De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quodsi de anima quisque non uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum crederet, uerum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare. cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur, quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est, ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse credatur — sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non uult credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit. [*]( 2 monet B1 3 fine S 4 habent PRl 5 ipsae ERS 7 natura] natura sunt b 8 sfongeam E1 spungeam P spongeam Bl spungiam S 9 incorporeo] corporeo 8 conmixta S 10 quo] quod SB2 et] etiam P 12 ut] et S 15 intelligere P integere 8 20 possit S 22 quae] que P quod Rd 23 quicquid E*R £ P 25 cap. XV E ceperam 8 26 quiaque] quisquis E; cf. uers. 18 non uult quisque (hoc ordine) Flug nimis] minus S, in mg. b urguendus (u med. 8. I. m. 1) E,PBB 28 perfectae P )
Uerum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit, cui non prosit, nulla mala sit, qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem, quibus dedit, potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis, quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei prouidentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas, ut sint, uoluntates autem, ut nec infructuosae bonae nec inpunitae malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosiori, in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala, quod ex iussu dei fecerit bona, sine per se ipsam sine per malam, in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae uoluntates habent interiorem poenam suam eandem ipsam iniquitatem suam. [*]( i 2 coaetemum (co I. I. m. 1) R 8 apnt E1 ipsam PSl s.ne BI 7 praesit bd 8 qua] qua? (e m. 1 erp.) E 9 ille PR 11 ordinatio E 14 inrationaftlis (bi exp. m. 1) 8 19 inftnctuose 8 Eug bone 8 impunite Sb Eug male sb 20 sint om. P snbdidit 8 primitus (it a. I. m. 1) E 21 inrationabilem S 22 faemineam 8 mascnline 8 24 ipsas P 25 iusso S prius si..ue R 26 malum 8 naturalia P naturalit (t in ras.) R 27 snbdite S 28 male 8 penam S )
Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo, cui subiecta sunt omnia. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, . uoluntatis eius semper sine tempore et loco; mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto, nec ita, ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. et ideo deus bipertito prouidentiae suae opere praeest uniuersae creaturae suae, naturis, ut fiant, uoluntatibus autem, ut sine suo iussu uel permissu nihil faciant.