De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui uel iusti uel iniqui. nimis quippe incredibile est eam potuisse propria uoluntate inclinari ad corporis uitam, si se ita in quibusdam peccaturam esse praesciret, ut iuste subplicio perpetuo puniretur. iuste sane creator laudatur in omnibus, qui fecit omnia bona ualde. neque enim ex his tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit, cum recte laudetur etiam, quia pecora creauit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. natura quippe hominis ex deo est, non iniquitas, qua se ipse inuoluit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. cogitandus est quippe homo iuste uiuens etiam non praescius futurorum et ibi uidendum est, excellentia uoluntatis bonae quam non inpediatur ad recte uiuendum et deo placendum, quod ignarus futuri uiuit ex fide. huiusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit dei bonitati; quisquis autem poenas eam non uult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.
Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, [*](2 optemperasse S 3 bona est Ri est et erit contrarium] (xtiterit et sit contrarium b nondum (u sup. a superscr. m. 1) P nondam R 5 fatemur E1 eo rerum] eo rpnim (exp. m. 1) P eorum RS 8 inclinare (e fin. sup. i suptrscr.) P inclinare J21 9 peccaturum R esse om. PRbd iustae R 10 suplicio E poniretur P iustae PRS laudator JR1 11 qui] quae bd ualde bona S iis d 12 rectg S 13 lauderetur S peccora S quibis P 14 prestantior E ipsis (i init. s. I. w. l) R 15 qua se] quasi iZ1 17 quippe est bd iust.e S 18 praescius] praesciens praescius PRl 19 qua b rectg RS 20 uiuendum (med. u ex d) est excellentia sqq. repetita ex antecedentibus S uiuet S 22 eam E1 23 equitati S 24 cap. XXXII E )
Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis — non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia — quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?
Si autem aliquis non uult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, uideat, quid respondeat, cum quaeritur, unde facta sit. aut enim ex nihilo dicturus est deum aliquid fecisse uel facere post illam consummationem operum suorum et debet intueri, quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem dei — quod nisi secundum animam recte intellegi non postet —, id est in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei, quae nondum fuit, aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam et laborabit inquirendo, quaenam illa natura sit, utrum corporalis an spiritalis, secundum eas quaestiones, quas superius uersauimus, manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur, in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum uel de nihilo uel de aliquo fecerat. [*]( 1 uiuere om. Rl male autem uiuere om. P1 non 8 iA. b 2 peruerse P iustae PS poenam P221 3 consequetur (sed sup. fin. e gttperscr. m. 1 i) P 4 cap. XXXIII E uelut P materiae E materiae PSb 5 rectae RS 10 praecideret P 11 quid] et quid b 14 cum] tam P cum in ras. R cum iam bd 16 conauipmationem E 19 recti P 20 que PR 21 existentem P existenti b dicit Rb 22 laborauit ElPR1 inquirendo El in quaerendo PS inquerendo R utrom] an Sbd 23 questiones S 24 uersaminus P uersauimus in ras. R modestia Rl 27 uel de nihilo] de nihilo PRlbd ) [*]( XXVIII. Ang. led. III pars 1. ) [*]( 15 )
Quam si eo modo deuitare uoluerit, ut dicat sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum, uideat de muliere quid dicat, quia, masculum et feminam, dixit, fecit eos et benedixit eos. quodsi et ipsam eo die factam esse de uiri osse responderit, adtendat, quomodo adserat sexto die facta uolatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum scriptura omne genus uolatilium quinto die creatum ex aquis insinuet, item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem scriptura hoc creaturae genus tertio diei tribuerit. ipsa etiam uerba consideret, quid sit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, tamquam illa, quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus, quae fecit deus omnia bona ualde; quid sit etiam: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: [*]( 4 Gen. 1, 27. 28 11 Gen. 2, 9 15 Gen. 2, 19 ) [*]( 1 debitare E1 diae 22 diae (a exp. m. 1) P 3 commemoratam R quia (i s. I. m. 1) R 5 factum 221 7 scribturam P 9 etiam] et facta b sint S 10 scribturam P ipsam E 11 consideret (e fin. in raa.) 22 omnem E1 12 aspectu E1 16 deus om. b 18 nulla post erant pos. b 20 cetera in ras. m. 2 22 uel] et 8 21 sexto die] seito PRSbd produxit S 22 uestias E1 inquid ElP illut P 23 quemammodum PR 25 lignara P lignO b quarto] quarto et 8 26 supra terrae addid. m. 2 scilicet animalia E )
His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter [*]( 1 Gen. 2, 4. 5 5 cf. Gen. 2, 5 7 Eccli. 18, 1 12 cf. Gen. 2, 2 13 cf. lob. 5, 17 ) [*]( 1 prius et om. P, 8. I. m. 2 add. R 4 fenum (faenum R omne PMbd 5 exoriretur ItSbd tunc-exoreretur in mg. m. 1 R 6 exoriretur RSbd Bcribturae EP 7 memineret PEl scribtura EP in B. I. m. 1 R 8 quemammodum E 9 creato R* adici E 10 horarum] horrum P 18 geneseos El geni |»seos (e eras.) P 15 sunt 8 16 scribturae EP testimoniis (is ex um m. 1) E 17 impius E 19 iam conditis b 20 sic ut b 21 omnia potens Pb et om. S 22 requie»uit R ut] et PRlb amministratione E2PB 23 quia qui PRbd consummauerit Rb 25 inchoauerit b ) [*](15* )
Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat. [*]( 15 I Tira. 6, 16 ) [*]( 1 propter] et propter Rd operetur Rlbd 2 non ante resisto s. l. m. 1 E 3 fabeo E1 4 suflando E 5 nisi om Et 6 med. sit) sic b 8 nec] et C in s. I. m. 1 R 9 inrationales R anima S 10 nichilo P 11 modQ ex modo m. 1 J2 modum-nullo om. P1 quem-modo om. R ammittere R secundum quandam 8. I. m. 1 R 12 quêdã b potest (tes 8. I. m. 1) R deterior fieri uel melior 8 13 fieri om. S non] ut non b 14 propriae PRS 15 cum uoce cetera incipit cap. XXXIIII E 16 disceptando locutus sum PRSbd legenti (ti sup. di superaer. m. 1) R 17 noueriot (n exp. m. 1) S quemammodum E 18 aut] ut R 19 istg C quemammodum E quaesiuerit (s. I. add. m. 2 ax rl) E quaesiuerim PRSbd 20 sciam (s. l. add. m. 2 at at) E sciat PRSbd abnuam (s. I. add. m. 2 ax at) E abnuat PRSbd 21 Expi liber septimus incipiunt capituia libri octaui feliciter fol. 118 E Explicit liber septimus (litt. maio col.) fol. 17sb P Explicit liber septimus (litt. mai.) fol. 141b R Explicit liber VII (septimus CJ Incipit lib VIII (octauus C) (litt. maio rubr.) pag. 193* S fol. 60b C )
Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo terrenus.
Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris. [*]( 2 Gen. 2, 8 14 cf. Rom. 5, 14 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula inč lib octabus fol. 114 E Incipit liber VIII genesis ad littera (litt. maio rubr.) fol, 179* P Incipit liber VJLLl genesis ad litteram (Ktt. tJlai) fol. 142* JR 2 edem Elb aedem S 3 hominem a ibi E; cf. 233, 25 4 de B. I. m. 1 R ha.. (corr. m. 1) 12 quasi om. 8 12 corporali (co in ras.) P conlocatus El quemammodum P quaemammodum R 14 dixit esse Sbd 15 expraessus PR accipiatur (alt. a 8. I. m. 1) R 16 propagato S propetrato Rl 17 et om. PRSbd cęteri SC 18 sed in ras. m. 2 R om. b sicut om. Rb oportebat] ut oportebat b 19 conlocauit El 20 terrae] terra PRSCbd (s. I. add. m. 2 al ra) E 22 genere (ere in ras.) R 24 gestum R est om. d )
Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum — quae magnalia nominantur — hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum [*](1 notissimos RS 2 promptissime Rbd promtissimae S 3 ut deinde] unde (n ex d) S 4 ipsa 8 ipse C egestae S exculpantur S exsculpatur d hinc Sb quia (a s. I. m. 1) R ó ante quae ras. 8 litt. R usitato b cursu b 6 nolunt (t s. I. m. 1) E quidg b propriae PRSC figuratae E figuratę RS 7 storiam E1 rerum om. S 8 propriae PRS dimisi 81 demissi b 9 ęua C conuenerint Ei 10 sit nobis S uiierant PMlC enoc E1 aenoc P ęnoe JRC 11 et om. S grandeua EPRSC sterelis PR 12 huiusmodi RSCd huiuscemodi b 17 instituta S respondeatur SC responditur P et om. 8 18 pro sine s. l. m. 1 R 19 num] Numquid b 21 facit] fecit Rlb mundus PR1 mundos-facit in mg. mf. m. 1 S fecit Rlb facit iam S; sed iam suo loco pos. eras. 22 permotus b 24 nullus alius C quur (alt u 8. l. m. 1) E,R )
Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis accipere. quis enim eis postea non faueat intellegentibus, quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum [*]( 6 de Genesi contra Manichaeos lib. II ) [*]( 1 quemammodum E 3 auctoritate P 4 sequuntur (alt. u 8. I. m. 1) E secuntur S propriae RS figuratae E flgurate R 7 quan*tum (fuii. quamtum) P 9 bebe*tem R detractant b 10 falsam Sb 12 intellegi om. b amenissimum EG 13 enildemque P magnum Rl 14 fontem P fecundum] secundum P fęcundum R fecundat SC opera] operatione SC ac om. El 15 u,ireta bd siluestre b quemammodum E 16 credunt RSCbd 17 figurat$S quia (s in mg. add. m. 1) P 18 Seth] sed R an] Aut b figuratae E figuratae- (ae eras.) R figurae (e C)SC 19 adtendant E1S adtendat P attendant (n fin. 8: I. m. 1) R 20 praesumptionem PRSCbd tendant C 21 expressione Eb expraessionem P 24 naturarum (pr. u s. I. m. 1) R -affectionum E siue] ue S )