De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Illud plane, quod sequitur: et lignum uitae in medio paradiso et lignum scientiae dinoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. dictum est enim de sapientia: lignum uitae est omnibus amplectentibus eam. uerum tamen cum sit Hierusalem aeterna in caelis, etiam in terra ciuitas, qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamuis duo testamenta significarent, erant tamen etiam quaedam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos inriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manauit, de qua diceretur: petra autem erat Christus. aliud quam erant illa omnia significauerunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. et quando a narrante commemorata [*](12 Gen. 2, 9 16 Prou. 8, 18 17 cf. Gal. 4, 26. 24 23 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 eius uerbo bd; in mg. add. al uerba eius P est s. l. m. 1 8 3 autemJ ergo S quod PRl 4 sonus P 6 quicquid E2R 7 exortura (ur 8. I. m. 1) R exoritura S erat E 9 extetissent P extetissent (n 8. I. m. 1) R 11 aures P utique] hoc b om. JR1 12 cap. III E 13 paradyso (o ex i m. 1) E paradisi RSbd dignoscendi bd 14 allegoria E 15 ista (a ex o m. 1) E fuerint (n s. l. m. 1) R significarent (8. I. add. m. 2 al cent) E 16 omnibus amplectentibus] amplectentibus ES 17 ierusalem bd 19 sara (a fin. in ras.) R,Sbd 20 quaedam etiam E quaedam etiam PRd quaedani om. b 21 inriget 2?1 22 sicienti R 23 manabit PR1 24 significauerant E )

236
sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. erat ergo et lignum uitae quemadmodum petra Christus, nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis uoluit hominem deus in paradiso uiuere. erat ergo ei in lignis ceteris alimentum, in illo autem sacramentum, quid significans nisi sapientiam, de qua sic dictum est: lignum uitae est amplectentibus eam, quemadmodum de Christo diceretur: petra manans est sitientibus eum? recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. ipse est ouis, quae immolatur in pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. neque enim ouis illa non erat ouis; plane ouis erat et occidebatur et manducabatur. et tamen eo uero facto aliud etiam quiddam figurabatur, non sicut ille uitulus saginatus, qui minore filio reuertente in epulas caesus est. ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione gestarum. non enim hoc euangelista, sed ipse dominus narrauit: euangelista uero dominum hoc narrasse narrauit. proinde ergo quod narrauit euangelista etiam factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Iacob et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli; sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. illud [*]( 10 cf. Ezod. 12,3—11 12 cf. Lnc.15, 23 23cf.Gen.28,18 24 cf.Pa. 117,22 ) [*]( 1 figurata] figata P 2 erat 8. l. P figurata (i ex u) JB praeceptio (in mg. add. aliter praecessio) P 3 quemammodum E xps (s ex i) P misteriis (s fin. 8. I. m. 1) R 4 preBentatis R 5 ei ergo P*llSbd ei om. P1 7 sic om. PBbd uita* (e eras.) R am plectibus P1 8 quemammodum E 9 sicientibus R eam bd rectae S 10 pasca S 12 facienda PR 14 post ille eras. ille R 16 minore] minimo Pb minore (ore in ras.) R minori d reuertenti PRbd aepulas EPS cesus S 16 significatio bd 17 dominus ipse PRSbd 18 hoc dominum bd 19 ergo om. PRSbd aenangelista 8 20 scilicet] etiam b 21 parabula 8 22 monstrentnr (n fin. 8. I. m. 1) S est] autem est b 24 capud R 25 predictum P )
237
quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.

Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae [*](4 cf. Luc. 23, 43 14 cf. Luc. 16, 24 ) [*]( 1 scribsit EP scriptor Rb narrator] narratur P narrauit Rb preteritarum P 3 idem] id est b 4 creatum] certum b 5 est s. l. m. 1 iJ post autem lit. 2-3 litter. R, aiam Rl 6 scribtura EP 7 ho minem (mi in mg. add. m. 2) P 9 corpore] a corpore RSbd 10 sit R adseragt E 11 de erunt R fabeant P 12 sicientem R contendant fuisse 5 13 arsentem S 14 l.azari (e utrimque eras.) E 15 dubitant Rl 16 questione S est s. l. m. 1 R 18 penarum P 20 abrabęę R abrahe S 22 querentibus R contentiosae R autem om. S 24 multi scripsi: multis EPRSbd sermonis E: sermonibus PRSbd 25 exute P )

238
corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus uel arbitremur utcumque promamus.

Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo.

Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla [*]( 13 Gen. 2, 24; Ephes. 5, 31 15 cf. Ephes. 5, 82 ) [*]( 1 illae S 2 scribturarum EXP 4 arbitrem Pl 5 uero] ergo b 6 pot*uisse (i s. I.) R 8 sapientia P 9 scribturis EP 10 spiritalium corporalium (in mg. at corporalifl corporalia) b 12 apostolos\'P 18 constat otn. Blbd esse om. S post latere add. credimus bd propter hoc PRbd 14 adhereuit El adheraeuit P adherebit S 16 hoc om. PRSbd aeclesia E eclesia S 17 et J21 quemammodum E 18 figuratę S etiam] eu.m (eu in rcu. m. 2) R figurata RS 19 sara SSbd hismahel S hismael b ismael d 20 quur (alt. u a. I. m. 1) E,PR 21 amittant RI admittant b 23 ciuum E1 talem om. PB 24 homini S 25 ciuo E1 )

239
inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitauit.-

Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum [*]( 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 2 aliquid tamen om. S habuit] habuit tamen aliquid S colliride E corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit IPb 4 dubitauimus Ei ciuum Et 7 occasu EIPB ciuo El preatitit S 8 tam] tamqwm E 9 reficerSt b nec deficerent in mg. m. 2 P deficergt b 12 uel om. El puluere (u fin. retract. m. 2) R 15 cop. IIII E; hinc incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll scientiae om. S di- noscentiae S dignoscendi bd 16 boni et malitf etfin.] ac bd 18 acciperit Rl 19 autem om. Eug. 20 ciuo El 22 instituerit S iostituerat bd mali (i in ras.) B 24 aliunde BIBb promerendo PR 25 possumus S )

240
uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.