De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, [*](2 optemperasse S 3 bona est Ri est et erit contrarium] (xtiterit et sit contrarium b nondum (u sup. a superscr. m. 1) P nondam R 5 fatemur E1 eo rerum] eo rpnim (exp. m. 1) P eorum RS 8 inclinare (e fin. sup. i suptrscr.) P inclinare J21 9 peccaturum R esse om. PRbd iustae R 10 suplicio E poniretur P iustae PRS laudator JR1 11 qui] quae bd ualde bona S iis d 12 rectg S 13 lauderetur S peccora S quibis P 14 prestantior E ipsis (i init. s. I. w. l) R 15 qua se] quasi iZ1 17 quippe est bd iust.e S 18 praescius] praesciens praescius PRl 19 qua b rectg RS 20 uiuendum (med. u ex d) est excellentia sqq. repetita ex antecedentibus S uiuet S 22 eam E1 23 equitati S 24 cap. XXXII E )

225
sicut naturale nobis est uelle uiuere; male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur.

Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis — non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia — quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?

Si autem aliquis non uult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, uideat, quid respondeat, cum quaeritur, unde facta sit. aut enim ex nihilo dicturus est deum aliquid fecisse uel facere post illam consummationem operum suorum et debet intueri, quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem dei — quod nisi secundum animam recte intellegi non postet —, id est in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei, quae nondum fuit, aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam et laborabit inquirendo, quaenam illa natura sit, utrum corporalis an spiritalis, secundum eas quaestiones, quas superius uersauimus, manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur, in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum uel de nihilo uel de aliquo fecerat. [*]( 1 uiuere om. Rl male autem uiuere om. P1 non 8 iA. b 2 peruerse P iustae PS poenam P221 3 consequetur (sed sup. fin. e gttperscr. m. 1 i) P 4 cap. XXXIII E uelut P materiae E materiae PSb 5 rectae RS 10 praecideret P 11 quid] et quid b 14 cum] tam P cum in ras. R cum iam bd 16 conauipmationem E 19 recti P 20 que PR 21 existentem P existenti b dicit Rb 22 laborauit ElPR1 inquirendo El in quaerendo PS inquerendo R utrom] an Sbd 23 questiones S 24 uersaminus P uersauimus in ras. R modestia Rl 27 uel de nihilo] de nihilo PRlbd ) [*]( XXVIII. Ang. led. III pars 1. ) [*]( 15 )

226

Quam si eo modo deuitare uoluerit, ut dicat sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum, uideat de muliere quid dicat, quia, masculum et feminam, dixit, fecit eos et benedixit eos. quodsi et ipsam eo die factam esse de uiri osse responderit, adtendat, quomodo adserat sexto die facta uolatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum scriptura omne genus uolatilium quinto die creatum ex aquis insinuet, item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem scriptura hoc creaturae genus tertio diei tribuerit. ipsa etiam uerba consideret, quid sit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, tamquam illa, quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus, quae fecit deus omnia bona ualde; quid sit etiam: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: [*]( 4 Gen. 1, 27. 28 11 Gen. 2, 9 15 Gen. 2, 19 ) [*]( 1 debitare E1 diae 22 diae (a exp. m. 1) P 3 commemoratam R quia (i s. I. m. 1) R 5 factum 221 7 scribturam P 9 etiam] et facta b sint S 10 scribturam P ipsam E 11 consideret (e fin. in raa.) 22 omnem E1 12 aspectu E1 16 deus om. b 18 nulla post erant pos. b 20 cetera in ras. m. 2 22 uel] et 8 21 sexto die] seito PRSbd produxit S 22 uestias E1 inquid ElP illut P 23 quemammodum PR 25 lignara P lignO b quarto] quarto et 8 26 supra terrae addid. m. 2 scilicet animalia E )

227
cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, quandoquidem, cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem; quomodo etiam omne uiride agri fecerit, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur; tunc enim factum, cum exortum est, non, antequam exoreretur, quis non diceret, nisi scripturae uerba reuocarent? meminerit etiam scriptum esse: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et uideat, quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. curet quoque ostendere, quomodo utrumque sit uerum, quod contrarium uideri potest, et deum in die septimo ob omnibus operibus suis requieuisse, quod Geneseos liber dicit, et usque nunc eum operari, quod dominus dicit. respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.

His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter [*]( 1 Gen. 2, 4. 5 5 cf. Gen. 2, 5 7 Eccli. 18, 1 12 cf. Gen. 2, 2 13 cf. lob. 5, 17 ) [*]( 1 prius et om. P, 8. I. m. 2 add. R 4 fenum (faenum R omne PMbd 5 exoriretur ItSbd tunc-exoreretur in mg. m. 1 R 6 exoriretur RSbd Bcribturae EP 7 memineret PEl scribtura EP in B. I. m. 1 R 8 quemammodum E 9 creato R* adici E 10 horarum] horrum P 18 geneseos El geni |»seos (e eras.) P 15 sunt 8 16 scribturae EP testimoniis (is ex um m. 1) E 17 impius E 19 iam conditis b 20 sic ut b 21 omnia potens Pb et om. S 22 requie»uit R ut] et PRlb amministratione E2PB 23 quia qui PRbd consummauerit Rb 25 inchoauerit b ) [*](15* )

228
consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur. sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, uerum etiam faueo.

Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat. [*]( 15 I Tira. 6, 16 ) [*]( 1 propter] et propter Rd operetur Rlbd 2 non ante resisto s. l. m. 1 E 3 fabeo E1 4 suflando E 5 nisi om Et 6 med. sit) sic b 8 nec] et C in s. I. m. 1 R 9 inrationales R anima S 10 nichilo P 11 modQ ex modo m. 1 J2 modum-nullo om. P1 quem-modo om. R ammittere R secundum quandam 8. I. m. 1 R 12 quêdã b potest (tes 8. I. m. 1) R deterior fieri uel melior 8 13 fieri om. S non] ut non b 14 propriae PRS 15 cum uoce cetera incipit cap. XXXIIII E 16 disceptando locutus sum PRSbd legenti (ti sup. di superaer. m. 1) R 17 noueriot (n exp. m. 1) S quemammodum E 18 aut] ut R 19 istg C quemammodum E quaesiuerit (s. I. add. m. 2 ax rl) E quaesiuerim PRSbd 20 sciam (s. l. add. m. 2 at at) E sciat PRSbd abnuam (s. I. add. m. 2 ax at) E abnuat PRSbd 21 Expi liber septimus incipiunt capituia libri octaui feliciter fol. 118 E Explicit liber septimus (litt. maio col.) fol. 17sb P Explicit liber septimus (litt. mai.) fol. 141b R Explicit liber VII (septimus CJ Incipit lib VIII (octauus C) (litt. maio rubr.) pag. 193* S fol. 60b C )

229

Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo terrenus.

Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris. [*]( 2 Gen. 2, 8 14 cf. Rom. 5, 14 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula inč lib octabus fol. 114 E Incipit liber VIII genesis ad littera (litt. maio rubr.) fol, 179* P Incipit liber VJLLl genesis ad litteram (Ktt. tJlai) fol. 142* JR 2 edem Elb aedem S 3 hominem a ibi E; cf. 233, 25 4 de B. I. m. 1 R ha.. (corr. m. 1) 12 quasi om. 8 12 corporali (co in ras.) P conlocatus El quemammodum P quaemammodum R 14 dixit esse Sbd 15 expraessus PR accipiatur (alt. a 8. I. m. 1) R 16 propagato S propetrato Rl 17 et om. PRSbd cęteri SC 18 sed in ras. m. 2 R om. b sicut om. Rb oportebat] ut oportebat b 19 conlocauit El 20 terrae] terra PRSCbd (s. I. add. m. 2 al ra) E 22 genere (ere in ras.) R 24 gestum R est om. d )

230
sed quia illic ea dicuntur, quae uitae humanae usus notissimus habet, non difficile, immo promtissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significauerint exculpatur; hic autem, quia ea dicuntur, quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi atque ex illo loco uolunt incipere historiam, id est rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eua conuenerunt atque genuerunt. quasi uero usitatum nobis sit, uel quod tot annos uixerunt uel quod Enoch translatus est uel quod et grandaeua et sterilis peperit et cetera eiusmodi.

Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum — quae magnalia nominantur — hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum [*](1 notissimos RS 2 promptissime Rbd promtissimae S 3 ut deinde] unde (n ex d) S 4 ipsa 8 ipse C egestae S exculpantur S exsculpatur d hinc Sb quia (a s. I. m. 1) R ó ante quae ras. 8 litt. R usitato b cursu b 6 nolunt (t s. I. m. 1) E quidg b propriae PRSC figuratae E figuratę RS 7 storiam E1 rerum om. S 8 propriae PRS dimisi 81 demissi b 9 ęua C conuenerint Ei 10 sit nobis S uiierant PMlC enoc E1 aenoc P ęnoe JRC 11 et om. S grandeua EPRSC sterelis PR 12 huiusmodi RSCd huiuscemodi b 17 instituta S respondeatur SC responditur P et om. 8 18 pro sine s. l. m. 1 R 19 num] Numquid b 21 facit] fecit Rlb mundus PR1 mundos-facit in mg. mf. m. 1 S fecit Rlb facit iam S; sed iam suo loco pos. eras. 22 permotus b 24 nullus alius C quur (alt u 8. l. m. 1) E,R )

231
nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc uident siluas fieri ?

Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis accipere. quis enim eis postea non faueat intellegentibus, quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum [*]( 6 de Genesi contra Manichaeos lib. II ) [*]( 1 quemammodum E 3 auctoritate P 4 sequuntur (alt. u 8. I. m. 1) E secuntur S propriae RS figuratae E flgurate R 7 quan*tum (fuii. quamtum) P 9 bebe*tem R detractant b 10 falsam Sb 12 intellegi om. b amenissimum EG 13 enildemque P magnum Rl 14 fontem P fecundum] secundum P fęcundum R fecundat SC opera] operatione SC ac om. El 15 u,ireta bd siluestre b quemammodum E 16 credunt RSCbd 17 figurat$S quia (s in mg. add. m. 1) P 18 Seth] sed R an] Aut b figuratae E figuratae- (ae eras.) R figurae (e C)SC 19 adtendant E1S adtendat P attendant (n fin. 8: I. m. 1) R 20 praesumptionem PRSCbd tendant C 21 expressione Eb expraessionem P 24 naturarum (pr. u s. I. m. 1) R -affectionum E siue] ue S )

232
etiam futurarum ? sane si nullo modo possent salua fide ueritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, etiam corporaliter accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam scripturam sanctam inpie culparemus? porro autem, si non solum non inpediunt, uerum etiam solidius adserunt diuini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta, nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie uiderit malit in pristina remanere sententia, si forte illi uisa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.

Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras ueteris testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conuersionis meae, cito uolens eorum uel confutare deliramenta uel erigere intentionem ad quaerendam in litteris, quas oderunt, christianam et euangelicam fidem. et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi magisque non posse uidebantur aut uix posse atque difficile, ne retardarer, quid figurate significarent, ea quae ad litteram inuenire non potui, quanta ualui breuitate ac perspicuitate explicaui, ne uel multa lectione uel disputationis obscuritate deterriti in manus ea sumere non curarent. memor tamen quid maxime uoluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intellegerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intellegi id ipsum in prima parte secundi libri ita posui. sane, inquam, quisquis [*](26 de Gen. c. Man. II 2 ) [*]( 1 possint S 2 eaq; Bl corporaliter etiam bd 8 figurat$e (a exp. m. 1) P figuratf 8 4 intellegiremuB P ecribturam EP impie E 6 asserunt E eloqui P haec] hic b 8 propriae S 9 remanera (in & uestigia ras.) B 10 figuratye E figurate 8 11 cap. II E manicheos EPRS 13 conscribsi E scripsi R 16 querendam B 17 tunc om. Bl quemammodum E 18 propriae S possint S magisquae P posse] possent PH uidebantur] accipi uidebantur PBSbd 19 atque] aut Sbd 20 signilfcaretur S non potui inuenire bd 21 ac] et d praespicuitate 8 22 eas S 23 maximae B 24 figoratae ES propriae S intelligerentur (sic) P 26 ita] sic S san*e (a eraa.) P )

233
uoluerit omnia, quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intellegere, quam littera sonat, et potest euitare blasphemias et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est inuidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. si autem nullus exitus datur, ut pie et digne deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatis proposita ista credamus habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris ueteris testamenti soluuntur aenigmata, modum, quem intendimus, teneamus adiuuante illo, qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur, ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, siue quae ad historiam siue quae ad prophetiam pertinent, explicemus non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui siue per nos siue per alios, quibus dominus reuelare dignatur. haec tunc dixi. nunc autem quia uoluit dominus, ut ea diligentius intuens atque considerans non frustra, quantum opinor, extimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea, quae superius uoluimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.

Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi [*](12 cf. Matth. 7, 7 24 Gen. 2, 8 ) [*](2 intellegire P 8 blasphemias (i 8. I. m. 1) 8 5 inuidendam P praecipius 8 multumque] multum P22 6 intellectus Bib; in mg. add. b aJ intellector 7 de deo S scribta EP 8 intelleguntur PRl figurat*e P atque] et quae R enigmatis E1S aenigmatibus Rbd 9 ista] ita R apostholicam S 10 quibus tam] quibusdam 8 11 enigmata E intendamus R1 12 querere P 13 ut (ut aup. & pos. m. 1 R 14 istoriam E18 15 siue—prophetiam om. S profetiam E1 17 dominus om. S 19 adque P 20 estimarem S existimarem PRbd 21 altegoricam (ri 8. I. m. 1) P 22 nolumus PRl ualuimiis Sd 23 praescrutemur 8 24 deus om. S diliciis R 26 edem Ex aedem 8 )

234
hominem, quem finxerat. sic enim scriptum est, quia sic factum est. deinde recapitulat, ut hoc ipsum, quod breuiter posuit, ostendat quemadmodum factum sit, hoc est quemadmodum paradisum deus plantauerit et illic hominem, quem finxerat, constituerit. sic enim sequitur: et eiecit adhuc deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. non dixit: et eiecit deus de terra aliud lignum uel ceterum lignum, sed: eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, hoc est tertio die; nam sexto die dixerat: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit uobis ad escam. num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare uoluit? non opinor. sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo, quia tunc scilicet, quod scriptum est ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi uirtutem latenter acceperat, qua uirtute fit, ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.

Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super [*]( 5 Gen. 2, 9 12 Gen. 1, 29 24 Gen. 1, 29 ) [*]( 1 scribtum EP 2 brebiter Et S quemammodum E quemammodum E quemadmodum (quem s. I. m. 1) JB 5 deus adhnc S 7 non — uers. 10 escam om. 8 et om. E, s. I. m. 1 R de terra deus bd aliud] il)ud Rl 8 inquid ElPB adhuc om. b 9 omne. (m eras.) R ad in ras. m. 2 R et-escam om. Rl 10 ante iam sqq praebeniur uerba: iam-escam, ita tamen, ut iam et et ante pulchrum m. 2 s. I. guperscripta et omnia deleta sint E et om. S 11 hoc] id S 12 dite P omnem P omnes R paaulum Et papulum P 15 seminale 22* 16 eis om. 8 tunc om. b dedit.. B 17 insajtituta P 19 scribtum EP 21 producendi. R 24 uerbo b omnem P 25 pauulam E1 papulum P )

235
omnem terram et cetera non sonabili uel temporali uoce prolata uerba sunt, sed sicut in uerbo eius est creandi potentia; dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. futurum enim erat, ut homo iam de limo formatus et flatu eius animatus et quidquid ex illo humani generis extitisset uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa uirtute generandi, quam terra iam acceperat. cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam extitisset, loquebatur interna atque intima ueritate, quam nec oculus uidit nec auris audiuit, sed spiritus eius scribenti utique reuelauit.

Illud plane, quod sequitur: et lignum uitae in medio paradiso et lignum scientiae dinoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. dictum est enim de sapientia: lignum uitae est omnibus amplectentibus eam. uerum tamen cum sit Hierusalem aeterna in caelis, etiam in terra ciuitas, qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamuis duo testamenta significarent, erant tamen etiam quaedam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos inriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manauit, de qua diceretur: petra autem erat Christus. aliud quam erant illa omnia significauerunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. et quando a narrante commemorata [*](12 Gen. 2, 9 16 Prou. 8, 18 17 cf. Gal. 4, 26. 24 23 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 eius uerbo bd; in mg. add. al uerba eius P est s. l. m. 1 8 3 autemJ ergo S quod PRl 4 sonus P 6 quicquid E2R 7 exortura (ur 8. I. m. 1) R exoritura S erat E 9 extetissent P extetissent (n 8. I. m. 1) R 11 aures P utique] hoc b om. JR1 12 cap. III E 13 paradyso (o ex i m. 1) E paradisi RSbd dignoscendi bd 14 allegoria E 15 ista (a ex o m. 1) E fuerint (n s. l. m. 1) R significarent (8. I. add. m. 2 al cent) E 16 omnibus amplectentibus] amplectentibus ES 17 ierusalem bd 19 sara (a fin. in ras.) R,Sbd 20 quaedam etiam E quaedam etiam PRd quaedani om. b 21 inriget 2?1 22 sicienti R 23 manabit PR1 24 significauerant E )

236
sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. erat ergo et lignum uitae quemadmodum petra Christus, nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis uoluit hominem deus in paradiso uiuere. erat ergo ei in lignis ceteris alimentum, in illo autem sacramentum, quid significans nisi sapientiam, de qua sic dictum est: lignum uitae est amplectentibus eam, quemadmodum de Christo diceretur: petra manans est sitientibus eum? recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. ipse est ouis, quae immolatur in pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. neque enim ouis illa non erat ouis; plane ouis erat et occidebatur et manducabatur. et tamen eo uero facto aliud etiam quiddam figurabatur, non sicut ille uitulus saginatus, qui minore filio reuertente in epulas caesus est. ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione gestarum. non enim hoc euangelista, sed ipse dominus narrauit: euangelista uero dominum hoc narrasse narrauit. proinde ergo quod narrauit euangelista etiam factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Iacob et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli; sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. illud [*]( 10 cf. Ezod. 12,3—11 12 cf. Lnc.15, 23 23cf.Gen.28,18 24 cf.Pa. 117,22 ) [*]( 1 figurata] figata P 2 erat 8. l. P figurata (i ex u) JB praeceptio (in mg. add. aliter praecessio) P 3 quemammodum E xps (s ex i) P misteriis (s fin. 8. I. m. 1) R 4 preBentatis R 5 ei ergo P*llSbd ei om. P1 7 sic om. PBbd uita* (e eras.) R am plectibus P1 8 quemammodum E 9 sicientibus R eam bd rectae S 10 pasca S 12 facienda PR 14 post ille eras. ille R 16 minore] minimo Pb minore (ore in ras.) R minori d reuertenti PRbd aepulas EPS cesus S 16 significatio bd 17 dominus ipse PRSbd 18 hoc dominum bd 19 ergo om. PRSbd aenangelista 8 20 scilicet] etiam b 21 parabula 8 22 monstrentnr (n fin. 8. I. m. 1) S est] autem est b 24 capud R 25 predictum P )
237
quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.

Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae [*](4 cf. Luc. 23, 43 14 cf. Luc. 16, 24 ) [*]( 1 scribsit EP scriptor Rb narrator] narratur P narrauit Rb preteritarum P 3 idem] id est b 4 creatum] certum b 5 est s. l. m. 1 iJ post autem lit. 2-3 litter. R, aiam Rl 6 scribtura EP 7 ho minem (mi in mg. add. m. 2) P 9 corpore] a corpore RSbd 10 sit R adseragt E 11 de erunt R fabeant P 12 sicientem R contendant fuisse 5 13 arsentem S 14 l.azari (e utrimque eras.) E 15 dubitant Rl 16 questione S est s. l. m. 1 R 18 penarum P 20 abrabęę R abrahe S 22 querentibus R contentiosae R autem om. S 24 multi scripsi: multis EPRSbd sermonis E: sermonibus PRSbd 25 exute P )

238
corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus uel arbitremur utcumque promamus.

Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo.

Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla [*]( 13 Gen. 2, 24; Ephes. 5, 31 15 cf. Ephes. 5, 82 ) [*]( 1 illae S 2 scribturarum EXP 4 arbitrem Pl 5 uero] ergo b 6 pot*uisse (i s. I.) R 8 sapientia P 9 scribturis EP 10 spiritalium corporalium (in mg. at corporalifl corporalia) b 12 apostolos\'P 18 constat otn. Blbd esse om. S post latere add. credimus bd propter hoc PRbd 14 adhereuit El adheraeuit P adherebit S 16 hoc om. PRSbd aeclesia E eclesia S 17 et J21 quemammodum E 18 figuratę S etiam] eu.m (eu in rcu. m. 2) R figurata RS 19 sara SSbd hismahel S hismael b ismael d 20 quur (alt. u a. I. m. 1) E,PR 21 amittant RI admittant b 23 ciuum E1 talem om. PB 24 homini S 25 ciuo E1 )

239
inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitauit.-

Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum [*]( 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 2 aliquid tamen om. S habuit] habuit tamen aliquid S colliride E corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit IPb 4 dubitauimus Ei ciuum Et 7 occasu EIPB ciuo El preatitit S 8 tam] tamqwm E 9 reficerSt b nec deficerent in mg. m. 2 P deficergt b 12 uel om. El puluere (u fin. retract. m. 2) R 15 cop. IIII E; hinc incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll scientiae om. S di- noscentiae S dignoscendi bd 16 boni et malitf etfin.] ac bd 18 acciperit Rl 19 autem om. Eug. 20 ciuo El 22 instituerit S iostituerat bd mali (i in ras.) B 24 aliunde BIBb promerendo PR 25 possumus S )

240
uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.