De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,-in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino [*]( 2 dicitur (di ex du m. 1) E 3 tamquam (tam 8. I. m. 1) E 5 omuit nino (o fin. 8. I. m. 1) R 6 uo].- R 7 anima] flatus anima b 8 quicquid E2R erat pr. 8. I. m. 1 R qaae atque (quae del. m. 1) P 9 factus (actu 8. I. m. 1) R sit factus S flatus] flatus ait flatus R animae (mae s. I. m. 1) R 11 formasset Rbd 14 cap. VII E 15 solam S 20 a itoce si incip. cap. VIII E 21 materiam d quequaeremus P1 24 quae R 25 qua] quia S iam om. S uulneribus quae R 26 faedatur E fedatur Sb .27 uti pulchra P sit] sic b )
Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.
At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, [*](2 uirtus (r ex s m. 2) R 3 deformitas (de 8. l. m. 1) E materiam PRbd 6 cap. YIIII E Sed] Si b enim] enim iam bd 7 illa (a ex 0 m. 1) R 9 conpleret E1 10 ter terra P 12 ei om. El alt. est om. if1 13 a uoce quam inc. cap. X E 15 an miseram] ac miseram S 16 ab (a ex 0 m. 1) S ob b 19 uite S 20 beatwe (a er.) E 21 miserte (a er.) E quomomodo E rationabilis Pl rationa.-lis R iationa**lis R 22 materiae PRSb 24 quid (i ex 0 m. 1) R illa El 26 infantelem B1 27 caepisse S rationem S rationabilem eam iam dicimus Siam] ut R om. Pbd )
Nam si iam beata erat uita, de qua facta est hominis anima, deterius ergo facta est, et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. nam materies aliqua cum formatur, praesertim a deo, in melius sine dubitatione formatur. sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a deo uitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere uitam, dum anima facta est animans carnem et eius sensibus uelut nuntiis utens atque in se ipsa se uiuere sentiens sua uoluntate, intellectu, memoria. si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est, nullo modo mouetur aut mutatur aut [*](9 ) amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.
Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. [*]( 1 credatur 4içłwr P1 in om. El materie? E materiae 81 materiae P facta est] facta est anima PBbd 8 factae (s l, m. 2 at a) E facta. B 9 deflixo Bl possit d 13 adque FJ181 intellecta P 15 suflando E 17 demiiuit E cum uoce non incipit cap. 9 in bd 18 exalando ElBS 19 cap. XI E 20 id est] idSip (corr. m. 1) S 22 materiae PS 28 uelud Sl 24 negauit E1 negabat 81 Ut 25 qualibet PBl 27 procul-rationalis om. S 29 alicuiqij? (corr. m. 1) P )
Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur — quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est — si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.