adiutorio laetius feraciusque prouenirent: unde creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animo uolenti satis esset, non quantum inuitum indigentia corporis cogeret.

Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit atque ordinat inuisibiliter deus?

Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam [*]( 20 I Cer. 3, 7 ) [*]( 1 cap. VI E eum om. S 2 arbitremur Eb arbitramur PR 3 uideamus PRlb noluptate RI agriculari S agricolare b 4 in] in (8. Z. m. 2 at ad) E,R2 ad PRxbd quicquid E28 5 diliciarum R agriculturaiTi E errat E 6 accedebat S auersi 8 terrae (s. I. m. 2 af ra) E terra PRSbd 7 exhilaratio] ex illa ratio S 9 ipse 8 anim,ae (i eras.) E anime P 13 enim 8. I. m. 1 8 mirabilius quae R 15 seminibua (e na.1 ex i) E traslatis Sl 16 arbustulis b insitisj inser- tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S plantant P 21 regat (sic) P incrimentum P 23 nihilhominus S reget S 24 adquc E I 25 Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17 uelud RS ) [*](16* )

244
arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum, uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat.

. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, [*](2 repperitur EPRS partem P1 3 et om. PRSbd Eug. administrationem Ex 4 qua] quę Sb incrimentum P 7 luminnria) lumina b noctisque u ex e m. 1) R 9 crescere] et crescere Eug. senescere] et senescere (seniscere P) PRabd 11 discere b societatis Rl 12 amministrari E7PR queque P 13 agantur Eug. terraena P 14 consolatur ]łl inquej inique (i m. 1 exp.) S lo eandem (n s. l. m. 1) S 16 naturale Rb quod crescit S 17 uo_ luntarium PR quod 51 19 & sentiat JB1 uoluntariae E uoluntari.e S 21 cap. VII E autem) enim S 23 eij et E 24 iternquel itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P )

245
hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?