De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, [*](2 uirtus (r ex s m. 2) R 3 deformitas (de 8. l. m. 1) E materiam PRbd 6 cap. YIIII E Sed] Si b enim] enim iam bd 7 illa (a ex 0 m. 1) R 9 conpleret E1 10 ter terra P 12 ei om. El alt. est om. if1 13 a uoce quam inc. cap. X E 15 an miseram] ac miseram S 16 ab (a ex 0 m. 1) S ob b 19 uite S 20 beatwe (a er.) E 21 miserte (a er.) E quomomodo E rationabilis Pl rationa.-lis R iationa**lis R 22 materiae PRSb 24 quid (i ex 0 m. 1) R illa El 26 infantelem B1 27 caepisse S rationem S rationabilem eam iam dicimus Siam] ut R om. Pbd )
Nam si iam beata erat uita, de qua facta est hominis anima, deterius ergo facta est, et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. nam materies aliqua cum formatur, praesertim a deo, in melius sine dubitatione formatur. sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a deo uitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere uitam, dum anima facta est animans carnem et eius sensibus uelut nuntiis utens atque in se ipsa se uiuere sentiens sua uoluntate, intellectu, memoria. si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est, nullo modo mouetur aut mutatur aut [*](9 ) amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.
Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. [*]( 1 credatur 4içłwr P1 in om. El materie? E materiae 81 materiae P facta est] facta est anima PBbd 8 factae (s l, m. 2 at a) E facta. B 9 deflixo Bl possit d 13 adque FJ181 intellecta P 15 suflando E 17 demiiuit E cum uoce non incipit cap. 9 in bd 18 exalando ElBS 19 cap. XI E 20 id est] idSip (corr. m. 1) S 22 materiae PS 28 uelud Sl 24 negauit E1 negabat 81 Ut 25 qualibet PBl 27 procul-rationalis om. S 29 alicuiqij? (corr. m. 1) P )
Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur — quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est — si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.
Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post [*](10 Ps. 48, 13 13 Ps. 73, 19 ) [*](1 cap. XII E 3 concesseremus R1 6 erit] fuerit b 7 quorumdam R phylosophorum PR 8 rectae R esse §e (se exp. tn. 1) S 9 etiam om. S acribturis E 11 positus] cum esset S peccoribus S 12 eis] illis S legitur (e ex i m. 1) R 13 tradideris d5e b animas ES confitentes ES confidentem P 14 heretici ESR 15 bene] recte E3PSbd rectae R 16 opiniones El opinationes E3 peruicaciter (s. I. tn. 2 ai fi) E 17 uel] uelut S 18 phylosophorum PR 19 peccorum S 21 cap. XIII E uitae genere] uita non genere S 22 scribtura E scripturae PRbd testantur PRbd 25 eis m. 2 exp. et illis superscr. E )
Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, [*]( 3 cf. Matth. 7, 15 6 cf. Ps. 90, 13 ) [*]( 1 bestibus b 2 animas confitentes S; sed cf. 208, 13 3 cauendos 2T1 dominus significat PRSbd 4 esse lupos] sunt lupi S o diabulo R1 dicturus P 6 et ante leo om. d dracho EXPR 7 asserunt argumentis (in ras.) R phylosophi P animas hominum b 8 pe.corum S 9 id] it Rl 10 inilbos El 11 le§jones (m. 1 exp.) P or 12 hoc b adserunt] afferunt d 14 homine R porcus] pecus (corr, m. 1) R pecus b 16 similes S 20 erant El iste.. R q; 81 21 simeliora P sunt] sint PRlSbd 22 illa uera bd 23 quod S saltim S ueresimilis R1 habebatur E proclibius P 25 hoc b ) [*]( XXVIII. Aug. led. ni pars 1. ) [*]( 14 )