De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Item quaeri potest, quomodo nunc deus locutus sit ad hominem, quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intellegere loquentem ualeret. neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgressor eius esset, nisi hoc acceptum intellegeret. quomodo ergo illi locutus est deus? utrum intus in mente secundum intellectum, id est ut sapienter intellegeret uoluntatem ac praeceptum dei sine ullis corporalibus sonis uel corporalium similitudinibus rerum? sed non sic existimo primo homini locutum deum. talia quippe [*](6 Gen. 2, 16. 17 16 I Cor. 14, 35 ) [*]( 1 queritur R 2 faeminae P sed-femina in mg. m. 1 add. R 3 quemammodum E est] sit PJRSbd faemina S 4 erat in ras. R 5 recapitulandum Rl 8 esca El aesce S; cf. 242,17 aedes S aedetis S 12 di.e P aederitis S ab] de S 13 ei (i in ras.) R mulierg (8 corr. m. 2) R ordinatisaim*e P ordinatissimae RS 15 aeclesia E ęcclesia S 19 certg S praedi*tum (c eras.) E 20 aliter (ter 8. I. m. 3) E 21 possit S transgressoreius E transgresso rens Pd transgressor rens (re in ras. m. 2) R transgressor eus 8 22 deus om. El 23 post intus ras. 5 litter. in P 26 primum hominem Rl ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 17 )

258
scriptura narrat, ut potius credamus sic esse deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. hinc est enim, quod audierunt eius uocem perambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se.

Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur, quantum possumus, quantum ipse adiuuare et donare dignatur, opus diuinae prouidentiae bipertitum, quod superius, cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus hoc adsuescere contueri, quod adiuuat plurimum, ne quid indignum de ipsa dei substantia sentiamus. dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia, quod iam non est, uel erit, quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.

Hic ergo incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ex quibus currerent tempora et inplerentur loca [*](4 cf. Gen. 3, 8 16 I Tim. 6, 16 25 de sequent. cf. de ciuit. dei lib. XII 15 ) [*]( 1 scribtura EP locutum (JiTi (m. 1 exp.) B 2 est] fuit b S fcabrahae (h exp. m. 1) B specie S 4 uocem (em ex is m. 1) JB ambulantis PBSbd 7 adiubare El 10 pr§strinximus S 11 adiubat E\'iP 12 Hinc excerpit Eugipptus p. 204-209 ed. Knall 13 ipsum summum PSSbd uerum] ipsum uerum S 19 nec temporum s. l. m. 1 S 21 esse] esse de his b 22 post locis sequitur in ediUone Migniana: immoto cardine moueatur: sic tota palma ab articulo, qtUU uerba p. 260, 15, ubi eis locus est, in eadem editione desiderantur. 25 ergo] autem Eug. incommutabili* (a er.) E 26 implentur P1 )

259
poralibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec ullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel reminiscendo, quod oblitus erat, uel discendo, quod nesciebat, uel uolendo, quod nolebat; per locos autem corpus uel a terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri; at non omne, quod mouetur per tempus, necesse est etiam per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, ita ipsam praecedit illa, quae nec per locum nec per tempus. ac per hoc, sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per tempus et locum.

Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque [*](1 secala PS 2 alt. quedam P 3 ullns] quIIqs (n exp. tn. 1) P nullus (n 8. I. m. 1) S,RbdJEug 4 ipsę 8 ut om. S 5 cap. XIII E 6 corporali] temporali (tem in raa. m. 3) E quod] et b 7 possit S 8 loca Rbd 10 loca Bbd 11 ad] in Sbd ad in B ad tJJ (in exp. m. 2) P occidente S 14 at] ut S 16 praecedet S 17 praecedet S 18 mouetur S 19 ipsae S conditus] conditus (a in ras.) P conditor S 21 conditor] non conditus Eug. (Knoll 206, 6) 22 per locum b 26 quemammodum E 27 aeternus ante uere om. bd inmutabilis S ) [*]( 17* )

260
incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus, moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse adsequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud, quod supra est!

Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur. [*]( 1 per tempus nec per locum PRbd 2 adsequi posse S 8 quemammodum E 8 cap. XllII E 9 cum corpore se ipsam Eug. 10 possit dEug. 11 quemammodum E 12 sunt PRbd 13 spacia (pr. a sup. e m. 1 superacr.) 8 14 manus fixa sit] fixa sit palma b 16 inmoto] in motu S inmoto—articulo in ed. Migmana hic desiderari supra memoratum est. 16 umeri EPR 17 umerus EPR . cum mouetur] commouetur PR Eug. monetur b 18 it] id ERS1 19 plante RS moueatur] mouetur SEug moneantur P 20 nullius bd 21 aliquo] alico R articulari b 22 flga 81 24 leuatur (e sup. a m. 1 super- Bcr.) R 25 illae S 26 quod (d exp. m. 1) S )

261

Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, quas loco non mouet!

Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quodsi de anima quisque non uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum crederet, uerum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare. cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur, quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est, ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse credatur — sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non uult credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit. [*]( 2 monet B1 3 fine S 4 habent PRl 5 ipsae ERS 7 natura] natura sunt b 8 sfongeam E1 spungeam P spongeam Bl spungiam S 9 incorporeo] corporeo 8 conmixta S 10 quo] quod SB2 et] etiam P 12 ut] et S 15 intelligere P integere 8 20 possit S 22 quae] que P quod Rd 23 quicquid E*R £ P 25 cap. XV E ceperam 8 26 quiaque] quisquis E; cf. uers. 18 non uult quisque (hoc ordine) Flug nimis] minus S, in mg. b urguendus (u med. 8. I. m. 1) E,PBB 28 perfectae P )

262

Uerum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit, cui non prosit, nulla mala sit, qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem, quibus dedit, potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis, quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei prouidentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas, ut sint, uoluntates autem, ut nec infructuosae bonae nec inpunitae malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosiori, in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala, quod ex iussu dei fecerit bona, sine per se ipsam sine per malam, in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae uoluntates habent interiorem poenam suam eandem ipsam iniquitatem suam. [*]( i 2 coaetemum (co I. I. m. 1) R 8 apnt E1 ipsam PSl s.ne BI 7 praesit bd 8 qua] qua? (e m. 1 erp.) E 9 ille PR 11 ordinatio E 14 inrationaftlis (bi exp. m. 1) 8 19 inftnctuose 8 Eug bone 8 impunite Sb Eug male sb 20 sint om. P snbdidit 8 primitus (it a. I. m. 1) E 21 inrationabilem S 22 faemineam 8 mascnline 8 24 ipsas P 25 iusso S prius si..ue R 26 malum 8 naturalia P naturalit (t in ras.) R 27 snbdite S 28 male 8 penam S )

263

Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo, cui subiecta sunt omnia. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, . uoluntatis eius semper sine tempore et loco; mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto, nec ita, ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. et ideo deus bipertito prouidentiae suae opere praeest uniuersae creaturae suae, naturis, ut fiant, uoluntatibus autem, ut sine suo iussu uel permissu nihil faciant.

Natura igitur uniuersitatis corporalis non adiuuatur extrinsecus corporaliter. neque enim est extra eam ullum corpus; alioquin non est uniuersitas. intrinsecus autem adiuuatur incorporaliter deo id agente, ut omnino natura sit, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. partes uero eiusdem uniuersitatis et intrinsecus incorporaliter adiuuantur, uel potius fiunt, ut naturae sint, et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum saluae ac fecundiores, uerum etiam decentiores sint. [*]( 20 Rom. 11, 36 ) [*]( 1 cap. XVI E ac] hac R subdite] subditae E sabditis beatitudinS 8 2 beatae EPBS S praba E1 parua JR1 6 iuuente P 8 ueritatis s. I. m. 1 S uoluntate b semper] semper facientes b 9 inperio PS 10 moto El eius] eiis S 11 resiliant (in mg. a 8. 1 ut ttidetur add. est al dissiliant) P 14 uipertito E1 15 creatorae suae] creaturae PRSbd 16 uel a. I. m. 1 E 17 adiubatur E1 adiuuatur (n med. B. L m. 1) B 18 nequae S 19 est] esset b autem adinuatur om. b adiubatur El 22 adiubantur El 25 quecumque RS salue S 26 fecundiores (n s. I. m. 1) S )

264

Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut angelorum sanctorum, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuuatur. intus ei quippe loquitur deus miro et ineffabili modo neque per scripturam corporalibus instrumentis adfixam neque per uoces corporalibus auribus insonantes neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis uel in aliquo excessu spiritus — quod graece dicitur Ixa-caoic et nos eo uerbo iam utimur pro latino - quia et hoc genus uisionum, quamuis interius fiat quam sunt ea, quae animo per sensus corporis nuntiantur, tamen, quia simile est eis, ita ut, cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit aut certe uix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud, quod in ipsa incommutabili ueritate mens rationalis et intellectualis intuetur eaque luce de his omnibus iudicat, inter illa, quae extrinsecus fiunt, arbitror esse deputandum. creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis angelorum est, sicut dixi, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuuatur aeternitate, ueritate, caritate creatoris; extrinsecus uero si adiuuari dicenda est, eo fortasse solo adiuuatur, quod inuicem uident et de sua societate gaudent in deo et quod perspectis etiam eis ipsis omnibus creaturis undique gratias agit laudatque creatorem. quod autem adtinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat [*]( 1 cap. XVII E si] se S 3 sapiensilquae R adiubatur El 5 scribturarum E1 Bcribturam P adftxa E1 adfixam (in mg. add. at tfiporalibus adfilam) P 6 corporaliter SR* 8 in ante aliquo otn. Pb grece PS grecg M 9 extasis EPBSb 14 incommutabile B1 15 eaquae 18 ipsam (a ex u m. 1) E 19 sapiens que (, add. m. 2) P adiubatur E1 20 karitate 8 21 adiubari El adiubatur E1 quod] quo E se inuicem b 22 perspectis (8. I. m. 2 at fec) E praespectis 8 28 eis] in eis PRSbd 24 incipiunt Excerpta Eugippii p. 210—212 ed. Knoll cap. XVIII E 25 maximeque humano] maximaeque humano generi (generi 8. I. m. 2) B maxime quia humana b 26 adiubat E1 )

265
et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora. quae angelicae subiacent potestati.

Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus opinari eius substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora et loca mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.